장음표시 사용
171쪽
sedando, an sanguinis missio conveniat, in quibus , & quando opportune conveniat, id quoque de febribus singulis sermonem in sequentibus habentes, quanta valeamus industria , protulimus.
ANIMADVERSIONES PATHOLOGICAE . .
DEfinitionem , quam de febre tradidimus, si quis Comparantur
accurate perpendat, longe satius per eam , se- brec:m nosti ibris naturam proprie, ac clare circumscriptam nos CX
potasse sibi suasum iri non diffidimus , Dialectica dummmodo probe instructus, reete definiendi, describendique genuina calleat pnecepta; quam , si aut cum Hippocrate , aut cum Galeno quis dixisset: confersonem esse nativae caliditatis in igneam naturam, aut cum AVicenna e calorem essepraeternaturalem in corde accensum,
O mediantibus sanguine , O spiritibus, per arterias, O venas in totum corpus d usum; aut cum Uillisio :motum esse inordinatum janguinis, ejusque nimiam emer-Pescentiam eum calore ,sis, aliisque praeterea BNIomatibus , guibus oeconomia naturalis lariὸ perturbatur; aut , non ita pridem, cum ipso Bellino: vitium esse sanguinis, aut in motu, aut in quantitate , aut in gurius-ye , aut tu horum aliquibus, aut in omnibus; omnes quippe se perius allatae definitiones, tantorum Virorum cum venia dixisse liceat, vel plane obscurae sent, vel falsae, Vel saltem non propriae, eoquod solis febribus nonmodo conveniant, verum et ad alias extendantur affecti
172쪽
r3o LIBERI. SECT. II. C A P. I.
ANIMADUERSIONES AD SEMIOTICENsPECTANTES.C Ignum dicitur quicquid rem aliquam signoscat ,
elasse, dissit - o sive quicquid esidens es , euisa ope res aliqua oc- μ' μ ' eulta quodammodo educitur ; quamobrem in Re medi ea , in ea videlicet Medicinae parte , quam Semisticen appellavimus , signum vocamus euicquid, aut decu rax , out motum faeere valet ea, quibus redigemus in medendi metisodo , ut digna fiamur , an corpus huminum vivem aegrotet, e res generis sis aufectio, qud aegrotas ore. Hine alia dicuntur salabria, alia I alabria, alia neutra, utpote quae, vel sanitatem indicent comporis humani viventis prosperam , vel adversam, sive morbum, vel neutram ejusdem corporis di spositionem, quam ut possi bibem profert Galereus . Rursus alia voeant salbognomoua, id est morbam induantia . Alia ne monta , nimirum assidentia . Pathognomonica morbum indesinenter comitari solent ; eum eo quippe incipiunt, augentur, imminuunturque, usque dum tau dem deficiant; ideoque morbi essentiam proprie com
monstrare valent. Syne revonta morbis non cohaerent necessario, neque eorum indicant essentiam ; verum indicant potius quicquid assectionibus evenire solet per
accidens, rationst scilicet , tum magnitudinis , tum in- dotis , tum eventus. Signa haec prodeunt stiphirim timprocessu morbi ', quocirca nuncupantur quoque συὸπ nomena, nimirum post apparentia , epigenomena , hoc est post genita. Praeterea alia eorum praesentem indicant corporis humani viventis statum , dicunturque diagnosus , sive demonseratisa. Alia pramunciant sutura , dicunturque prognosus . Alia praeterita commemorant , dicique solent commemorantia, sive anam-
173쪽
DE FEBRIBUS IN GENERE. I 3 Istiea , quae tamen passim , tum sub diagnosticis, tum sub
ALI E ANIMADVERSIONES PATHO LOG ICAE.
Uicquid morbis excitandis quomodocumque, mi G t ea
confert, aut muterre valet, id --kr Pnnya da- suas elisse, dia
citur. Hinc aliae dicunturper se, aliaeseν- λψ λxur. eidem . Per se dicitur, quum agit pristi tanquam min-sa effciens , ratione illius , quam producit essectionem ;ut scammonium ex. gr. , quod, calidissimum licet cenieatur , bilem nihilominus , penes Galenicos , calidosque humores egerit: tanquam causa per se, viscera impense
praeter naturam calefacere valet, eorumque inflarum elones inducere e eadem contra viseera, tanquam cau
sa per auidens, humores calidos educendo , potest quandoque praeter naturam refrigerare; ideoque tanquam causa per accidens idoneum censeri potestseamm nium , hepatis ex. gr. intemperiet frigidae, & siccie pariendae . Preterea, modo appellatur causa primipatis, modo adjuvans , modo sine qua non . Principalis est , quae affectionem proxime producit, quaeque sola eam inducere valet. Adjuvans est , quae sela quamvis affectionem non inducat, aliis tamen , ut inducatur, auxiliatur ; requiritur nimirum tanquam conditio necessaria . In tumore ex. gr. , qui ob contusionem extrinsecus in tu me scit, tubuli contuit , & labefactati , partem assectam licet non attollant tanquam causa effciens, sunt tamen veluti conditio perquam necessaria, ut pars affecta in tumorem attollatur; quae prosecto in iis circumstantiis neutiquam attolleretur, atque intumesceret , nisi in tubulis laesis humores stagnando concrescerent, eorum que prodierea parietes ex interioribus versus exteriora
174쪽
in omnem dimensionem propellerent. Rursus dici potest modo proxima, modo remota , prout vel proxime, vel remote morbos inserat. Item modo exterior, modo interior . Exterior, vel est necessaria . vel non necessaria . Causae exteriores necessariae sitae sunt in vitio quodam , sive ab usu sex rerutri non naturalium , de quihus ante jam diximus; quae, quum bene se habeant, &quum iis probe, ac opportune utamur , morbos quam vis non inserant , necessarib tamen quodammodo afficere debent corpus humanum vivens, quod secus vivere diu nequaquam posset. Non ita ex. gr. lapidis ietus, viperae morsus, & reliqua, quae, quum sint fortuita, inter causas morborum exteriores non necessarias recensentur. Causae interiores , quae videlicet, in recessibus corporis humani viventis delitescentes , sensibus haudquaquam obversantur, sed per simplices conjecturas deprehenduntur , sunt vel antecedentes, vel conjunAM . Antecedentes movent conjunctas, ut assectionem prodii me pariant. Quocirca in tumore praeter naturam sine causa manifesta extrinsecus exorto, humor, qui ad partem confluit affectam, prius quam ibi stagnet, causa antecedens est. Humor stagnans, qui jam confluxit,& qui tumorem proxime producit, causa conjuncta VO-catur . Id de causis quoque exterioribus, quae propterea exteriores conjunctae nuncupantur, tum,quum morbum proxime pariant, dicendum est. Telum ex . gr. quod vulnus inflixit, ratione vulneris inflicti, est causa
externa conjuncta . Causae exteriores antecedentes pasism in Re medica vocitantur praestarcticae , id est prae- incipientes. Causa conjuncta, vel simpliciter eo juncta 62, vel continens. Conjuncta simpliciter est , in exemplo superitis allato, telum vulnus infligens, quo posito ponitur et vulnus , eoque tamen ablato , vulnus haud aufertur. Continens est, qua posita, ponitur morbus,
175쪽
. DE FEBRIBUS IN GENERE . t 33
& sublata , morbus, quem insert, aufertur. Calculus iccirco obstructionem faciens in collo vesicae, non injuria haberi potest veluti causa conjuncta continens interior , ratione suppressionis urinae; quae eo in casu, ideo non egeritur, quia calculus resistit.
ALIAE ANIMADVERSIONES AD SEMIOTICEN SPECTANTES. EX signis prognosticis, quae uti monuimus, in b c 'r
morbis sutura indicant , alia designant morbi gnorum gene1 . entum, an videlicet ad si lutem , an ad interitum tendat. Alia temptis eventus, an brevi nimirum, an diu duraturus sit. Alia modum in eventu, an scilicet
qua solvendus sit cris, si ad salutem; an quibus Opprimi symptomatibus debeat aeger, si ad interitum.
ALIAE ANIMADUERSIONES PATHOLOGICAE. OUicquid causa morbi in corpore humano aegrotan--st
te, praeter morbi essentiam, producit praeter naturam , sive molestum , dicitur symptoma , quod revera nihil aliud est , quam aceidens, spe potius mo sisyraetereaturalis, sete essentialis , spe accidentalis,
qui morbi essentiam insequitur, O sne ea sub ere
nequit. Essentiam morbi insequitur , aut prioritate a tantum naturae, aut prioritate temporis, & naturAE, sive aut proxime, aut rem Ole. Quamobrem triplex
176쪽
ANIMADVERSIONES THERAPE UTICAE.
Pistrjbni me- π Edendi methodus, in qua praesertim sta est cu-fn sua, Hata, , LVI ratio therapeutica, apud Capi vaccium , alios- tu. ' ιζ : siue nonnullos Praxis Medicae scriptores , est Ars, quaeiam'& Chitutis per indicationes inveniuntur auxilia, ut deperdita sanis' ' tas corporis humani viventis restituatur. Medicinae pars, quae de hac agit arte, Gradicis raerapeutice nuncupatur. Indicatio, penes Practicos , est ostenso auxiliorum, spepotish agendorum demons,atio. Dicitur quoque communitas , item & scopus, quae Voces frequentissime a Clinicis usurpantur. Scopum tamen luculentius describendum existimamus, pereeptionem
esse , spe comprehensonem juvantis ex indiens in morbs desumpti. Quicquid percipitur juvans , vocatur μι-
eatum; quae indicant, dicuntur indicans . Nexus inter indicans, atque indicatum , vocatu rindieatio . In tumore , qui praeter naturam extuberat, habemus indicia humoris stagnantis ; qui, ut curetur , reseluti nem indicat; ac propterea humor stagnans hoc in casu indicans est . Resolutio, sive praesidia , quae resetvere debent, sunt induatum . Mutua connexio , quam inter humorem stagnantem in parte asse 'a reflvendum percipimus , & resolutionem , ratione curationis , est quod indicatio dici debet. Auxilium, sive praesidium idem serme sonat, ac si dicas remedium : id nimirum,
quod sanitatem, aut praesentem conservare , aut amissam restituere valet. Ex triplici sonte desumuntur auxilia . Dictetus. Harmaeeutuo. Chirurgico . Diaeta dicitur victus ratio , vivendi modus , ac lex , certavi eius institutio , & norma , non in solo cibo , potuque consistens , verum in omnibus aliis rebus non naturalibus dictis. Pharmacia hic sumitur pro ea therapeuti
177쪽
DE FEBRIBUS IN GENERE . I 3Ices , necnon etiam hygienes parte , quae versa rurcirca auxilia per os semenda; quae vocantur quoque praesidia, sive auxilia , sive remedia interiora, atque universalia . Chirurgia proprie est ea pars tum hygienes , tum therapeutices, quae rectam beneficio m nus, equeac instrumentorum , pro simitate, veI conservanda, vel recuperanda, nos docet administrationem. Hic tamen sumitur pro ea Medicinae parte, quae versatur in auxiliis exterioribus , partibus externis praesertim apponendis , si ve injiciendis , quae Propterea vocari quoque solent saxitia saraical ria , localia, sive topica .
De Febre Ephemer .FEbres, aut continuae sent, aut intermittentes, aut
continuae intermittentes, quae Aeriodicc quoque passim nuncupantur. Continuae distribuuntur in Ephemerar, Aemas, re Chronum. Acutae modo benignae sunt,
modo malignae &c. Febris Ephemera , sive Diaria, es febris quaedam reminuas lex , e benigno , quae e periculo ratissmὰ seisitur per cireuitum utplurimὰm v ginti circiter quatuor Borarum. Hinc dicitur ephemera, unius videlicet diei. Febris ephemera sere semper exeitari solet praevia quadam lavrpex ea tin3 imi versam horripilatione; quam insequitur eaIM febrilis, intensius licet, aequalis tamen a principio ad finem , nullis alio intercurrente paroxFLmO. Cutis praeterea in febre ephemera assectis mollis, atque humida, sive leniter madida tactui esse silet. Caeterum peliqua omnla, quae re,iquis in febribus indiscriminathri observamus tymp tomata, et sebres ipsae ephemerae habere solent. F
178쪽
136 LIBER I. SECTII. C A P. I.
febrem ephemeram cxoriri plerumque Observamus, praepedita recrementorum , sive sensilium , sive insensilium , per minimos cutis meatus, expiratione . Enim vero frequentes sunt potissimum tempore hye- mali, ubi aer, flantibus praesertim aquilonibu ', rigidior, ac gravior factus , validius comprimit cutem , ac in cute comprimit glandulas , earumque vascula e cretoria , item S valvulas minimas , ac meatus minimos , in quibus sistit minimorum emuvia expiranda ;quae in massam iccirco sanguinis retrogressa pravam sanguinis inducunt sermentationem et idest eam fermentationem, unde Oritur ephemera; quae haud cessat, nisi sermentum illud se brile non congruum , atque essω- tum , sive effervescendo absumatur, sive in sudorem, aut in urinam excernatur , vel alio quovis pacto a reliquo sanguine, ut ita dicam, despumetur . Nil mirum igitur , si suscitetur ephemera, sudore intempesti ve praeclusio aut silivatione intercepta, fluxuque compresso haemorrhoidali &c. quae non alia ex causa febres hasce passim movisse deprehendimus. Febris ephemera, uti ex hactenus dictis hauriendum est, omni periculo vacare solet. Quinimmo, &sponte , ut ita dicam , sua procul ab omni opera medica , sive in sudorem , sive saltem in madorem ex cui
universum, utplurimum extenuata, resolvitur. Non
est tamen quod , & ob errores in victu , aliisque rebus ad diaetam ipectantibus , & ob praesidia medica praep
stere adhibita , tandem aliquando exulcerata degenerare non possit in nocta utridam , in hectuam, alia iaque graviores a isectiones. Hinc, ne id succedat, caute semper incedendum. Quinimmo , quia ephemera , uti diximus, citiss- me solvitur , ideo satius conducit semper ejus soluti nem prorsus relinquere naturae , ac temporis beneficio.
179쪽
Aer, quem respirare hoc in casu debet aeger, elagatur temperatus , & quantum possit purus. Nocent in selationes , balnea frigida , aer ventilatus, & reliqua, quae, vel nimium movent, vel transpirationem sistunt. Victus perquam tenuis sit, concoctu facilis , atque humi dus , quinimmo & plerumque nullus. Potiones conveniunt potius tepentes, frequentes, & largae; quae propinari possunt ex aqua simplici hordeacea, sive mellita , sive siccharata. Necnon etiam conveniunt decoctiones the, casse , infiisiones florum violarum, horr=ginis cum corticibus citri, sive aurantiorum &c., qua
diaphoresn, item et diuresin citra periculum blande movere valent. Si adsit repletio . alvo praesertim suppressa, injiciendi sunt clysteres, horis tamen Opportu nis , simplicissimi, ex eadem aqua hordeacea , modice aut salita , aut siccharata, aut mellita, sive ex decoctionibus emollientibus , ex jure , & similibus, quae ventrem leniter concitant, atque intestina sevent, humectantque . Defricationes quoque percutim universam, & cucurbitulas leves membris extrinsectis ubique
defixas plurimum idoneas febribus hujusinodi mitigandis , set vendisque existimamus. Verum enim Vero, quandoquidem ad praxin medicam faciendam melius erudire nemo poterit Tyrones, quam ipsi experientia , Rerum praesertim medicarum dux, & magistra, ad calcem singulorum capitum, historiam praeticam exp
nendam sustepimus; ut inde luculentius quisque seligat quicquid praetice in ea praestare debeat affectione, quam clinice tractare aggreditur, & quam pridem, theorice tantum, atque in genere, ut ita dicam, proposuimus.
180쪽
i 3 8 LIBER I. SECT. N. C A P. re
hemerae memdendo, praest rata I a
TItyrus agrestis aetatis suae annum agens decimum
circiter octavum corporis validi, modicae staturae , non pinguis, neque macilentus , plethoricus tamen, Mens: Decembri venando plurimum insudans , ac sudore repente praecluso, febre ardentissima , praevio autem per artus praesertim , necnon etiam per Gorsum , &lumbos , rigore , inde corripitur. Conqueritur in pa- Toxysmo de dolore capitis acuto, ac permolesta temporum pulsatione , sitique intensa . Pulsum habet celeis rem , & magnum, cutem mollem, humidamque una& caetera symptomata , quae febrem ephemeram excutis constipatione, uti pridem exposuimui, suturam fore, praedicere solent. Quamobrem nisi vehementiora subsequerentur , eam haud maximi secimus; non desperantes cri s quadam, sive sensili, aut per sudorem, aut per urinam, sive saltem insensili per.minimos cutis meatus erumpente, brevHolutum iri. Ιccirco, ut a cibo prorsus per horas et . sese abstineret aeger, constituimus . inin immo, quia crapulis ante indulserat, & alvus erat adstricta , eam clystere blande solvendam existimavimus . Quocirca clysterem simplicissimum ita praescripsimus A . Et ad sitim restinguendam , emulsionem hanc B, quam, ut ad libitum large biberet, potestatem secimus. Itidem diaphoressi tempestive promovendae, cutim universam, palmis oleo amygdalarum dulcium inunctis, ut leniter defricaretur, secimus. Enim ver b , ea pervices large hausta emulsione, clystere una et foecibus abunde restitutis , ac universo corpore, ut ante jam i nuimus, defricato , placide obdormivit aeger. Sudor per universum corpus erupit, & febris ante horam