Dactyliotheca Smithiana volumen primum secundum Volumen primum gemmarum ectypa et Antonii Francisci Gorii enarrationes complectens

발행: 1767년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

HISTORI At Colles io Aurificum Magister Quinquennalis fuit, licet libertinae conditionis, cuius dominus fuit Aulus Fourius. i T. SICINIUS PRIAMUS Aurifex fuit , teste Opitergiano lapide penes Muratorium. a T. SICINIVS. L. L. PRIAMUS. AURIF.

SIDON

Uitri Artificem adpellat PLi Nius 3 . Manubria sive ansas duas Vasculi vitrei pulcherrimi , sed fracti ,

olim ad me misit delineata amicissimus Eques HIERONYMus ODAM , in quibus scriptum exstantibus ii teris ΣΙΔΩ N. quae vel ipsum Artificem , vel Sid nem notabant; nam vascula vitrea e Sidoniis ossicinis apud Romanos laudatissima , ac magno in pretio fuere, quum apud Sidonios Artifices essent egregii , quos etiam celebrat STRAso , deque his PL1Nius sustus agit Lib. XXXVI. Cap. ris. Vitrarias antiquas ossicinas memorat BONARROTIus in Praef tione sui immortalis operis de mitreis Habet sis tic' mm Christia rum, ubi Poculorum S Calicum vitre rum antiquitatem , usum , artificium , luxum apud Romanos tanta eruditione elucidat, ut nil supra desiderari possit. Erant etiam in magno pretio Vascula Uitrea sigillata, nempe signis & figuris ornata ;quae etiam non solum pingi variis coloribus , sed etiam inaurari solebant . Nerentur ergo & hi Uitrarii Artifices in censum Gemmariorum opificum,

102쪽

veluti 'socii, comites, & adsectae, venire , quum Sipsi tanta arte non solum vascula, sed etiam signa,& templorum, atque aedicularum sacrarum, S M

seorum ornamenta e vitro absolverent , ac perficerent. Multa in Adversariis undique collecta adnotaVi, quae pulcherrimum opus praestare possunt de Zinariis animis, es met in operibus, quod a nemine nedum factum, nec excogitatum puto. Myrrhini V sculi fragmentum insigne protuli in Decade II. mearum Symbolarum, quod apud me exstat i quare S de his , qui vitrea vascula, phialas, ampullas fabrica: bant , luculenter disseri potest . Non sine voluptate contemplor inter mea Cimelia Caput virile imberbe e vitro felici fatura figuratum, altum cum collo unciis septem , sine dubio antiquum . Observavi Artifidem triplici fatura illud efformasse ; nam prima interiorem Vultus partem, altera posticam, te tia vero flatura egregio opere utramque partem comiunxisse S consolidasse animadverto , ut intcgrum . . Caput reserret , quod intus totum vacuum est , & multae quidem subtilitatis, praesertim in naso, qui labefactatus parumper est . In tam opulento antiquarum Inscriptionum Thesauro nondum vidi memoratos opifices Vitrarios, quum de Vitreis operibus, gemmis, deque obsidiano Vitro luculenter agat PLINI Us. Probe teneo me vidisse pauca tamen vitrea vascula, seu phialas, quarum ima pars exhibet litteras aliquas, & vitrariae officirae insigne . Pr

fecto mirum videri potest , quum Ampullarii legantur i , & Artifices artis tessellariae luseriae r , nempe

103쪽

lxxij HISTORIA ex lapillis gemmeis, vel ex ebore. Tali gemmei &

vitrei perpulcro artificio fabrefacti in variis Mustis, atque in meis Cimeliis adservantur ex Sarda & Chaia redonis Saphnino; & duo tali antiqui ex Sarda, Crmce insculpti, & sacris litteris ornati, occasionem deindere amicissimo Viro eximio Io. BApΤIsTAE PAssERIO, ut Dissertationem luculentam elucubraret de Somtibus meterum Chrylianorum, quam protuli in Vol. III. mearum Gemmarum Astri serarum r . Accedunt tecserae vitreae, imagines in vitreis orbiculis sculptae,

S alia huiusmodi opera, ingenii ac studii oblect

menta , quae ostendunt Opiscum inrariorum industriam , scientiam , ac praestantiam , adeoque cum Scalptoribus tantam habent adfinitatem, ut sine haesitatione credam , eximios Geminarios Lithographos,

eximios quoque Uitrarios fuisse; quum ipsi exempla S prototypa suorum operum, ut opus pretiosum facerent accuratius , efformarent i vel ex iam absol tis operibus educerent vitreas formas, quae a nobis Paste amiche adpellantur, e quibus non paucae apud me exstanti innumerae vero in Cimeliarebis Dosibiam squae antiqua vitrea ectypa nobis plurima servarunt praestantium Caelatorum Gemmariorum opera, quorum archetypa adhuc latent, & nondum visa sunt. Non praeteribo Vascularios mirarios, qui in fundo UaDculorum suorum nomen suum per sigias notare s Icnt, atque etiam insigne ossicinae suae insculpere ;cuius rei non desunt exempla. Inter hos sorsitan numerandus L. AEMILIUS BLASTUS, cuius opus dedi ac descripsi ex Cimeliis Andrelatis a . Praetereo

vitreas

i Ea est Dissertatio XIV. quam vide pag. 23 ta Vide Par. I. Inscript. ant. Etruri Utis num. II.

104쪽

vitreas ampullas, ac phialas unguentarias, olearias, quae exhibentur ex Iculpturis eximiarum Gemm

rum, quas e Musto Victoris accepi , S protuli interonianos Inscriptiones i . Multa dicenda in Adversariis meis superessent de Piruribus Vitrariis, sed quia hi ad hanc Spartam non pertinent , praetermitto Ide quibus tamen alibi erit sermo.

Laudatur STEPHANUS in Monumento sive Columbario Libertorum & Servorum Liviae Augustae , qui fuit Tiberii Caesaris Aurifex, inter Scalptores Gemmarum celebris , de quo supra in Parte II. nonnulla adnotavi. En eius titulus: r . i

Quanta artis scientia pollerent Gemmarii Artifices . qui Augusteo aevo floruerunt, ostendunt opera anaglypho opere exscalpta, quae iam edita sunt 3 Achates nempe Tiberianus , Augustae Familiae Apotheosis , quae exstant in Caesareo VindoboneVi Cimeliarchis , &alia vulgo Camea eiusdem aevi, magnitudine & opificio insisnissima. Nec praeteribo Craterem immensi operis absolutissimi, ex Achate utrimque sculpto, mirae magnitudinis , olim Musti Famesiani, nunc Regii Neapolitani insigne ornamentum, a Praeclarissimo ScIpIONE Marchione MAppEio bis editum ue & Ti-

105쪽

lxxiv HISTORIAberii Caesaris protomam, opere admirando S exquisitissimo scalptam ex Iaspide caerulei coloris, vulgo mchira , quam exhibui in Musti Florentini Vol. I. Tabula III. eamque illustravi pag. I . quae exstat in Augusto Mediem Nesatura. Gemmarius opifex in hac, nomen suum non scripsit , sed quis scit , num huius STEPHANI peritissima manu , tam verae ima

gini simillima, esse possit 8 Hic STEPHANUS non Liviae Augustae , sed TIBERII CAESARIS AURI

FEX laudatur. Dubitare licet, non tamen id adserere, aut adfirmare . In iisdem Mediceis Imperialibus Cimeliis exstat opus Sardae pereleganter instat-ptum, nempe PEGASUs ocissime currens, quod prae

sert nomen STEPHANI ; Q de quo dubitandum

tamen , utrum exprimat nomen Gemmarii Scalpi ris , an vero Domini possessoris eiusdem Gemmae . De hisce dubiis caelaminibus iudicium aliorum cupio, meum non profero.

TEUCER Laudatur a P Li Nio a TEUCER Crisarius, qui sua

aetate ingentem famam consecutus est. Crustae erant emblemata , exquisito artificio elaborata , quae Uasculis praesertim potoriis addebantur, quae non solum ex auro argentoque fiebant , verum etiam ex gemmis nobilissimis, de quibus GoToFREDus in Cod.Τbradus Lib. XV. Titi V1Ι. &LAZARus BAYFIUS. Iam memoravimus ex antiquis scriptis monumentis

aurea i Vide a me editum Par. I. Inser. ant. Etrur. Uria Tab. Xi I. num. I. Illud nune n tandum , onmes Gemmas, quas in hoc Volumine protuli . ita sculptas eηe, ut in ipsis Archetyius Gemmis visuntur . non vero ut in ectypis exprimuntur , quod tune a novitio filium , postea minime probavi. a ὶ Lib. XXXitI. Cap. Ail. num. I. Hard. edit.

106쪽

GLYPTO GRAPHICA. lxxν aurea S argentea Vascula potoria gemmata, quibus in mensis utebantur Principes Domus Augustae . Quamvis incertum sit, utrum in starii opifices Gemmas ipsas, S gemmata anaglypha opera, quae Uasculis inserebant S inligabant, ipsi inscalperent, ac caelarent 3 tamen cum Gemmariis Aurificibus propter artis adfinitatem, inserendarumque Gemmarum peritiam ex hoc Historico Catalogo reiicere absurdum mihi visum est ; in quo non ea sola nomina Scalptorum Gemmariorum , de quibus constat , sed &aliorum , qui artis cognatione ac studio eorum socii erant, atque, ut vidimus, in Collesio Aurificum

censebantur, enumeranda esse non inutili labore censuimus . His, si Viris doctis placuerit, addi poterunt Caelatores aureorum & argenteorum poculorum,& phialarum celebriores, qui a PLINIO ibidem laudantur , quum in multis non exprimat , si ea vasa ex pretiosis lapidibus perfecta essent , vel gemmeis emblematis ornata ue inter quos MENTOR, ACRΑ-

GM , BOETHUS , ΜΥs , CALAMIS, ANTIΡ TER, STRATONICUS, TAURISCUS Cyzicenus, ARISTON &ΕUNICUS Mitylenaei, HECATAES,

S qui circa Magni Pompeii aetatem floruere, PRAXITELES, POSlDONIUS Ephesius, LAEDUS Str tiates, ZOΡΥRUS, PITHEAS, ac demum TE CER, de quo haec pauca adtulimus. His adiungendus ALCIMEDON poculorum Caelator

celeberrimus, quem divinum adpellat UIRGILIUs.

------- Pocula ponam

Fagina, eaelatum ditani opus ALCIMEDONTIS, Lenta quibus remo facili superaddita mitis Diffis hedera mestit pallenis corymbos.

107쪽

Descripsit radis totum qui missus πόem; Tempora quae messor, quae eurvus arator haberet PMedum illis labra ad n i, sed eredita sermo. Rusticis aptavit opus ; sed facile est VIRGILIUM descripsisse vas, seu scyphum a se visum, sculptum stupendo opere , Vel, ut notat SALMASIUs, eX THEOCRITO accepit . Quare & ab eo, & ab ANACREONTE , aliisque Poetis eximiae pulchritudinis caelata Vascula pol ria describuntur.

Patria domoque Amerini fortassis fuere TRAVII Aurifices , qui in hoc funebri Titulo penes GRUTERUM 1 memorantur , nam lapis exstare dicitur Ameriae in aede B. Rocchi:

T. TRAUIVS. T. L. ARGENTILLUS. AVRIFEX. TRAVIUS T. L. AUCTUS. AURIFEX LIB. FECIn Scaligeriam Indire indicatur DOMUS AURIFICUM

pag. XXXI. num. II. sed notandum , inrepsisse mendum λ nam in ara marmorea, quae exstat in Musto suburbano Stratio, quam vidi, & in lucem iterum

accuratius protuli r , scriptum est : EUMOLPUS CAESARIS A SUPELLECTILE DOMUS AVRIAE.

108쪽

GL YPTO GR APHIC A. tristi P. VALERIUS BENEDICTUSVide supra ubi recensetur inter Aurifices C. AURELIUS CARPUS. L. VETTIUS NYΜΡHUs

Romanus , ut opinor , fuit hic L. VETTIUS NYMPHUS ; nam in Romano Agro inventum eius Epitaphium , adlatum inter Gudianas i): L. VETTIVS . NIMΡHUS AURIFEX. V. A. XVII. &c. Sed inter Sponianas legitur ca): L. VECTIVS. ΝΥΜ ΡHIUS. at legendum videtur NIMPHUS.

Claudit agmen praestantium Scalptorum Gemmariorum,& Aurificum ZEUXIS Liviae Augustae Libertus, huiusce artis peritus . Sepulcralis eius titulus heic Tepetendus. 3 ZEUXI S. LIUIAE. L.

AURIFEX

RUFA. TERTI. L. His addere nunc lubet Anullios , qui Scalptorum socii S conlegae sunt, qui in vetustis lapidibus memorantur . Ex Placentino lapide, quem manu Sen. BONARROTII inter eius schedas exscriptum inveni, prodit 4 MUSIUS PRIMUS. En sepulcri eius epigraphe, quam vivens sibi fecit.

109쪽

GRUTERO & SCALIGERO incognita fuit, in quorum Thosauro nec Musia familia , nec inter Artifices Anul Hi recensentur . Eadem epigraglie cum mendis , &confusa repetitur. i Huic praestantium Artificum agmini si quis addere v luerit , silentio non praeteribo , PHILOMUSUM , qui in Aula Liviae Augustae fuit Lamiarer Tertii Libertus, qui nempe simulacra Deorum, statuas, imagines, & alia quae ad supellectilem spectant, inaurabat, aureis bracteis cooperiebat, cuius exstat sepulcralis hic titulus a me editus in meo Columbario.

Hoc est INAURATOR.

Inter Scalptores Gemmarios recensetur a IOANNE FABRO Bambergensi in Commentariis ad Imagines Uirorum Inlustrium Bibliothecae FuLvii UR si Ni. a) Sed quum Artificum nomina propria alio detorqueat , vel falso explanet i , iudicio caute fidendum est : ei tamen ignoscendum, quum nonnisi haesita ter & obscure nomina Gemmariorum Scalptorum ante V. C. PETRUM ANDREAM ANDRE INIUΜ , LEONEM STROEZAM Praesulem , & PHILIppUM STOsCHIUM indicata fuerint vel cognita .

110쪽

HISTORIAE

GLYPTO GRAPHICAE

RECENTIORES A Saeculo XU. ad Saeculum XVIII. complectenS.

SEARCH

MENU NAVIGATION