Alexandri Pascoli Perusini ... De homine, sive de corpore humano vitam habente, ratione tum prosperae, tum afflictae valetudinis libri tres. In quibus ad mentem tum veterum, tum recentiorum theoria, ac praxis medica nova, clara, ac brevi methodo expo

발행: 1728년

분량: 301페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

201쪽

Ηujusmodi, penes Practicos, sunt dies septimus a decubi tu , decimus quartus, vigesimus, vigesimus septimus ,

trigesimus quartus, quadragesimus, Indices vocantur qui crisin indicant suturam, idest quartus , undecimus, decimus septimus , item et vigessinatis quartus. Indicant vero per signa praesertim , quae apparent coctionis in urina. Si apparent ex .gr. die quarto , crisin praecinunt suturam ad diem septimum; si undecimo , ad decimum quartum , & sic deinceps. Appellantur intercidentes tertius, quintus , no rus, decimus tertius , decimus nonus, S penes nonnullss item et decimusquintus , & decimusOctavus, in qui bus nonnis per accidens, & praeter naturam, inquit Sennertus, vel ob paroxysmi vehementiam, vel ob causam externam, natura concitata expulsionem intentat

intempestivam. Prieter dies hosce, alii dicuntur non eritici, sive saeui, in quibus nulla , aut admodum raro , sive impersecta, & mala plerumque accidit cris s. Sunt sextus, elavus,deeimus,decimus secundus,decimus sextus,decimus-

octavus, quibus addunt nonnulli vigesimum secundum, vigesimum tertium , vigesimum quintum, vigesimum nonum, trigesimum , trigesimum secundum, trigesi-inum tertium , trigesimumquintum , trigesimu modia-vuna, trigesimum nonum , qui et medicinales passura nun

cupantur; eoquod tutius diebus hisce priae scribere possiit Medicus purgantia , phlebotomiam &c. Post diem quadragesinium languent, ut ita dicam , morbi, & lenta coctione , atque abscessu potius, quam criti seluuii

tur , experientia teste .

Dierum criticorum enumeratio , ut aequa sit, seri debet,ad nostram sententiam, ab ea hora, ex qua mani festam percipit aeger actionum suarum liesionem. Variade causis dierum eriticorum fabulari consueverunt Scri

202쪽

ptores, earum qualitates, & virtutes vario Lunae influxui prae caeteris adseribentes; quae tamen, quum proPC modum commentitia videantur , fusius impraesentiarum

recensere non arridet.

De Febribus Malignis. INter febres acutas, peracutas quoque , ac mort i

ras eas connumeramus, quae a pravitate symptomatum malignae nuncupantur. In iis quippe, eoquod ob labem quandam pene veneficam , quae humores universos inficit, sanguinis compages longe magis, quam in caeteris febribus a statu naturali recedat, funditus , ut ita dicam , evertitur oeconomia animalis. Duplici ex causa ab eo , quem , ut finitas in corpore humano Vivente conservetur , habere debet, statu praeter naturam recedere solet , penes Recentiores, sanguinis compa-

ges; nimirum vel quia densa nimis sit, sive nimis concreta ob acidum coagulans, exuberans, quod partem sanguinis sulphuream denset; vel quia sit nimis laxa , si ve soluta nimis, aikali exuberante , quod eam solvit. Quapropter febres in genere malignae bifariam distinguuntur in perὰ malignas, atque in malignaspestruentes, sive pestiferas. Proprie maligna dicitur febris, quum in

ea sanguinis compages, eoquod praeter naturam plurimum concrescat, a statu naturali longe recedit. Pestilens autem, & maligna nuncupatur febris, quum in ea sanguinis compages , eoquod praeter naturam plurimum soluta fluorem nimium habeat, a statu naturali longe recedit. Utraque dicitur maligna, quia utraque occulte, utplurimum , & quasi per insidias agit , & clanculum sebricitantem non semel interficit. De s tiro ,

203쪽

DE FEBRIBUS MALIGNIS . 16i

proprie maligna in hoc capite acturi, de maligna pesti- sera in sequenti agendum ducimus. Febris vere maligna, quae quoque maligna dicitur ex coagulo , es febris quaedam acuta perniciossima , quinimmo et quandoque peracuta , in qua θ tomota

maximam indicant humorum stravitatem , ac universam arconomiae animalis eversonem ob coagulum quoddam sanguinis virulentum . Indicia malignitatis , tum ex coagulo, tum ex ni

mia solutione, sunt in febribus admodum ambigua ; pleraque enim communia esse solent, & passim in utrisque indiscriminatim obveriantur. Hujusmodi sunt virium lapsus repentinus, horripilatio frequens, necnon et animi dejectio . Quocirca perterritus , utplurimum , nimium timet aeger, anxius est, inquietus , delirat, conqueritur, ac palpitat, lipo thymiae , ac syncopae frequenter obnoxius. Haec omnia principio febris , & tum quum maxime pulsui, atque urinae sanorum similibus a RQcientur, in testinam febribus inesse denotant malignitatem . Quandoque adest nausea , vomitus, cardialgia, atrocissima cephalalgia, aurium tinnitus , item et surditas, vertigo , pectoris angustiae , viscerum ardor urens, convulsiones, & reliqua . Alii praeterea maligne febricitantes sunt somniculosi, quin immo et lethargo quandoque consepiti arctissime dormiunt. Alii contra pervigilant insomnes . oculos praeseserunt alii obscuros, feroces alii. Lacrymas alii landunt in voluntarias . In sudores alii resolvuntur frigidos. In nonnullis defluit, vel saltem extillat ex naribus sanguis Sc.

Verum , ut paucis Omnia complectar , ea univetia symptomata in febribus malignis non raro exoriuntur, quae facultates uni versas corporis humani viventis commotas, irritatas , atque labefactatas esse commonstrare valent. Pulsus praeterea, item et urina, nisi saviorum similia sint, Tom. I. X m D

Desinatio stati

verae nialiguae. Diagnosis .

204쪽

Causta Prognosis.

maximam habent varietatem . Lingua , & fauces a re fieri, & nigri care persaepe solent, unde sitis intentissi1-ma &c. Insuper extri incus in pluribus erumpunt ex an ibimata, petechiae , aliaeque nuculae livestentes, necnon etiam tumores , qui ad inguina praesertim , sub axillis, & secus aures in abstemus erumpunt; quae Omnia humores ob labem veneficam contractam in glandulis stagnare, concrestere , ac putrestore fatis superque declarant. Febris vere maligna , ut per ipsam patet defini tionem , provenit a sermento quodam venefico, quod sanguini in vasis sanguiferis immixtum, uno eoden que tempore , quo pravam sanguinis sermentationem inducit, sanguinis massam intime ita inficit, ut eam

praeter naturam coagulet.

Lethales ut plurimum sunt febres hujusmodi, fraudolentes , & subdolae. Quinimmo et quo in vere malignis atrociora apparuerint symptomata , eo me

Iiorem , uti observationes docent quotidianae , spem salutis iude desumere debemus; eoquod longe minustum habere soleant periculi. Nil mirum itaque, si AEgrotum , Adstantes,& Medicum quam saepissime fal- Iant . Verumtamen si floccos aut carpat AEger, si plicas explicet linteorum , si quid non congrue sibi arripiat, id sime si Rre semper observavimus. Malum quoque si negligenter decumbit , & indecore nudetur. Pulsus valde explicatus, validus, constans, atque saequalis in Ebris processu melior est, quam si parvus evadat, debilis , prosucidus , atque inaequalis. Delirium morbi principio, quod, sepore praesertim fit pervcnieate, non sedetur, pessimum haberi debet, item oblivio. , motusque convulsivi, inter quos prae caeteris singultus, tremores, di spata s. Vigiliae contumaces , quas utplurimum lethargus insequitur, perniciem

205쪽

DE FEBRIBUS MALIGNIS. 16s

elem inserunt. Si oculi serocitatem praeseserant, si pr=ter voluntatem , procul ab occasione manifesta, lacrymentur , si nullo apparente extrinsecus ophtalmiae ill- dicio, oculorum bulbi doleant, raro evadunt Ragri. item et si rubeant intense, atque in sopore nisi ad amussim committantur palpebrae , ita ut inde albi quid foris appareat. Linguae tremores,aeque ac manuum damnat Hippocrates. Ex naribus stillae sanguinis, cardialgia.& maxima apopsia mortem proximam interdum praci nunt. Petechiae , aliceque cutis maculae , luridae quamvis , ac livescentes , quae die nona , ac decima prodeunt, non malae semper existimandae . Contra si statim ab initio morbi foedar, atque obsturae, quae minimam h

heant extensonem , aut uberrimae effundantur cum anxietate, & respiratione difficili, & praesertim si retrocedant , lethale est. Si tussis accedat, si cutis vel leniter madefiat , & quodammodo irroretur, sicut et in aliis, ita et in febribus quibuscumque malignis ex coagulo serum inesse sanguini , & naturales per glandulas fieri excretiones indicat; ideoque bonum .

In sebribus vere malignis, malignis nimirum ex Curvio. eoagulo, curandis , sanguis valde concretus blande luendus , & virus coagulans , aut corrigendum, aut destruendum , aut foras eiciendum est. Indiaeta aersi temperatus, ventilatus, & purus, qui alteretur

quoque , si opus fuerit, sussilibus variis odoratis , uti ex ligno juni parino, aloetico , ex soliis rorismarini, aliisque idoneis accensis combustibilibus , in quibus ea pinguedo, qua scatent volatili, balsaminaque, petignem extenuata , atque , ut ita dicam ν Lxaltatata , longe, lateque per aerem effunditur , spiracula subit cutis, necnon etiam pulmones inspirata, atque adeo sauguini sese funditus imminta , labem veneficam con tractam ei stulit, extenuat, emendatque . Ambiens. X a fri- . Di sitietos Ooste

206쪽

LIBER I. SECT. II. CAP. n. frigidum nocet semper. Vidius, principio saltem , tenuis sit, optimi succi, & qui facile digeratur . Procesi

se tamen ad vires pridem enervatas reficiendas plenior convenit. Potiones calidas potius quam frigidas hisce in casibus profuisse observavimus. Evacuantia, item et emetica, in febribus passim, licet malignis , atque a indiscriminatim usurpentur, admodum tamen suspecta pluribus de causis esse debent, tum ob maximam Organorum ex labe contracta irritationem , tum ob virium desectum , quibus purgationes , & prie sertim catharticae sortiores , plurimum adversantur. Tutiores longe sunt clysteres , quorum ope alvo, & bis in die prius abluta, conserunt potiones alexipharmacae ex aquis destillatis & decoctionibus florum ex . gr. borraginis,

soleorum sonchi, card. benedict., rutae caprar. , cicho rei , radicis scorZOnerae, contrayervae &c. Commendantur item pulveres abir bentes, atque at halici , uti sunt

oculorum cancrorum , matrisperiarum praeparat. , mar

garitar. , cor. cer., & ptaecipue philosophici, sive usti &c. quae diaphoresin, & diu resin placide movent , quaeque, nisi juvent, nocere saltem nequicquam possunt. Si adsint convulsiones , dolores interni, cardialgia, deliquia, vigiliae contumaces &c. , apprime conducunt anodyna , theriacalia, cordialia &c., quae utpote vim habeant alexi pharmacam , sive directe , sive non directe sanguinem solvunt, irritationes sistunt, & vel sudorem , vel urinam placide movent. Sanguinis missionem , neque spassim cum Riverio admittendam , neque cum aliis indiscriminatim plane damnandam censeo. Ubi sanguis redundat, & imprimis ob diu retentam sanguinis excretionem per loca consueta, in pueris nimirum ex naribus, in adultis ex haemorrhoidibus , in foeminis post pubertatem ex fluxibus menstrualibus , non video cur iis vel in febre maligna ex coagulo non emittendus sit sanguis, per

207쪽

DE FEBRIBUS MALIGNIS. I 63

per ea praesertim loca, ex quibus egeri consueVerat, sive saltem per partes proximas. At enim vero, si phlchotomia suspecta nobis unquam fuerit, certum est, eam hisce in casibus prae caeteris debuisse ; nam quem admindum febres hujusmodi per phlebotomiam ex locis consuetis , idoneis nimirum , opportune constitutam , curatas interdum observavimus, ita et necem quam pissime attulisse intempestive praescriptam evidentissime cognovimus . Tutius itaque semper erit in labe maligna , nisi urgeat necessitas , eam omittere . Non idein tamen de vesicantibus, & sinapi sinatibus judicandum ;quae profecto, & tum, quum maxime extet ex coagulo malignitas , virus coagulans resolvunt, discutiunt, destruunt , ac foras , aut sudore , aut urina eximunt. De-sricationes interim , inunctiones , solus , cucurbitulae,& praesertim ventosae, haud negligendae; quin immo et, ubi opus fuerit, eas in cute scarificare conducit .

CReme3 rusticus annorum quadragintaquinque cir- in equid, sibil

citer, temperamenti calidi ad humidum vergen dendo, praestatis , validus , ac pinguis, bene pridem in omnibus se ' di , a. Phabens, Mense Septembri varia , in rebus rusticis sese tainui. villicando exercens , subdio passiis incommoda, repente febricitat. Ad proximum in Urbe Nosocomium delatus , viribus omnino fractis , conqueritur de praecordiorum angustia, de acri viscerum ardore, ac de aurium tinnitu . Pulsus valde inaequaliter explicatur. Frequens est, una et imbecillis. Urina sanorum est similis, &quamvis non sitiat, linguam , & fauces aridas habet. Febris identidem in dies, nulla periodi servata lege s, animi tamen praevio semper deliquio, necnon et sud re, sive potius madore tenui quodam frigido, eXacer

208쪽

t 66 LIBER L SECT. II. CAP. VL

batur . Quibus mature consideratis, malignam sore se- , rem ex coagulo suspicabar, eoque magis , quia calor urens, viscera quamvis intus amigeret, foris nusquam effundebatur. Quinimmo frigidae potius vel ad tactum partes extremae utplurimum deprehendebantur . Victu crassiori, ac pleno, fructibus cujusque generis, meroque plurimo antequam aegrotasset, vesci solitus erat aeger. Alvus triduo foeces non excreverat. Quamobrem, clystere injecto, foecibus antea egestis, ut cutis lenitet universa cum oleo Matthioli quotidie defricaretur prael cepimus . Clyster injectus erat hujusinodi A , quem bri in die horis congruis ad diem usque septimam reiis randum duximus. Prie scripsimus praeterea potionem hanc B horis Medicis in decoctione alexipharmaca , ut insta, hauriendam. Vic us secimus ut esset tenuis, humidus insuper i & medicatus . Fercula quippe parabantur soncho, cichoreo, borragine in jure gallinaceo modice alito , ac per infusionem rasurie cor. cer. , ac ma trisperiar. alterato elixatis, necnon etiam cum ovi vitello recentis quassato immixtis. Pro potu aqua destil- Iata modo sOnchi , modo scorZonerae , modo cardui be- Mediisti alternatim ad libitum propinabatur . Sub finem diei quattae delirare cepit, somniculosus esse , ac praetermodum nauseabundus. Quapropter, rebus jam prinseriptis haud omissis, ad vescantia , & sinapi sinata confugimus , partibus in sernis applicanda; quibus virus illud malignum , quod organa nobiliora labefacere jam

ceperat, aut evinceretur, aut saltem averteretur. In

quem finem leni emetico ex hydreheo cum Oxymelite limplici , ut vomitum blande cieret, tepenti non ita pridem propinato, purgans quoque, quod validius ageret ita paratum C inde sumendum duximus. Quum primum alvum concitaverit purgans, ut serum caprillum depuratum , ac clina eodem melle hi sipano non in

209쪽

DE FEBRIBUS MALIGNIS. I 67.

Gaviter mellitum ad libras duas circiter superbiberet, necnon et aquam nunc simplicem purissimam , nunc corticibus citri alteratam per vices abunde biberet, potestatem secimus; quam per urinam , aeque ac per alvumunt eum foeeibus , sine dolore ubertim excrevit. PO- stridie , die nimirum a decubitu septima , sub noctem obdormivit, plurimum insiudavit, atque experrectus, Ionge melius se sensit. Sudor per uoctes singulas ad diem decimamquartam uberrime prosequitur, donec tandem, labe virulenta penitus deleta, fiebris maligna ex coagulo, ut Opinor, qua per dies sere quindecim , dc ultra, non sine maximo vi tae discrimine, Cremes rusticus laboraverat, soluta est . A, Meu. com. une. rv. , sal. com. unc. s , a . horae.

ANIMADVERSIONES AD THERAPE UTICEN SPECTANTES.

IN febribus , tum ex coagulo, tum ex solutione ma lignis, indiscriminatim , hic praesertim ROMAE , veluti plena periculi, utpote quae febricitantem confestim pene iugulet, incuseri solet singuinis missio, tum potissimum , quum ea adsit suspicio , febrem exarsisse ob aeris pessimam quandam virulentiam ,

quam

In Febribus ma. lignis aon sim per danmanda est sanguinis misso a

210쪽

168 LIBER I. SECTIL CA P. VI.

quam in Agro Romano , aestate, aut autumno vel leniter consopitus quis clam contraxerit. Enim vero san-.guinem mittere hoc in casu perniciosum sere semper extitisse unanimi pene omnium firmata consensiu , vetus item et recens opinio suit, quam magis adhuc semper in dies, neque injuria , convaluisse accepimus . Et quamvis plane obscurum sit, cur prie caeteris in febribus ejusmodi improspere quidem hactenus cesserit id chirurgiae praesidium, rem tamen ita prorsus se habui si se longaevus per diutinam experientiam nos item satis superque edocuit usus . Nihilominus si aut viscerum inflammationis , sive praesentis, sive imminentis , aut ex redundante sanguine , proximae suffocationis, aut haemorrhagiae non ita facile compescenda: non dubia adsint indicia, in plethoricis praecipue sanguinem, aut cucurbitulis in cute scarificantibus, aut hirudinibus ex partibus infernis elicere , rationi consonum ducimus ;quod serme in Regiis piaesertim Hispanorum Urbis

Nosbcomiis non semel cum successu tentavimus. S'guis non in- Quare autem in affectionibus saltem quibusdam

ex qualibet patia ex una potius , quam ex altera humani corporis parte te in sebribus venas solvere conducat , reperto sanguinis circulo Mndia. etiamsi penitu S ignoremus , negare tamen haud possumus , observationibus practicis edocti, sanguinem ut ex vasis quibusdam peculiaribus peropportune eductum quam sepissime profuisse , ita quoque noxam plurimam intulisse, ubi, aliis tubulis sectis, eandem anguinis quantitatem in iisdem propemodum aegritudinibus ex opposta regione detraximus.

ALLE

SEARCH

MENU NAVIGATION