장음표시 사용
181쪽
IN plerisque morborum quatuor distinguuntur tem-pora. Prineisium. Augmentum. Maias. Declina is. , ω Principium nuncupatur quoque proprie musso , sive -- ς' aeresis morbi. Augmentum dicitur quoque exacerbatio morbi. Status proprie vocatur vigor morbi, sive pamrOxysimus , a nonnullis quamvis promiscue dieatur g Moxasmus invasio, item et accessio. Declinatio , quae tamen utplurimum deest in morbo lethali, qui multo ante plerumque interimit, nuncupatur etiam svir. Id , nonmodo de morbis praecipuis , verum etiam de sym plomatibus nonnullis, & de fingulis praesertim recur, bus, qui, aut periodice, aut erratice, aut alio quovis pacto in arectionibus potissimum intermittentibus i vadunt, dicendum est. '
ANIMADUERSIONES AD ΤΗERAPE UTICEN SPECTANTES.
CLUer , Urserium , elumo, aut enemo , non Quidsit elysteri nisi LHemonem,sive ablutionem in Praxi medica sinnant . Clinice tamen usurpatur utplurimum pro injectione fluidorum in anum , sive in intestinum rectum, beneficio fistulae, aut tubi cujusdam idonei. Alii dicuntur alterantes , purgantes alii ; quibus addunt item et roborantes, ratione qualitatis rerum, quibus parantur. Nos autem eos distinguendos satius ducimus in emol-S a Iien-
182쪽
1 o LIBER L VCT. II. C A P. II. lientes, atque irritantes; in quibus id poti Isina una adnotare juvabit; eos plane falli, qui, ut alvus validius purgetur,clysterem emollientibus, una atque irri tantibus componunt, haud praevidentes , quicquid emollit, acrimoniam irritantis enervare; non socus ac quicquid irritat , vim non semel emollientem frustrari. Aa per clyste' Clysteres in genere quo si inpliciores sunt, eo
missis pos plerumque Validiores, citra quamvis maximum aegrOL DII 'l' tantis incommodum alvum cieant. Quamobrem eos' ex simplici aqua hordeacea, sive modice salita, sive
mellita, sive saccharata frequentissime praestri bere sconsuevimus , optimo fere semper cum successii . Praeter clysteres praefatos, habemus quoque clysteres refrigerantes , anodynos, refocillantes , necnon etiam nutrientes . De clysteribus anodynis id adnotemus prae caeteris oportet, optata, doloribus intestinorum
sedandis, per clysteres immissa, si dosin convenientem superant, soporem quandoque lethalem intulisse. An vero liquor per clysterem injectus resecillare, &nutrire possit, id hactenus incertum est. Quod res illare possit utplurimum probabile existimamus . Quod possit nutrire, id maximas, penes nos, patitur difficultates , & quamvis omittamus, portionem saltem quandam tenuissimam fluidi illius, quod clystere impellitur in fistulam intestinorum , per vasa lactea excolo perduci in receptacula Mesenterii, ut ibi cum chylo immisceatur; nihilominus rem perdifficilem ducimus , ut in alimoniam partium alendarum transire va- Ieat , nisi in ventriculo prius, atque in intestinis, ope succorum digestionis, eκ tenuatus si, alteratus, atque
digestus ; quod fieri nequaquam potest , nisi materiaenematis ex intestinis crassis transferatur in tenuja ;Quo sane, valvula Bauhini reluctante, transferri nequit.
183쪽
DE EPHEMERA. - Ιquit. Et in volvulo , si clysteres quandoque immissos
nonmodo , verum et sinces ipsas vomitu egestas observemus, id praeter naturam, motu intestinorum peri-stallico inverso , evenisse haud dubitandum . Temporibus sere nostris a Recentioribus excogi- clystere rumo
latum quoque fuit instrumentum quoddam , quo, Vel immisio.
fumum tabaci in usum clysteris per anum sibi quisque commode adhiberi, immittique possit , intestinorum doloribus contumacioribus, cito , blande , ac opportune sedandis, discutiendisque . Instrumenti hujus modi structuram , sormam, item et modum adhibendorum id generis clysterum , sese nobis descripsit Bartholinus ca); necnon et Federicus Dekkers. ob CAPUT III. De Θnocho smpliei. Uum ultra spatium horarum et . producatur se
bris continua benigna, quod non raro contingit, - solvi nequaquam selet , nisi ad quartam, aut quintam, aut septimam diem; quo in casu, si intra terminos hosce feliciter solvatur , propriE dicitur Θ- notha implex . Sin autem eos praetereat, & ulterius Destatio syno- perducatur , vocatur SInochus putrida , aut fermenta--iinysis. .ma . Definiri itaque potest Synochus simplex,febrem esse continuam plicem, sine benignam , quae ut pluri-mdm , utpote benigna , sine periculo emervescit, neque ultra diem heptimam producitur . SInochus dicitur , quali continens , idest contiguum , sive non intercisum . Hujus causam tibi suadebant Majores in vasis duntaxat contineri, atque humores propterea, solidis partibus plane illae sis, tantum affici. Sy-
184쪽
Diagnesis. Causas Prognosis. Curati .
1 a LIBER I. SECT. II. CAP. III. Synoelius simplex eadem sere habet symptomata ,
quae habere solet simplex ephemera . Synochus tamen simplex sub vesperam plerumque exacerbatur, atque Pa cibo sumpto , quod de simplici ephemera haud observamus. Ideo siub vesperam exacerbatur , quia aer vesipertinus crassior, atque impurior factus, spiramenta cutis extrinsecus plurimum immutare, atque per pulmo nes inspiratus massani sanguinis intrinseeus inficere valet. Neque mirari debemus: si chylus non procul a pastu , rudis, indigestus , & crudus per ductus lacteos , &per thoracicum in vasa sanguifera proxime immissus, sermentationem sanguinis naturalem magis, magisque turbet , atque excandescentiam febrilem validius foveat
Quum Synochus simplex nihil aliud sit, quam Iongior , & validior , ut ita dicam , ephemera , credendum est, vitium sanguinis, quod pravam in febribus se entationem inducit, majus esta nonnihil in synocho simplici , quam in simplici ephemera , utpote quae mitior , uti ante jam diximus, & brevior esse debeat. Synochus simplex, levis licet, & sine periculo plerumque sit, quum majori tamen periculo haberi debet, quam simplex ephemera. Persepe ad quartam, ad quintam, & ad septimam tendit diem , & nonnisi aut sudore,
aut urina, aut quandoque licemorrhagia extenuatur.
In Synocho simplici tenuis sit victus, humectans, rcfrigerans, conccetuque facilis . Potiones largae conveniunt , non se eus ac in capite praecedenti ad ephemeram curandam propositimus; quin immo, 3c quum ardor febrilis impense urgeat, optimo cum successit gelidas quoque ad nimium viscerum aestum febrilem compescendum subacidas non semel propinavimus. Ad Qrdes ex meatibus primarum digestionum detergendas , necnon et ad intestina fovenda , abluendaque , clyste res conveniunt refrigerantes, atque emollientes. In
185쪽
plethoricis sanguinis missio haud negligenda , & tum,
quum maxime, vel menstrua suppressa, vel fluxum interceptum haemorrhoidalem, vel ex naribus, subsequuta sit synoelius . Desricationes, cucurbitulae, inunta nes , & solus modice tepentes, & reliqua exteriora , quae cutim extendunt, atque emolliunt, ejusque meatus explicant, opportune adhibita , nonnisi plurimum conserre valent.
D Am aetas viator , vir aetatis annorum triginta , optime constitutus, temperamenti, quod vocant
calidum , & humidum , sive sanguineum , habitus plethorici, nonnihil pinguis , procerae statuturae , ac pene athleticus , qui sanguinem floridum , statis temporibus, ac Propemodum periodice vere quotannis ex naribus emittere conssievit ad libram , & ultra , non sine maximo oeconomiae animalis commodo . Mense Aprili sub-dio equitans , aere sereno, ac seriantibus ventis, ob SO-lis ardorem plurim tim insudat. Prope vesperam, zephyro flante frigidiusculo, cessat illico sudor . Paulo post rigore quodam correptus, una et doloribus per articulos potissimum circumvagis , iter sistit. In proxima recumbit taberna. Rigorem, qui ad horam circiter duravit, insequitur ardor febrilis , levis quamvis initio , vehementissimus exinde . Incoenatus obdormit inquietus , atque insomniis exagitatus. De dolorQcapitis pergravi potius , quam acuto, conqueritur ex pergestistus. Sitit, fauces quamvis, una et linguam humidam habeat. Pulsus frequens est , aequalis autem, &altus. Urinae sanorum sunt similes. Facile respirat. Congrue decumbit. Mollis, ac rore veluti quodam tenuissimo superfusa extrinsecus deprehenditur cutis. Sub
medendo , prae rure eoniae i n tu , histori declaramus.
186쪽
i 4 LIBER I. SECT. II. CAP. III.
vesperam , eadem serme hora , qua pridie sese manis stavit, exacerbatur febris. Postridie diluculo nobis in Nosoeomio sese commilit curandum. Pulsum iccirco, symptomata , aeque ac causas sedulo explorantes , se-hrem, qua Damaetas laborabat, synochum fore simplicem non desperavimus. Ad alvum itaque, quae diu compressa suerat, concitandam, clystere simplici immisso, libram circiter sanguinis ex brachio confestim educendam duximus; atque hora circiter a phlebotomia elapsa , ut stim large expleret, potionem hanc Asrigidiusculam praescripsimus . Neque elio victu in re sectionem his in die utebatur, quam serculo ex hordeo , & pane in jure modice salit , elixato, atque expresse , ovorum vitello se peraddito . Pro potu ad libitum sorbebat, aut aquam simplicem hordeaceam, aut
nucerianam, aut communem cum saccharo depurato,
succo, & corticibus, sive citri, sive limonum non insuaviter paratam. Siti haustibus rei teratis praescriptae potionis , expleta, horis duabus circiter a sanguinis missone placide obdormivit. Longe melius sese habere experrectus praedicabat. Enim vero febris inde in dies semper decrescere cepit, donec eadem in omnibus ab aegro servata methodo, sudore uberrimo sub finem a de- cubitu diei quartae omnino evanuit. A SIr. de pom. unc. b. de cori. cur. unc. j. Ag. Nucer. ,spe fou. purissim. lib. iv. Suce. limon. q. s. ad g. s. m. f. p., O Dτὸ bibat iterum, atque iterum, δε- nee sitis omnino restinguatur.
ANIMADVERSIONES PHYSIOLOGIC E .
Conditiones in Ihil aliud est pulsius in corpore humano vitam ha-
dae. I bente , quam coris , arteriarumque motus Iosui, qui in organis ejusdem corporis humani ovem
187쪽
sententia , a facultate vitali , ut caloris nativi conser Vetur temperies . Ex quo patet, cor , item et arterias esse pulsus instrumenta . Cause autem pulsus efficientes eaedem plane sunt, quas , ratione motus cordis, arteriarumque,jam ante exposuimus. Motus arteriarum,
item et cordis praefatus sensilis, qui, neque in omni- has , neque idem semper est sibi similis vel in uno eodemque individuo, maximam pulsuum differentiam , ac varietatem , sive absolutam , sive respectitam efficit ; quae , ut in praxi optime distinguantur , exigun
ut ratione eorum id hic maxime adnotemus , quum pulsius non sit revera , nisi motus contractionis. atque expansionis cordis , arteriarumque, quinque imprimis in eo expendere opus esse, movens , spatium, per quod fit motus, tempus, quietem inter unum, & alterum letum, instrumentum. Ictus proprie dicitur in pulsu motus arteriarum Declarantur tactui in carpo praesertim occurrens. Quies appellatur eoumhes '. 'intervallum, sue temporis spatium, quod inter ictum utrunque intercedere solet. Ratione istorum, videlicet ratione spatii, pulsus simplex dicitur, magnus, diciturque parvus. Ratione temporis dicitur, aut celer, . aut tardus. Ratione quietis , aut creber, aut rarus. Ratione momenti, quod ictibus exercet, aut lehemens , aut debilis. Ratione instrumenti, arteriarum nimirum , aut durus, aut mollis.
Magnus dicitur,qui spatium superat motui arteriarum concessum a natura. Contra nuncupatur parvus.
Celer est,quum arteria pulsans brevi tempore spatium percurrit , sese tum explicando, tum contrahendo . Contra vocatur tardus . Frequens, sive creber est, quum arteria brevi interposita pulsat quiete . Contra Vocatur rarus . Tom. I. T Ue-
188쪽
intercurrens, Gue intereideus.
Vehemens est , qui tangentes digitos valide serit, & quodammodo reluctatur. Contra vocatur debilis a Durus est, quum digiti tangentes arteriam in carpo duram quasi, & resistentem offendunt, quae propterea haud facile cedit. Contra vocatur mollis , Ex speciebus pulsivum praefatis simplicibus , aliae componuntur , quae propterea dicuntur compositae e magnus nimirum,& celer &c.: rarus, & debilis &c.: tardus, & rarus &c. ,& sic de aliis. Ex quo patet pulsum simplicem componi quandoque posse. De iis tamen experientia , & usius potius quam descriptio , quantumvis serupulosissime, ut ita dicam, exarata, Tyrones erudire poterit; quamobrem , ne tempus frustra teramus , brevi hic tandem adnotandum supererit, pulsum inter mittentem esse , quum arteria ita inter utranque pulsationem quiescit, ut pullatio una, duae, vel tres &c. inter utranque deficere videantur; sive, quum post unam , vel plures pulsationes intermissas iterum pulsare incipiat . Intercurrens , sive intercidens vocatur, qui omnino intermittenti opponitur. In hoc siquidem interutranque pulsationem plures aliae diversi , ut ita dicam , generis intercurrunt, quae crebritatis imequalitatem inducunt .
Deficiens nuncupatur, quum ictibus quibusdam i mequalibus perceptis , plane deficere, & cessare videatur arteriarum motus; qui, si in pristinum redeat, tales pulsationes inducit, quae tum constituunt pulsum reciproce deficientem. Neque aliud interest discrimen inter pulsum vere intermittentem, & reciproce deficientem , nisi quod reciproce deficiens post longum intervallum , quo pulsus omnino deficere videtur, iterum, ut ita dicam, revivistit. Intermittens autem post qua
189쪽
tuor, aut quinque ictus ad summum intermissos, revertitur s
patur, ideo id sibi nominis a Majoribus compara- istinentativae.vit, quia a putredine quadam sanguinis sermentescente exoriri opinabantur . Nihil aliud est . quam febris continua, atque acuta, quae eum periculo producitur, ob vitium humorum intensius, quod validiorem propterea, diuturnioremque pravam induest fermentationem , ac graviora Deirco infert mplomata . In Synocho enim putrida, calor, capitis dolor , Diagnose.& reliqua longe magis infesta esse selent, quam in synocho simplici . Pulsius insuper varie micantem sese sperhibet. Genae intense rubent; necnon etiam maculis, quandoque et livescentibus, cutis universa suffunditur. Variae sunt urinae. Alvi excrementa praeter modum graveolent. Non raro supervenit diarrhoea . Intum scunt hypochondria . Anxius quandoque fit aeger , deliquiis cum sudore frigido obnoxius &c., quae Omnia maximam oeconomiae animalis perturbationem praese-
In hac, non secus ac in caeteris febribus, in quibus Cy calor praeter naturam intenditur ob pravam sanguinis adauctam sermentationem, in causam adducere possumus quicquid non congrui, &, ut ita dicam, extranei massae sanguinis immixtum, eam ita inficit, turbatque . ut partes sanguinis sermentativae, quas, ratione fermen lationis , acidas, atque at alicas appellavimus , solutae, suique juris propemodum factae, parte praesertim Olea-
190쪽
cea, atque balsamina , quam sulphuream diximus, sive absumpta , si ve praecipitata, sue a reliquis prorsus extricata, libere coeunt, atque adeo longe magis effervescunt. Ex quo, & calor praeter naturam augetur , &cor irritatur, necnon etiam variae fiunt seri, lymphaeque fusiones , ac variae sanguinis in tubulis potissimum capillaribus congestiones; quae praecordiorum anxietatem, deliquia , sudores frigidos, ac maculas exteriores, hypochondriorum tensiones &c. inducunt. Synochus putrida , quum in ea , uti monuimuS , oeconomiae animalis eversio longe major sit, periculosa semper habenda; eoque periculosior , quo gravioribus stipatur symptomatibus . Solvitur persaepe critico superveniente sudore, interdum urina abunde excreta, nonraro alvo soluta, ac sincibus copiose egestis , quandoque haemorrhagia, longe rarius vomitu. Victus Synocho quoque putridae curandae , ut sit idoneus, eligendus est tenuis, humidus, concoctuque facilis, & refrigerans . A sordibus officinis digestionis detergendis,& tum quum maxime repletionis, & congestionis appareant indicia , conducunt clysteres , item et purgantia leniora, quae parare convenit floribus cassiae, electuariis lenientibus, syrupis rosaceis , infusionibus senae orientalis tartari satis, in sero praesertim capril- Io &c., modo blande, ac leniter alvum concitent. Si adsit plethora, sanguis educendus; in quo tamen animadvertendum , an extent malignitatis indicta , siquidem hoc in casu caute admodum incedendum . Ad sanguinis nimiam excandescentiam reprimendam conducunt decoctiones,aeque ac infusiones ex floribus,herbis,&radicibus refrigerantibus,emulsiones ex seminibus ejusdem generis, aquae per destillationem elicitae ex cichoreo, borragine, soncho, radicibus graminis &c. Plurimum idoneum