Dactyliotheca Smithiana volumen primum secundum Volumen primum gemmarum ectypa et Antonii Francisci Gorii enarrationes complectens

발행: 1767년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

cis litteris institui coepit, amore earum captus. In tio Aurifaber fuit . Athenas' prosectus, in eo sapientiae domicilio Graecorum disciplinis eruditus est , multisque & praeclaris scientiis instructus , adseram usque senectutem vixit. Hunc inter Atrifices antiquos recenset FRANCIsCUs IUNIUs. I

PROTOGENES

Quamquam inter Libertos Liviae Augustae ac Caesarum Domus PROTOGENES non nomineturi adpetilatur tamen PROTOGENES. CAPSAR. AURIF. Capsanus Aurifex , qui sorte capsas , sive arculas ex auro elaborabat 3 vel erat Capsmpius Ain fici m , ut suspicor , qui eorum opera ex auro argentoque ana glyphis S toreumatis sculpta , vel fortasse etiam Gemmis insertis incrustatisque inscalpta custodiebat, ae servabat, & cupidis emendi depromebat , & eorum pretia statuebat. De eodem PROTOGEN Ε, si otium est, vide quae adnotavi in Columbario Libertorum & Servorum Liviae Augustae . et Probabile etiam est, hunc PROTOGENEM sub cura sua habuisse arcam sive capsam Collegii Aurificum, cuius fit mentio in hoc marmore ex SpoNIo. 3

. PIETATI. AVG. SACR.IMΡ. CAESARI DIVI TRAIANI PARTHICI FI L. NER, VAE TRAIANI HADRIANI

92쪽

Clarissimum arte sua PΥRGOTELEM Gemmarum Scalptorem laudat ac memorat PLINius i , qui sub Α- lexandro Masno floruit , tantaeque existimationis Uud eum fuit, ut edicto caverit, Vetueritque invi- ac magnanimus Rex , se ab alio nullo scalpi , praeterquam a PIRGOTELE. Nec silentio praeterueunda quae ab ApULEIO in Floridis narrantur. is dis cumprimis Alexandri illud praeclarum, quod ima- is ginem stam, quo certior posteris traderetur, n is luit a multis Artificibus vulgo contaminari : Sedis edixit universo orbi sto , ne quis erigiem Regiso temere assimilaret aere, colore , caelamine , quinis solus eam Polycletus lege Lysippus aere duceis ret, solus Apelles coloribus delinearet, solus ΡΥR- ,, GOTELES caelamine excuderet. Praeter hos tres, is multo nobilissimos in sitis artificiis, si quis uspiam is reperiretur alius sanctissimae imagini Regis manus,, admolitus, haud secus in eum , quam in sacrileri gum, Vindicaturus μ . In numismatis , quae eius imaginem referunt, exemplum forsitan petitum m

nu vel eiusdem PIRGOTELIS , vel Lysippi suspicor , nam opere praestantissima sunt, praesertim aurea & argentea, quae nulla temporum edacitate labefactata ad hoc tempus in splendidioribus Principum Cimeliis splendescunt. Insignis est Gemma ingentis magnitudinis , in qua PIRGOTELIS nomen scriptum est, a Clarisi. STos Aio edita Tabula LV. de

qua vide quae erudite ab eo adnotantur.

93쪽

lxij

HISTORIAM. RAPILIUS SERAPIO .

Cum Aurificibus Gemmariis & Scalptoribus ac Caelatoribus sociandus videtur M. RAPILIUS SERMIORomanus , cuius fit mentio in hoc singulari lapide δε ei Suburbani Florentini STROEZIORUΜ.

PIONEM scribit aras marmoreas fabricare solitum , quum perspicuum sit, eum a Vico ae Marmoreae denominatum; quod apud Artifices Romanos in usu erat , ut ex sexcentis exemplis constat. a Sed , quod rarum in hoc lapide est , SpoNIus non anim-t advertit: tota enim ars M. RAPILII SERAPION Isin eo versabatur, ut Oculos sive aureos, sive argen-Ieos , sive etiam ex vitro optime iabrefactos, S ad verorum similitudinem scalptos, in statuis reponeret, sue aereae , sive marmoreae essent . Inter Gemmas Astriferas ducentis Tabulis aere incisis nuper a me editas tribus Voluminibus, quae Eruditis valde placuerimi, adtuli ex meis Cimeliis Tabula LIX. Gemmam coeruleo e vitro antiquam, in qua anaglyptico opere sculpta est, tamquam primum Artificis exemplum ad insigne Cameum perficiendum, protome ignotae Deae inter duo astra , & cemitur loculus , foramenque, in quo in eius collo reponendum erat

caput

94쪽

caput ejusdem Deae 3 quod exemplum quum in Gemmis anaglypticis perrarum sit , nolui praetermittere. i Consueverunt non selum Graeci & Etrusci, sed etiam

Romani in simulacris ac statuis cavos S inanes oculos construere , ut eorum loco oculi ex adamante gemmisque pretiosis, quae oculos referrent, reponerentur . Exstat Caecilii Balbi luculentissimum testimonium apud IOHANNEM SARIsBE IENfEM in Polieratim, qui haec habet : is Quis enim Deorum ei pa is cat, a quo se deceptum intelligit Z Quis non iris. ruat in eum , qui aureos Iovis oculos eruit , autis argento Gemmisque sublatis vestem nititur exco ,, care P Quis de Martis capite adamantiniuri lumen ,, temerariis effodit unguibus μ . Exstant apud , me antiqua ex aere signa Deorum, ac Diis dedicatorum animalium, quae oculos argenteos habent. Craterem quoque ex aere funebrem habeo , cuius manubrium in caput arietis elegantissimum desinit, elux ver culi argentei sunt e toreuma in iundo Crateris sculptum exhibet funus Patrocli, arma vero, thoraceS, . & galeae Heroum argento in aere inserto illuminantur ; quod artificium , notatu dignum, & hodie Italice dicitur di . tas a s quemadmodum docent antiqua pondera , quorum non pauca apud me servantur , queis litterae , .& signa numeralia ex argento in aere inserta sunt. Thecam aeream atramentariam antiquam copioso Commentario inlustratam aliquando proseret Vir doctissimus IACOBus MARTORELLIVS , Regius Graecarum Litterarum Prosetar Neapolita

nus 3

si lubet, quis adnotata sunt in Vol. II. ad hane Tabulam Lin

95쪽

nus, in qua signa septem Deorum ex argento inseriata sunt . Quum mihi primas ipse Praefationis suae impressas schedas misisset, docui , eumque monui , nihil de hac antiqua auri S argenti incrustandi inserendique arte, ac ne verbum quidem secisse ι quod tamen ab eo factum iri spero. Veteres quoque Christiani oculos ex gemmis reponere

in sacris tum ex aere , tum e marmore Imaginibus consueverunt I cuius artificii exempla non pauca alibi a me adlata sunt. De eadem apud Graecos comsuetudine , eodemque artificio , habes Epigramma Luci L 11 in thologias Lib. II. Cap. 22. num. I. Sed de gemmeis oculis , vitreisque in statuis repositis , plura adfert omnigena eruditione Clarissimus Sen tor BONARROTIUs , quem vide. I Multis operibus ex gemmis, lapillis , crystallisque ornari solita d cet simulacra Deorum, in pompis ac festis eorum, quo facilius cultum ab ignara plebe obtinerent. Gemmis Ornabant eorum caput, pectus , vestes , & torques , fibulas, bullas ex gemmis locupletabant. Enstat in meis Cimeliis bulla rotunda ex hate Sard nuche , quae clauditur & aperitur tanquam thecula, opere pulcherrimo expolita, & strigibus eminentibus ad centrum euntibus elaborata , limboque argenteo in utriusque partis labris circumdata, quam vel v to donatam alicui Deorum, Dearumque, vel etiam nobilis pueri insigne fuisse pro amuleto continendo non invitus reor. Titulum dedi Bneretis D rii Ca

siris a cuius ossicium fuit AD IMAGINES, quas

ipse in Domo Augusta vel servabat, vel expoliebat,

96쪽

memoratisque ornamentis condecorabat, quum in pompis ornatissimis thensis deducendae essent . De hisce etiam gemmarum ornamentis in cultum Deorum plura Clarisi. Commendat. Eques FRANCIsCus UICTO-stius in Dissertatione sua Glyptographica. i D. SALLUSTIUS ACCEPTUS. De eo vide supra quae de NERONE diximus. His quae paullo supra observavi , illud addendum , Opifices

Lapidarios eos esse posse , qui non solum Gemmas& Vitra coloribus iisdem insecta , quibus Gemmae cuiuscumque generis nitescunt , expoliebant quam- scitissime ; verum etiam S eos qui variis faciebus tum Gemmas tum Uitra donabant, dum ad rotulam expolirent, quas nos dicimus factatu, & actum ipsum facemare adpellamus ; quare doctissimi Compilatores Vocabularii Tuscanicae elocutionis Delia Crusta haec scribunt Vol. II. pag. 3as. is FACCETH. 3. Onde facerete, posto avverbialmente , o in sereta d' Agiunto, si dice di Gemma, o d' altro, la cui super- iis ngie ita composta di facce, e plani diversi. Lat. angm

latus. Gr. Πολω .c. In meis Gemmariis theculis pulcherrimae . quaedam Gemmae antiquae sine caelaturis

servantur, & vitra etiam aliquot & crystalla parva orbicularis , vel longioris figurae hisce faciebus eleganter & pellucide fabreiam. Nihil dico de DaB liabeea Bostatara , quae ditissimum est tum harum

Gemmarum & Uitrorum antiquorum, tum antiquarum omnium elegantiarum promptuarium, unde exempla omnia peti possunt. Servatur etiam lens maior e crystallo splendidissimo in iisdem meis forulis, R de

97쪽

. de cuius usu alibi disserendum erit . Exempla aliquot expolitarum Gemmariun e crystallo & vitro antiquo suis figuris exhibentur ab Auctore non semel laudato Disserta is Glyptographisae si , quae in insigni Hesioris Mi sto Romae adservantur. Idem Auctor in fine Praefationis ad egregium opus De Sanctis septem Dormientibus, adlatis figuris S instrumentis, accuratissimam normam exhibuit artis conficiendi Vitra cuiuscumque generis colorata, vulgo Paste, quae referant Iaspides nigros , virides, rubros, Achates Variegatos, Cameolas, H acinthos, Amethystos, Chalcedonios ,& quomodo expoliantur, utilissimo labore exposuit,& docuit.

SATUR EIUS

In Anthologia veterum Graecorum Epigrammatum , praesertim Lib. IV. Cap. X Uii I. describuntur , &laudantur complura Scalptorum Gemmariorum opera lapillis in scalpta, ac praecipue in crystallo montana . Inter hos celebratur SATUR EIUS Graecus Lithographus, qui imaginem ARsINOEs , uxoris Pt lemaei Philadelphi Regis, crystallo faberrime ita e scalpsit, ut nihil ad veritatem deesset y quem Poeta in exprimendis imaginibus eximio Zeuxidi quodammodo parem facit. En ipsum Epigramma:

Cl. Huco GROTIUs Vertit Zeuxidos Et color est gratia: sed SATUREIus in marias laudes exhibet A si Nogs In glacie parva. Dominae si in tantula tantae figies s in me nil tamen eius abest.

98쪽

GL IPTO GRAPHICA. lxvii Huic forsitan Artifici praestantissimo tribuendus est Crater ille maximus ex Sardis be, editus a Clarissimo. Narchione MAprgio in Musto Heronensi , cuius p . i stica pars GORGONIs.caput exhibet , quandoquidem specie Deorum eiusdem Ptolemaei & Arisinoes uxoris imagines repraesentantur 3 de quo emblemate alibi fusius dicam. In ditissimo Mediere , Imperiali nunc , Thesauro prodigiosi supellex servatur Uasculorum antiquorum ex. pretiosis lapidibus, atque e crystallo montana, quae admirando opere caelata sunt. Poculum crystallinum antiquum spectatur in celeberrimo Musto Stochiam, in quo in anteriore epistomii parte mira arte excavatum in anteriore labro, e quo vinum in pocillationibus ad gustum sorbere solebant , sculptum est

MEDUsAE caput anguibus crinitum , artificio emendatissimo. Non pauca de apud me exstant antiquo- . rum Operum e crystallo fra8menta, quae ad ornanda parva Deorum templa, de quibus luculenter disserit PHILIppus BONARROTius Florentinus Senator Α- plissimus, facta videntur. r Reserunt enim arborum solia, coronides, conchas, nimbos forsitan Veneri dono dandos, arma, thoraces, & homines, alios ex equo, alios pedibus, ad venatum euntes . Duncum , sed toto cum pectore & coxis, sedentem habeo CupIDINEM antiquum e crystallo ; cuius humeri quum foramine quodam terebrati adpareant , coniicio in parva aedicula pro Donario locatum fuisse . De hisce parvulis Templis & aediculis exquisita eruditio

ct In Praesit. ad Numism. Μ ei Carpinei , ubi multa in installo caesamina adfert pag. 193. 343. 333. & disserit de his pag. XXiI.

99쪽

lxviii H I S, T Ο Ri Ιi Al , γditione disserit Vir Clarissimus PMi Lippus DE VEN Tis , Ecclesiae Liburnensi Praepositus ., i Sed c tiosum est diaglypticum e crystallo opus apud me, in quo sculpta est persona cum peculiari galea. In

alio quatuor unciarum meo fragmento , in crystallo excavatus est Athleta nudus , perite aureis bracteis superfuso in quo mira Caelatoris ars, studium, ac patientia elucet. Nonnulla ex his fragmentis antro

sum, ubi figurae inscalptae & excavatae sunt felicibus ductibus & lineis, auro bracteata sunt, servantque adhuc aurum pellucidum, uti imago Athletae,

minus vero Militis memorata persona. Haec opera,

si per suam planitiem politissimam spectentur, figmras referunt veluti integras, exstantes, & anaglyptico opere sculptas , quod opus plane mirandum a peritioribus harum elegantiarum valde laudatur , quod exemplum secutus est VALERIUs BELLI UL Vicentinus,

qui pro CLEMENTE VII. arculam stupendi ops

ris sculpsit, & introrsus figuras inauravit , quae in eodem Thesauro Mediem exstat. Nam in his contemplanda est non solum caelandi scalpendique peritia opificis 3 verum etiam ars inaurandi , bracteisque cooperiendi eas imagines, quod fornacis igne fiebat. Habeo etiam leaenae caput e crystallo antiqua pulcherrimum , quod totum inauratum est. a Quare si Lithographis socios demus Bractearios Inaurat res , non erit, opinor, absonum & absurdum . In Aula Liviae Augustae, ut vidimus, non solum Gemmarii Caelatores, Aurifices, Margaritari , & Col

ca De erystallo, ei que esu apud Antiquot Meiarate disserit Clariis. Vir Ioan. de S.I-rent in sua monti quae prima est in UOL U. Acciacmum D in. Cap. Vi I. pag.

100쪽

ratores erant, Verum etiam Inauratores. Adhuc haec

ars perennat, de pocula crystallina, de crateres inaurati fiunt, praesertim Venetiis apud Muranum, olim quoque in Mediceis officinis, S alibi, totoque o be hodie intus Sc extra pocula pro Americana ambrosia ad miraculum usque , ut in Saxonicis, Ne politanis, S Florentinis Ginorianis ossicinis fulgenti

auro bracteantur, atque inaurantur , dc picturae etiam elegantissimae aureis lineis illuminantur , adeo ut non multum miremur Aegyptia opera, de inventas ab eis Artes, quum nostra quoque aetate eXcellentissimos Artifices cuiuscumque generis habeamus sagacissimos ac peritissimos . Adferre nunc Iubet quae

PLINIus observat de Aegyptiis poculis. r ,, Tingitis S Aegyptus argentum, ut in vasis Anubim suum is spectet , pingitque, non caelat argentum. Transit, inde materia & ad triumphales statuas , mirum- is que crescit pretium fulgoris excaecati Quom do etiam Gemmae ab Aegyptiis tingerentur , idem PLINIUs exponit. a

D. SEGULIUS ALEXACum opificibus Gemmariis recensendus est DECIMUS SEGULIUS ALEXA, qui Romae floruit , quod eae sequenti titulo Gritimam 3 colligitur. D. SEGULIVS ALEX SA. AVRVFEX

SELEUCUS

Hic quoque aurariam artem exercuisse videtur, S ins Collo

SEARCH

MENU NAVIGATION