Alexandri Pascoli Perusini ... De homine, sive de corpore humano vitam habente, ratione tum prosperae, tum afflictae valetudinis libri tres. In quibus ad mentem tum veterum, tum recentiorum theoria, ac praxis medica nova, clara, ac brevi methodo expo

발행: 1728년

분량: 301페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

211쪽

DE FEBRIBUS MALIGNIS O i 69

ALIAE ANIMADVERSIONES AD THERA PEUTICEN SPECΤANTES .

IN medendi methodo, non secus ac in reliquis, non- mi modo Medicinae,uerum etiam universiae Philosephiae In partibus, simplicitatem quantumvis semper amavimus ,

non eli tamen, quod Inter medica priesidia conse taeomposea ,

ctiones hyacinthinas,alhermes, theriacam, mithridatum, Σ': ζρος βδ'& reliqua hujusmodi non magni faciamus ὁ quae composita quamvis , vi sane plurima in usu medico pollere , tum in gravioribus sedandis symptomatibus, tum etiam in morbis omnino quandoque profligandis , abunde comperimus. Fieri nihilominus posset, non inficior, ut praefata praesidia, vel ad longe majorem simplicitatem redacta, nisi meliores, eosdem saltem propemodum effectus praestarent. Attamen histe in rebus ad Praxin medicam spectantibus, quas ad multos jam ante actos annos nobis indesinenter usius, & consuetudo probavit , vetustatem venerari potius , quam Vanam quandam Recentiorum innovandi libidinem consectari, Tyronibus praecipue suadebamus olim , suademus modo,& suadebimus semper.

ALIAE ANIMADUERSIONES AD THERA PEUTICEN SPECTANTES.

SUdoribus elendis , eliciendisque, aquam simpli- Quomodo tuiscem communem, aut frigidam, aut tepentem abun ' Hauri, ii de haustam , cute universa prius, oleo praesertim inun- debeat &dor.

cta, & defricata, atque cubiculo modice tepefacto, prae caeteris omnibus diaphoreticis, vel prae lapidibus ipsis beetoar , hystricis &c., longe magis idoneam semper adinvenimus; quam propterea quoties in hunc si- Tom. I. Υ nem

212쪽

i o LIBER I. SECT. II. CAP. VI.

nem, atque in iis circumstantiis adhibuimus, toties plane, brevi, tuto , ac blande effectum suum praestitisse hactenus Observavimus. Interdum vero, quum id tamen citra aegrotantis noxam fieri datum si, ne vel injuria pervicaces existimemus , sinimus, vulgo indulgentes , ut praefata quoque praesidia , sudori promovendo penes Clinicos decantata, tametsi prorsus essent inepta , propinentur; quo et futiles plerumque, inanesque quaestiones , & sophisticas , verbosasque inductiones , ac permolestas, pene ad nauseam in congressi-hus medicis, restietas digressiones opportune quando

que resecando, ut aeger quantocius revalesceret, unice curavimus. Uerumtamen sudorem , quantumvis sorbitionibus , ut ante jam diximus , large haustis , facile

sit movere, id tamen nequaquam morbi principio, humoribus peccantibus, crudis adhuc , indigestisque tentandum , ne loco materiae morbificae ea lympha tenuis , oleosa , balsamina, quae febriles aestus compescit , per diaphoresin aut exprimatur, aut egeratur. Atque adeo , ne febris, sudore excreto, excandescat. Quod quamsaepissime contigisse satis superque constat.

ALIAE ANIMADVERSIONES THERAPE UTICAE, AD CHIRURGIAM PRAESERTIM SPECTANTES.

Uus,eur languis ex vasis maiori.

bus scalpello solatis ecluctus in lebribus malignis, lethalis utis plurimum sit .

SI quotidianis observationibus fidem adhibere v.

lit , negarc nemo poterit in febribus malignis , in Urbe saltem , necnon et in Regionibus finitimis , perniciem quandoque maximam intulisse sanguinem ex hrachio praesertim, venis majoribus sectis, etiam liparce emissum. Quod tanta saltem cum noxa fieri nequaquam solet, si vel longe uberior is , aut hirudinibus ex vasis haemorrhoidalibus, aut ex Cute

213쪽

DE FEBRIBUS MALIGNIS. III.

cneurbitulis scarificata educatur. Non latet id tanquam ridiculum ratione motus sanguinis circularisa nonnullis Anatomicis Recentioribus improbatum fuisse, ac pene irrisum . Experientia tamen nos, etsi non facile credulos , ut rem ita se habere ingenu E fateamur, olim inducere valuit. Num autem id succedat, quia ex vulnere inflicto uni eum sanguine, qui valide erumpit, maximum quoque fiat spirituum , prie sertim vitalium dispendium , uti Veteres opinabantur; num quia motus sanguinis progressionis per ejus modi phlebotomiam valde acceleratus ex latebris viscerum venenum quoddam abditum , & quasi ibi consopitum excitet, educat, sundatque; num uno , eodemque tempore, quo sanguis cum impetu per vulnus exilire contendit, sese intus in venas ab aere extrinse- eo proxime circumsu Q nescio quid viruIenti sese immittat , quod una eum sermento sanguinis maligno immixtum, atque intim h cum reliquo sanguine longe, lateque perfusum , massam universam magis magisque coinquinet , ejusque sermentationem sunditus evertat, utinos, tanquam longe probabilius excogitavimus olim, id aliis plane decernendum relinquimus .

ALIAE ANIMADUERSIONES AD THERAPE UTICEN SPECTANTES.INter caetera Artis praesidia , quibus ab ineunte aeta- Ite, quum Praxis medicae plane imperitus Theoriae desse, tantum Vacabam , adversari ceperam, ea propemo- ς ς - 'dum reiciens, veluti in perniciem quasi excogitata, obversabantur vescantia ; eo quippe tempore suadere mihi neutiquam potueram , quo pacto id puris , quod in parte assecta erodentibus arte vitiata procreatur. sanguinis febrilem impuritatem eluere unquam valeret. . .. Y a Quin-Disitigod by Cooste

214쪽

Dελitio se is pastilentis.

ira LIBERI. SECT. II. C A P. VII. Quinimmo fluidis universis id potius inficiendis ,scedandisque idoneum esse intulissem , nisi variis deinceps in Urbe praesertim Nosoeomiis praesectus,

postquam aegrotos tractare maturius susceperi in vesicantia profbsto , scuti pluribus in morbis nocere, ita pariter et in aliis prodesse fatis superque exploratum habuissem. Cur autem modo prodesse, modo no cere potuerint, ex dictis in praecedentibus abunde constat, neque est cur in eo diutius immoremur . Id tantum rursus innuere praestat, vesicantia ea parte tenujOri, ae volatiliori, qua intus sese immittunt, sudori, atque urinae ciendis , egerendisque mirifice confierre . Cavendum vero ne iis adhibeantur , quibus si ve ob luem veneream, sive alia quaque de causa , affecti sunt

aut renes, aut vesica urinaria. aut organa generationis adjacentia ; quae sale cantharidum volatili exasperata inflammantur, atque adeo aegrotantem longe magis Iaedere selent ; propter quod vesicantibus , maxima nisi necessitate coacti, inflammatione viscerum proxi me imminente, uti nequaquam debemus .

CAPUT VII.

De Febre Maligni P silenti. FEbris, quae maligna pestilens vocatur, pestilens

ideo dicitur , quia in peste grassari utplurimumis, atque invalescere creditur. Est febris quaedam se Deio isma , acuto , Operacuta, in quas tomata maximam indicara Bumorum pravitatem , atque universam animalis oeconomiae eversonem exsolutione quadam sanguinis virulema. Quia autem eosdem plane affectus, qui in corpo te humano vivente exoriuntur a prava sanguinis fer

215쪽

DE FEBRE MALIGNA PESTILENTI . I s

mentatione , quum praeter naturam ob coagulum veneficum in spissatus concrescit, eosdem , inquam, prae stire quoquo valet prava ejusdem sanguinis sermentatio , quum praeter naturam solutus praetermodum fluit, sive effunditur , perquamdifficile existimamus in subribus malignis dignoscere, num ex coagulo, numeΚsolutione malignitas extet. Nihilominus id maxime adnotandum, eum, qui febre maligna pestilente laborat, plerumque aut nequaquam sitire, aut sitim in eo non adeo intendi, eoquod fauces, item et linguam mollem utplurimum, atque humidam habeat ob exuberantem salivam , quae sanguinis compage soluta uberrime in glandulis salivalibus secernitur. Frequentiores praeterea , & adhuc magis perniciose esse solent in cute congestiones , quae in febribus hujusmodi sunt. Hinc

profecto carbunculi, exanthemata , necnon item bubones pessimae indolis, suppurationes pravae Ecc., inoquibus salia acria, atque erodentia tubulos exedendo, membranas irritando, ac nervos Vellicando, non mo do dolores excitant acerrimos , verum etiam solidarum partium gangraenam , atque sphacetum inducunt. Ex definitione febris malignae pestilentis inferre debemus , eam excitari a sermento quodam venefico , quod sanguini in vasis sanguiferis intus immixtum , uno eodemque tempore, quo pravam sanguinis in ducit sermentationem , massam sanguinis intime in ciat , & praetermodum solvat. Ex quo opinari non erit abs re, sermentum, quod febres vere malignas .vet, acidum esse virulentum coagulans; atque acre Vir lentum esse potius, aestivens sermentum, quod malignas pestilentes inducit. Quicquid innuimus , ratione prognoss , in capi te superiori de sebre verε maligna, id plane et de maligna pestilenti item affirmare debemus. In hac tamen

216쪽

Curatio s

i LIBER L SECT. II. C A P. VIL

anthraces, & bubones lethales pene semper . Nihil

minus quo citius erumpunt, atque ex locis consuetis, eo melius. Anthraces non procul a cordis regione, bubones in collo , vel retro aures, funesta ut plurimum.

Febres hujusinodi motibus Oonvulsi vis, haemorrhagia exuberante , animique deliquio , sudore praesertim frigido aut praevio , au t superveniente, necem moliri s lent . Et si quandoque solvantur , phthiss insequitur, hydrops, cachexia , aliaeque affectiones chronicae ,- ex quibus nonnisi admodum raro evadit Alger . Ut febris pestilens evincatur, id pro viribus tentare debemus , ut virus solvens in massa sanguinis destruatur, si ve saltem eluatur. Uictus igitur ei non sit absimilis, quem in capite praecedenti proposuimus . b-

acidus tamen potius, quam amaricans . Quamobremisserculis multum commendamus solea aceto is immixta ,-am , quae vulgo dicitur spina , sive grossularia, passulas orientales recentes, hisque similia. borbitiones quoque parentur subacidae, cum succo praesertim, ae corticibus citri,aut limonis,aut cum succo Omphacino &c. Frigida sene propinentur, raro tepentes, quin immo et quam-uoque gelidae. Purgantia , aeque ac emetica noxam hi- se in casibus attulisse semper hactenus observavisus . Nili respondeat alvus , clysteribus cienda . Alexipharmaca leniora , tum diu retica , tum diaphoretica , quae sermentum pestilens blande egerant , eligenda. Inter haec apprime conducunt terracea, bolosa, crustacea , ab Qrbentia &c. Hinc conveniunt terries gillatae omnes,

Nuceriana , rasurae cor. cer. , eboris , matriSperiarum,

mandibulae lutii praeparatae , dentes apri in pulverem redacti , margaritae praeparatae, cancrorum. Oculi, cor. cer. philosephicum , lapis cordialis , coralli praeparati, se latina cor. cer. , ex similia. Ut vires solutae instaurentur, & praesertim in deliquiis , . commendamus. tberia-

217쪽

DE FEBRE MALIGNA PESTILENΠ- i Sealia, eonsectiones cordiales, hyacinthinam, at hermes, sive in bolos eum conserva rosarum digestas , sive in aquis ejusdem generis solutas. Massa sanguinis, ne a fluxus lethalis superveniat, opportune minuenda. Uescantia , item et sinapisimata prorsus arcenda , utpote quae particulis suis acribus, atque volatilibus , quas intus immittunt, sanguinis compagem magis magisque

solvant, tubulos erodant, atque adeo haemorrhagiam non raro vel moveant, vel augeant, una et reliqua symptomata exulcerent.

LΥsimachus viator annorum quinquaginta circiter, optime constitutus , temperamenti anguinei, CD dendo pota lidi nempe , atque humidi , habitus plethorici , vegetus da. rdi ζ quantumvis, & sanus, pluribus tamen diu itinerando ramus. defatigatus incommodis, Mense Octobri repente febricitat. Febris principio mitem sese perhibet. Inde exasperatur. At enim vero, neque sitit, neque capite laborat, neque calor extrinsecus intenditur. Viribus tamen plane destitutus, una et animo dejectus valde timet . Ferox est aspectu. Livore quodam praeter natu ram suffunduntur oeuli. Anxius est, brevi se decessirrum existimans . Pulsus , lingua , Duces, urina nullam sere sensibuseatenus praeseserebant praeternaturalem im mutationem. Assectionis causas interim inquirentes, Lysimachum ab ineunte aetate sanguinis copiam quo tannis per fluxum hamorrhoidalem excernere sub finem Ristatis sol um fuisse intelleximus , qui aestate proximma praeterita omnino restiterat. Clystere itaque simplisi injecto, venas haemorrhoidales hirudinibus appo sitis illi eo aperiendas iudicavimus ad libram circiter sanguinis . Sanguis erat floridus, tenuis, solutus,

218쪽

ac serosius. Ilora circiter a san sanguinis missione interposita , potionem hane A frigidam statim fidis mendam praescipsimus. Sorbitione hac sumpta , paum Iu Ium obdormivit. Experga factus caput sibi pergra vatum sensit, ac prurientibus antea superciliis, ex naribus sanguis affatim inde stillare cepit ad libras usque circiter duas ; qui non nisi per motus univeris convulsi vos, restitit , quibus identidem per

horam circiter misere torquebatur. Convulsiones bis, aut ter in die quotidie recurrebant, nulla servata periodo, cum febris exacerbatione ad diem usque septimam decubitus . Erat decubitus dies secunda, & morbi tertia, ex qua praefatae convulsiones inceperant. Con vulsiones praeterea insequebantur sudores quandoque

frigidi, item et syncopae,quibus profligatus , ac viribus plane fractus procul dubio, ut opinor,decessisset, nisi per

id conditum B cordiale opportune resectus, quodammo do refocillaretur . Interea temporis ad vires conservandas, duobus ovorum vitellis recentium in jure gallin Deeo modice salito, cum hordei cremore alterato, si

lutis , bis in die vescebatur, item et aquam gelidam secet, aratam ut supra cum corticibus, & succo limonum paratam, ut ad libitum interdiu sorboret potestatem fecimus. Diebus singulis in Aurora jusculum jejuno insulsium alteratum ex radicibus scoraonerae , graminis cum soleis sonchi, acetose, melisiae, & cum seminibus citri propinabatur. Alvus cly steribus frequenter a luebatur. Sub finem diei septimae a decubitu aestuare intus cepit βῆger , uberrime tandem insudavit, ac ma culis quibusdam ubique per cutem livescentibus effusis, a motibus convulsi vis, una et a stidoribus frigidis , item et a syncope prorsus immunis deinceps fuit. Hinc rebus in dies gradatim subinde in melius procedentibus, ante diem decubitus viges mamprimam hac methodo plane

219쪽

convaluit; enervatus tamen , & viribus ita languens, exsiiccus , atque e Xcarnis, ut ad tabem proXime accederet; quin immo et pene dicam attingeret , nisi per optimam vivendi normam , ac per usum diuturnum lactis asinini , a pluribus quibus per sex sere menses obnoxius vicissim imposterum suerat, incommodis se issu bducere valuisset.

sor. curant. ana. unc. s. m.s coni cochleatim in diei propinandum.

ANIMADVERSIONES ΤHERAPEUTICAE AD CHIRURGIAM PRAESERTIM SPECTANTES.

SIve ex coagulo , sive ex solutione malignitas extiterit in febribus, anthraces , & bubones ob la- anthraecs, sive bem intus ingenitam, uti dieitam est, non raro in iis vel ςδ buusuit c extrinsecus extuberant. Tumores sunt quidam inflammatorii,qui humoribus prave alteratis, atque in tubulis stagnantibus, variis in locis , & ptaesertim exterioribus, ex regionibus humani corporis aegrotantis, prieter naturam attolluntur . Bubo dicitur, quum glandulas inficit in ligniores quasi humani corporis vulgo emunctoria, ac per inflammationem ad suppurationem tendit. Anthrax autem , sive carbo, si ve carbunculus , quum membranis nervosis , partibusque tendinosis acriter inhaerens, eas mordicando lacerat, corrumpit, incendit, ac pene inurit. Bubones distinguuntur in benignos, malignos,& venereos. Benigni vocantur , sive simplices , qtii in pueris praesertim, atque adolescentibus, redundante in

partibus assectis sero, extant; qui propterea , & eor Tom. I. Z poris

220쪽

Quid praestanis

duin sit in curatione bubois num , qui ex malignitate exin

tenta

1 8 LIBER L SECTIL C A P. VIL

poris robur , & prosperam valetudinem inferre solent. Maligni nuncupantur, qui ab illuvie qu1dam, sive a maligna, sive pestilenti , quae humores prius coinqui

uaverit, exoriuntur . Venerei tandem dicuntur, qui ob labem fiunt ex impuro concubitu contractam. Bubones passim ex inguibus erumpunt; interdum tamen ad fauces, secus aures , in collo , partibusque finitimis; quo in casu parotides proprie appellari debent. Bubones malignos nequaquam discutiendos censemus , sed tentandum potius , symptomatice quamvis extiterint, ut blande maturati, ad commodam suppurationem quantocius perducantur , qua humores pe cantes , ibique stagnantes egeri possint. Parotides v ro , quum non semel adeo increscant, ut praesens inde suffocationis immineat periculum , tum nisi proximae , ac salutaris suppurationis non ambigua nobis sese objecerit spes, exigunt, ut aut immature aperiantur , aut

solibus , vel inunctionibus , vel cataplasmatibus emollientibus , volatilioribusque, benigne semper, quum id tamen fieri possit, resolvantur. Quinimmo et quum

necessitas urgeat, eas hisce in casibus nequaquam sane causticis , at serro candente inurere non plane dam

namus .

Quid ν ,suri Anxbr Rces, sive carbunculi eam propemodum re- si in cura- quirunt curandi methodum, qua, gangrienae evincendae, v ς - ,--Φ ' qxtirpandaeque , quotidie utimur ; in quo conatus Om nis adhibendus videtur, ne pars insecta proximam non insectam corrumpat. Hinc ut suppuratio propediem , sue potius corruptio sequatur , curandum est, atque adeo escharae separatio. In quo plurimum sane cautismus Oportet, ne aut altius quam convenit scariscando, aut acrius quam par est erodendo, topicorum auxilio morbum longe magis exulceremus. Nos quam pissime anthraces ita, ut sequitur, optime curatos vidi

mus d

SEARCH

MENU NAVIGATION