Alexandri Pascoli Perusini ... De homine, sive de corpore humano vitam habente, ratione tum prosperae, tum afflictae valetudinis libri tres. In quibus ad mentem tum veterum, tum recentiorum theoria, ac praxis medica nova, clara, ac brevi methodo expo

발행: 1728년

분량: 301페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

141쪽

DE CARTESII ELEMENTIS. HI

rutri, quae, utpote crassiores , atque inaequales, rudes, atque , ut ita dicam , indigestae, figuras habent varias, valde dissi miles, quae motui propterea longe magis resistunt, quae videlicet difficilius moventur, atque exagitantur , & quae iccirco ex facili mutuo sese comprehendunt , uniuntur, & motum plane amittentes in moles majores concrescunt . Haec appellatur ab eodem Cartesio materia tertii elementi ; quam nos appellavimus materiam tertii generis. Materia tertii elementi est, quae in hypothesi Cartesiana mixta compingit in rerum natura longe crassiora , tum sensilia , tum insensilia , terram videlicet, aquam , aerem, & ignem, & r liqua omnia, quae iis componuntur,mixta crassiora, nec

non etiam spiritus , salia omnia ,1ulphur , phlegmo, &

caput tandem ipsium Chymicorum mortuum , quod tartarum , sive terra a nonnullis vocitatur; & quicquid iis denique, ex eorum sententia, in orbe conflatur. Corpora praefata, si ve mixta, quum variis congregentur particulis diversi generis , necesse est , ut spiraculis saltem minimis , ubique pervia sint, varii quoque generis , hoc est varie configuratis, quae repleri debent materia subtili, sive aethere ; qui ea, uti monuimus , ingreditur motu quodam pernicissimo, quem suscipit ab impulla vorticis universalis , uti pridem in Tractatu de Motu precitato sese, ac luculenter exposuimus. Materia praefata subtilis, quae ingreditur corpora mixta, si vel adeo sit crassa. vel si non in tanta sit quantitate, ut exagitare queat in mixtis moleculas com-Ponentes , mixta , quae-componuntur, erunt hoc in casu corpora solida; eoque solidiora, ac dura magis, quo particulae praefatae componentes ab aethere intime minus exagitantur. Contra autem, si vel ob tenuitatem, vel ob copiam majorem , eas aether commoveat, atque

exagitet, erunt fluida; eoque suidiora, quo magis

P a. . . exa

Quare mixta variis ubique spiraculis diverosi generis pervia sint Qua ratione va riae opiniones squae circa rerum naturalium elementa versantur,conciliati

posse ta

142쪽

116 LIBER L CAR XXIX.

exagitantur . In quo tamen id potissimum adnotare i vat , si a meatibus praefatis insensilibus, vel ob minimas

angustias , vel alia de causa excludatur a materia primi elementi materia secundi elementi, tum moleculas componentes mixta naturalia tantam in motu acquiri cel ritatem a materia concitati Ima primi elementi, quae

sola eo in casu , & sui juris, ut ita dicam, facta , in spiraculis movetur, ut Vel flammam, vel ignem, vel servorem , vel sermentationem concipiant. Ex quibus patet a Democrito non alia de causa dissentire Cartessium, quod attinet ad elementa mixtorum , nisi quod Democritus particulas minimas elementorum componentes

effingit individuas , & Cartesius eas ostendit dividi pos se inde M. Multo minus discrepare videtur a Peripateticis , quum materia primi elementi non sit revera nisi quam ignis ille perquam tenuis de ecatissimus elementaris, qui procul dubio appellari quoque potest materia primi elementi, sive primi generis. Enim vero Anaxagoras a ignem aethera nominavit. Materia secundi elementi, sive secundi generis convenit cum aqua elementari. Materia aetherea, sive materia subtialis, sive aether cartesianus convenit cum aere elementari . Materia tertii elementi, sive tertii generis, e quod crassior longe sit, quam reliqua elementa, atque motui longe minus idonea ob varias ac valde dissimiles particularum figuras , adamussim convenire potest cum terra elementari, modo tamen ignis, aqua, aer, & terra in sensu usurpetur scholastico; idest dummodo usurpentur tanquam corpora elementaria simplicissima, purissima, quibus reliqua omnia mi Xta componuntur, & in , quae, sive resblvuntur postremo , sive resolvi possunt. Affectiones, & qualitates elementorum istorum exposuimus nonmodo in praecedentibus, verum etiam in

Tractatu de Motu praecitato. Si

143쪽

Si quis quaerat, quare nequaquam appellet Carte

sus aetherem, sive materiam aetheream elementum. Res

pondemus, id factum fuisse a Cartesio, quia aether, quum sit aggregatum ex materia primi, & secundi elementi, dici haud potest , corpus simplicissimum sore, uti sunt reliqua tria elementa , quae& simplicissima , & diversi

generis sunt .

CAPUT XXX. De Regionibus Elementorum ex hapothesi

ACutissime , perperam licet, urget Cartesius suam

de elementis hypothetin , eamque accomodat ad systema damnatum copernicanum. Collocat enim incentro Orbis Solem, qui, penes Cartesium,nil aliud est, quam aggregatum materiae concitatissimae primi elementi . Sol undequaque materia circumdatur , sive potius circumfunditur secundi elementi ad globum terraqueum usque , qui componitur , ex illius sententia , materia tertii elementi. Id mechanice exposuit Auctor in Τractatu suo physico ad leges motus vorticis illius uni- Versi , cujus in centro bolem accomodavit. Hoc non modo commentitium est, verum etiam sacris adversatur Paginis, ex quibus habemus, globum terraqueum centrum esse fixum , & prorsus immobile vorticis ipsius Solis , qui ab Oriente motu suo diurno tendit in Occidentem &c. Praeterea inprincipio ereazit Deus Cae- Ium , O Terram &c. nequaquam materiam simpliciter extensam, & motum, quem postmodum inest suscita

uit , uti idem fabulatur in systemate suo physico,

licet per simplicem hypothesin ad explicanda rerum Phaenomena ad leges motus mechanici. Ni-

Cur aether a Cartesio inter elementa rerum naturalium proinprie nou Ieseu fetura

HypothesisCarin

teliana, ration regionis elemenatorum, est plane commenti ita a neque sacris paginis c heret.

144쪽

test Vera a aephyssea in re rum natura materiae cuiusdam insensilis, longe, lateque effu- e existentia . Materia aeth

Lea, ansiensilit licet sit . ab este. 'ibus, quos in dueit , sentibus quotidie perei pitur o

Nihilominus , fusa quamvis omnino sit hypothesis cartesiana , ratione generationis, & situs elemen-rorum , non negamus tamen existentiam in rerum natura materiae cujusdam tenuissimae insensilis heterogenear, quam aetherem appellare possumus ; eoquod per orbem hinc inde moveatur motu quodam pernicissimo; quo, prout modo tenujor sit materia praefata, naodo crassior, modo magis, modo minus copiose ,

varios inducit motus, variasque progignit in mixtis vicissitudines , uti quoque in Tractatibus praecitatis demonstravimus . Hujusmodi quippe vicissitudines,

generationes , & corruptiones mixtorum naturalium proveniunt omnes a motu molecularum componentium quae tamen, quum corporeae sint, moveri nequeunt

non nisi concitatae ab aliis corporibus , quae eas proximis impellunt. At, quum corpora ista , quae proxime agunt in moleculis easque impellunt, sensus fugiant omnino, inseramus necesse est, insensilia esse; atque adeo

ex iis materiam quandam confici mobilem , concitatissimam, adeo tamen extenuatam , atque subtilem , ut sensius organa proxime assicere nequaquam valeat.

Proximὸ diximus, quandoquidem materiam seb-tilem , sive aetheream quotidie sentimus beneficio aliarum molecularum sensilium, quae per eam impelluntur. Eam ex . gr. sens bus nostris in igne quotidie pe cipimus , non proxime, sed adjuvantibus particulis crassioribus , quae inflammatae in materia combustibili, non alia de causa agunt , atque inflammantur , nisi quod solvuntur, exagitanturque ab aethere , sive ab aere eo tenuissimo, qui meatus minimos ingreditur materiae praefatae combustibilis, particulas ejus componentes valide impellit , movet, exagitat, atque adeo mixti Eluit compagem , & particulas stlutas secum abripit; quae propterea moventur, quaquavem messunduntur, & vel sensius concitant. Si

145쪽

DE ELEMENTORUM REGIONIBUS . D 9

Si quis tamen hic quaerat unde materia ista aeth rea sibi comparet motum suum validissimum , respondemus a motu celerrimo vorticoso , quo circumducitur in vortice eo maximo , quo Sol quotidie in gyrum m vetur per vorticis eclipticam ab ortu in occassum, atque ab occasu in ortum circumcirca globum terraqueum . Etenim Sol, quum maximae sit molis , & quum pernicissime moveatur, fieri minime potest, quin semper impellat, & sec una abripiat copiam maximam aetheris illius tenuissimi, qui propterea ita motu S , atque a compulsius vorticem concitat maximum rapidissimum , validissimumque, qui centrum cum globo terraqueo habet commune , uti quoque demonstravimus . a ither ille, sive aer tenuissimus , per quem in orum.

Sol movetur, ab Aristotele, Q aliisque PhiloQ-

phis veterrimis , item et aether palsim vocatur. Haec vero in aere. Haec autem in aethere. Et deIher in Caeso. Caelam satem non ampliis in alio es.

Ex motu vorticis istius, uti palam fecimus, sive fiat prope globum terraqueum , s ve a globo longe distans, motus maximus oriatur, necesse est, materiae

aethereae; quae celerrime movetur ab ecliptica vorticis ad axem globi terraquei, atque ab axe per polos in ec liptica &c. Hinc materia praesita motu hoc suo perenni motus univerλs mixtorum, tum intrinsecos , tum extrinsecos suscitare valet, quos in rerum natura , &secundum naturam , & praeter naturam quotidie obser-Vamus . Atque adeo, posita in rerum natura materia fluida, positoque motu Solis in gyrum per Orbem uni-Versum, facile percipere, atque explicare possumus generationes Omnes , corruptiones, affectiones, & pro prietates naturales mixtorum naturalium , dummodo tamen sint mixta physica in animata , cogitationis videi,

a lib. 4. ιμ. 46. Unde in aethere,

penes nos, pro Venit motus ille eelerrimus, qu per orbem movetur . Quare e rp in quae tum a Veis teribus , tum a

Chymicis, tum abAtomistisproin

Ponuntur veluti elementa, reumr, elementa mutiquam sua

146쪽

Meushominis,liiscet incorporea snecesse est, ut in corpore humario , quod in Gmat , agat per

organa corpo

rea o

lao LIBERI. C A P. XXX.

licet ,&sensus omnino expertia , quin diutius ad virtutes confugiamus occultas, ad proprietates sympathicas, atque antipathicas , & reliqua , quae sunt revera in Accademiis tutissimum ignorantiae asylum . Quamo brem , existant quamvis in rerum natura quatuor terum , Chymicorum quinque , ac pene innumera

Atomistarum elementa , ea nequaquam elementa re C

ra habenda sunt, quum non sint corpora simplicissima ,& nonnisi per motum alterius materiae simplicioris concitatissimae, cujus ope vel ipsa agunt elementa, qualitates suas exerere , atque exercere valeant. Quae de elementis hactenus exposuimus, si quis accurate perpendat , aeque ac intime percipiat, si tamen reliquas Omnes Philosophiae partes optime calleat, citra negocium perquam facile, & luculenter, non modo haurire poterit causas universas qualitatum , actionum , item et affectionum omnium , quae in corpore humano, quatenu Smateriale est , contingere solent; verum etiam ea dilucide exponere ad mentem tum Veterum , tum Recentiorum , tum Chymicorum , qui in plerisque quaestionibus, verbis profecto potius, quam re non cohaerere Videntur .

Diximus quatenus materiale , quatenus videlicet vitam habet materialem , atque omnino corpoream ab actione Organorum materialium. Etenim quatenus Vivens , & agens quoque ope Mentis incorporeae, quae illud animat, informatque, necesse est, ut praeter motum materiae, ponamus in homine cogitationes quoque prorsus incorporeas; quae in ejus Mente excitantur incorporea , in ea nempe forma hominis prorsus incorporea ; quae , utpote corpus informans humanum materiale , debet quoque , uti palam fecimus in animadversionibus praesertim nostris metaphysicis , in eodem corpore humano, & cum eodem corpore vitam habente , per organa ejusdem corporis agere &c. ANI-

147쪽

DA ELEMENTORUM REGIONIBUS. tar ANIMADVERSIONES PHYSIOLOGICAE .

um adinvicem varia in unum congregentur fia reve-

elementa , ita tamen , ut ex mutua eorum uni Chymko,.

- ne corpus aliquod exurgat, in quo element rum qualitates mutuo alterentur , id corporis mixtum proprie nuncupatur . Unio elementorum praefata alteratorum proprie dicitur mixtio. Quocirca apposite Aristoteles sa) mixtio est , inquit, mistibulam alteraἔσ-rum unio . Miscibilia sunt elementa, quae in mixtione vera alterentur, necesse est. Quandoquidem unio plurium ex . gr. seminum, quae denuo secerni possunt, vocatur Usostio; non secus ac aquae, vinique permixti in vase, nuncupatur eonfuso; eoquod, licet imposterum vinum ab aqua secernere non valeamus , novam tamensormam in hujus nodi mixtione minime sibi comparant, adeo ut tertium quid ex ea consurgat, quod neque vinum , neque aquam sapiat. Hinc mixtio , penes Chymi eos, qui nullam in elementis admittunt veram alterationem , es unio naturalis Diritus, salis , sulphuris ,

aquae, ac terrae . Naturalem dicunt, ut ab appositione , & confusione distinguatur mixtio , quas appellant mix tiones arti tales, accidentales, extrinsecas. Hoc posito, liquet primo in mixtione ele- In quo distet gementa esse debuisse contraria ; secus enim sese mutuo '. alterare, & quodammodo destruere nequaquam pos sent. Liquet subinde, generationem a vera mixtione differre tantum secundum magis , & minus , nempe gradibus , quamvis affirment Peripatetici pristinam elementorum formam remanere in mixtione, sed valde alteratam; in generatione omnino corruptam, ut nova adveniat. Hinc vulgatum illud penes Physicos :Tom. I. in cor

148쪽

corruptio untas, esgeneratio alterius; quum generatiore vera nil aliud sit, penes nos, quam major Clementorum in mixtis alteratio. Hinc corpora mixta pro prie dicuntur lapides, qui quamvis, vel penes nos, per digestionem alimoniae cujusdam intus influentis incr mentum sibi suscipiant, in iis tamen terra ex. gr. com pacta, maximam , saltem ratione sensuum nostrorum , non subit alterationem. Plantae contra, frondes, flores , fructus in arboribus 8cc., eoqu5d in iis eb perveniat elementorum alteratio , ut pristina eorum sorma prorsus deleta, novam acquirant , uti declarant sensius, proprie nuncupantur torpora generata , sive mixta generata. Quamobrem corpora mixta dici quoque possunt terra haec nostra sensilis , aqua , aer crassus , atque ignis hic noster materialis ; quae , quam vis materiam prae caeteris sapiant elementorum , a qui

150쪽

FIGURARUM EXPLICAΤIO.

Tabula L

exterioret.

F G C Musculus bicept cubiti

sex rG C Tendines G Uenter, sive caro F Caput C Cauda FIGURA II.

Induat partes exterioreι Corporis humani anterioris.

A Caput B Thorax C Abdomena Facies, Collum D Jugulum E Scrobiculum cordisce Axillae F Epigastrium d Hypochondria G Regio umbilicatis II H Ilia I Hypogastrium e Regio pubis V Inguinat Pudendum

Κ Humerus L Cubitus B Carpus Meiacarpus I. a. 3. 6. I. Digiti M Vola manus N Femuro Tibiah Tarsus m Metatarsus

o Digiti P Malleolus internus FIGURA III.

Intera partes exteriores corForis humani posterioris. A Calvaria B Cervix C Dorsus Pectoris D D Lumbi E E Nates s ve clunes F Dorsus manus G G Sura H Dorsius pedis I Planta pedis Κ Κ Poplites

a Calcaneus b Malleolus externus.

SEARCH

MENU NAVIGATION