장음표시 사용
101쪽
CAPUT SECUNDUM. 'Ut humana sociosas capite seu superiore indiger: im eadem sine legibus diu
VM ad hominum salutem & decorem ipsiusq;
dignitatem conseruandam necessariam fuisse societatem liquido appareat, eadem praestanti alicuius authoritate M potestate indigere, qua communi utili. tati prospiceretur, efficaciter prisci sapientes colligere videbantur: qui enim fiet ut rudis , dc imperita hominum multitudo, qualisq; in omnibus pene rebus pubi. reperitur, statum suum tueri possit, si ab omni lege & directione deseratur 3 ubi enim non est gubern tio, ibi populus corruet, ut Salomon ait pro erb. Ij. Nemo autem ita ignorans est, quia non propriis oculis intueatur, quam Deus Opt. Max. miro artificio hanc mundi machinam perfecerit, atque omnibus rebus non idem genus, non eandem vim S potestatem ingesserit, sed differentes i nter se esse voluerit, ut hac herum varietate M discrimine, eius sapientia fieret Millustrior,totiusq; uniuersi ordo perfecit . Sane sic terrestria omnia, atque ipsum coelum ci teraq; uniuersa ita disponere voluit,& moderari, ut hominum mentes eadem intuerentur, atq; in admiratione inducerentur, animaduertentes quod ideo superiora institueri t. vi inde inferiora penderent, ac minora maioribus. Λ imbecillia robustioribus sic supposuerit, ut hςc sese in proprium eorumdem commodum,& emolumentum exercerent, sicque ad inuicem coti
102쪽
Quod si talis connexio & subordinatio in rebus imperfectioribus statuta reperitur, quid mirum si in hominum animis, qui cunctis animalibus , rebusque Creatis longe superant, idem, multoque excellentius obseruetur,ut sic saltem communis illa hominum societas, Iure suae communitatis aliquam habeat potestatem , qua regatur, & statum suum recte tueri possit, siqui dem ut dicebat ad Athenienses Demosthenes contra Aristocratem in uniuersa vita mottalium siue magnam urbem incolat, siue paruam, natura S legibus regitur: at natura confusa est, ct inaequalis SI a naturali cuiusq; pendet ingenio,leges autem communes 3c Ordinatae 1unt & eaedem uniuersis .
Hinc est quod illud rationis nostrae Iudicium naturale, quod ab aeterna illa lege nobis communicatum est, multo perfectiori modo S excellentiori gradu in homine existat , quo non solum naturaliter quae facienda sibique fugienda sint, cognoscit, sed etiam ad instar regulae nobis modum ad finem consequendum praescribit, quod minus beatorum illa communis aestimatio assequitur, cum finis rationem omnino ignorenti adeo quidem, quod tametsi nulla tunc temporisapnd Romanos lex scripta fuerit, qua regnante Tarquinio cautum fuerit, ne ulli stu prum inserret, erat tamen ratio ab ipsa natura prosecta, ita ad recte faciendum impellens, ut antequam lex scrib etur, eadem Vim moduq; legis obtineret: quippe q) lex no incςpit esse, dum scripta fuit, sed tunc cum esse incoepit: incoepit autem simul cum ipsa mente diuina, quod Ethni-cns ille Romanus Orator sapientissim E assecutus fuit,
dum ait Cicero in orat. pro Milone, est enim haec non scripta, sed nata lex, quam non didicimus,accepimus, legimus,uerum ex nitura ipsa arripuimus, hausimus,
pressimus, ad quam no docti,sed facti,non instituti,
103쪽
sed imbuti sumus: sic clarius illud ipsum declarat Di.
Est ergo vera lex recta ratio natum congruens, dis' fusa in omnes, constans,& sempiterna, quae vocat ad ostitium iubendo, vetando a fraue deterret.
Ex qua ingenita lege, leges dei de scriptas,quibus ho
minu vita colitur, &. ab immanitate ad humanitatis offitia traducitur, originem traxisse. d minus ille Plato lib. I. deleg. nobis aperuit, atque naturae legem particulam artems legis es e, aeternamq; re ipsa, quod diuina prouidentia, veteres Theologi definierunt. Omnes porro leges humanas ab ipsa lege ς terna naturalique descendere probat D. Tho ubi supra, a. 3. MCicero lib. a. de Iuvent. quod initium iuris est a natura prosectum, deinde quaedam in consuetudinem ex utilitate rationis venerunt, postea res a natura profectas,& a consuetudine probatas legum metus, M retiagio sanxit; ad idem facit quod scribit S. Augustinus trubro de vera Relig. c. 3I. conditor legum temporaliu , si vir bonus est &sapiens, illam ipsam constitit aeternam, de qua nulli animae iudicare datum est, ut secundum eius incommutabiles regulas, quid sit pro tempore iubendum vetandamque discernat,& alibi sternam igitur legem mundis animis fas est cognoscere, iudicare non fas est: SI lib. I.de Arbit. cap. s. o. quod in lege temporali nil est iustum, ac legitimum, quod noex lege aeterna, homines sibi deriuauerint: quamobrerecte sapientes legem descripserunt, qui eam iuris, Scin iuriae regulam metis & rationis designationem, prudentem , dc aptam ciuitatis temperationem, qua flagitio &i puritati resistitur,omnesq; reipubl. partes in suis quaeq; officijs continentur, esse dixerunt. Neque mianus apposite Pindarus inquit, legem esse omniu momi talium, α immortalium Regem ut testatur Plato, in. Demetr.
104쪽
Demetri & Demosthenes, animam leges esse dixit. quod quemadmodum humanum corpus, dum animam continet, vitam ducit, eam vero mox atque eLfarit, mortuum cadat necesse est: non secus etia quae
uis opulentissima ciuitas, nullis informata legibus corruet, S funditus euertetur, qua de re Cic. a. de legib. ciuitatis vinculum mentem & animam esse docuit, quoniam ut corpora nostra sine mente , sic ciuitas si- ne lege, suis partibus ac neruis sanguinem & membris uti non potest,unde nullum imperium, nullamq; Bem p. sine legibus diuturnam sapientes dixerunt ..Arma quidem imperia parant, leges vero parta conseruant, α sicut sine armis magna acquiri no possvnsi ita nequeunt sine legibus conservari. Leges dixit Leo Imperator in nouellaxi x. sunt velut oculus in Republ. quemadmodum enim Oculus res maxime necessaria animali est non titubans, ita etiam Rei p. legum ςquus& rectus status; per legem enim fit cognitio peccati Rom.a. lex enim,ut explicat Clemens Alexand. in a. stromat. peccatum non fecit, sed ostendit, cum quae facienda sunt, iubet, & quae non facienda flant, vetat ; Proinde necesse est, ut tales leges serantur, quae populum errare non permittant,&lapsu erigant, non enim poenam meretur, quod lege permittente sit, ait I. C. l. Grachus. C adi. Iul. de Adulti Plurimum etiam refert lcire legislatorem in constituendis legibus, ut iuxta cuiusque Reip.&populi coditiones leges definiat, ut eae ad Remp. accommodatae sint, non autem Respub. ad leges. Sunt autem conditiones bonae legis, prima vi secudum parriete consuetudinem , locis temporibusq; sint
conuenientes, cierit autem lex. q. dist. perpera enim
lex est, quae a nullo potest obseruari. Secundo, inesse debet seueritas legibus, M poena contra trairessores,
105쪽
eaq; exasperandaper leges , ubi delicta frequentio rasunt, i. aut facta g. pen: & fin: ff. de poen. l. sacculat ij. de extraordin: crimin: atque ita legislator ex opinione Socratis, ad duo debet respicere inclege facienda, ad regionem. s. 5 ad homines,& ad loca vicina, Arist.
Sicut autem leges, quando seruntur diligenter considerari debent; sic quando receptae sunt, dc promulgat , diligenter custodiendae sunt, maxime a subditis& iudicibus, &ab ipsis etiam legum latoribus , quantum fieri potest inuiolatae custodiri debent, cum enim lex sit norma seu regula vitae humanae, fieri non potest, quin ea mutata, etiam hominum mores mutentur; quod si aliquis desectus sit in lege, ex aequo, & bono, a magistratibus Iudicibus erit emendandus o Omnes enim leges cum sint in aequitate, & moderatione , totae etiam sunt ad bene beateque vitam agenda inuentae: nec pro unius vel alterius arbitrio relaxandae, cum non pro uno statutae sint: instituuntur enim leges, cum promulgantur, firmantur, cum moribus utentium approbantur. c. in istis. g. i. q. dist. & moribus consonae sunt leges, quando tales, qui emendari desiderant, eis acquiescunt, alioqui leges frustra erui, nec iucunda ulla nominum societas erit sine legibus, quod per discursum patebit. utilissimum est merces transportare , & cum ext tis necessitudinem & familiaritatem arctissimam contrahere, maria nauigare, sed id totum leges praestant, quae pyratas acerbissimis supplicijs undiq; prosequuntur . Optimum est,& necessarium, comeatus, prosectiones, itineraque conficere, sed id leges essiciunt, et latrones arcent, & grassatores & insidiarum pericula
longe lateque propellunt. Iucundissimum est liber Ein ciuitate versari, sed hoc iaciunt leses, quae einclut summam
106쪽
summam libertatem : neque enim sublata libertate leges, neque sublatis legibus, potest esse vera libertas. nem ni vim facere, nemini iniuriam, nemini insultari patiuntur. sunt enim leges muri & fundamenta ci-imatum, in quibus bonos quam diutissime detinent, malos arcent, & ijs appropinquare non sinunt. In his salus bonorum, in his consilia ciuitatis, in his pacis prς sidia continentur. Quod stamus, quod incedimus , quod dormimus, ac denique quod securi vitam agimus, id totum est legum defensione attribu edum, quae nisi sceleratorum hominum libidines 3c auaritiam colit berent, non mulieres pudicas, non agros, ne n do 'mos, non vitam tutam haberemus: Virgines e parentum amplexibus abriperentur: surum, latronum, siccariorum. parricidarum plena essent omnia: bEnis viris aut nullus esset locus, aut turpissimis semper astrucerentur iniurijs ; leges enim sunt, quae nos a tantis periculis, tantaque atrocitate, ignominiaque tuentur, Msummo nos in otio, atque summa tranquillitate custodiunt, sortunas unicuique suas conseruant, Vitam denique, corpus & animam in pace contuentur.
itates, s leges sine magistratibulesse non posse,
U TSI vero tanta sit legum virtus, ut omnia per ipsas ponderibus examinentur, rationeque metian tur; obliqua ad rectam sermam reducatur,& inaequalia ad aequalitatem reuocentur, tamen adeo est hominum genus ad pernitiola libertatis insolentiam pro-ς X, tamque promptum , ut nisi magistratus alicuius B a se ue-
107쪽
seueritate metuque poenarum absterreatur, nullius Ieges ponderis fiant, atque fas simulq; nefas misceantur; sicque ex licentia detestabili, in exitialem Iicentiam, indeque inexti emam pernitiem&corporis δίammς interitum,humana resoluetur vita.quapropter provide factum est, quando natura singulis de necessarijs usibus prouidit, quod multo diligentius eadem humano generi , utpote ad simiIitudinem Dei ethcto, prospicere voluit, ne ex legum sanctione, atque Promulgatione in peius rueret, occasionemque mali acciperet, sed ut inde constarent uniuersae componerenturq; societates ; Magistratum ad hominum salutem designauit, qui vigilanti cura legibus preesset, ne obsolescant, neue fraude M violentia malorum morum consstragantur certu enim est, quod nec ulla domus, nec ciuitas, nee aeris, nec hominum uniuersum genus,tes, si eorum monu menta rimati fuerimus , lacile nobis persuadebunt, quorum primus se offert Solon vix ille unus ex septem sapientibus, iuxta Plutarc. io SO-lon. qui ciuitati leges ita necessarias esse putauit, ut sine magistratus authoritate nulla ex ipsis utilitas percipi possit Sic Plato optimo iure legibus magistratu praeseri, quod leges, nisi magistratus adsit, prorsus inutiles Reipub. videantur esse, cuius rei rationem adfert Cicero 3. de leg. dum legis dc magistratus naturam, breui,& dilucida definitione cxplicat, ita utriusq; conditionem in quovis illoru m accommodat, ut nec legem s- ne magistratu, neque hulac sine hil recte: Reipub con. salere aperte significauerit. sic enim dicit, legem esse se mutum magistratum, magistratum vero esse legem loquentem
108쪽
Melius meo iuditio faciet S. Ioannes Chrisostomus in enariat. 3. cap. Esaia dum sic prosequitur: Iudices&magistratus non minus sunt usui moderandis ciuitatibus, atque ijsdem tuendis, quam sint bellatores, dum enim pacem aequis legibus attemperant, saepenumero, & in tempore non defuerunt propulsa d aeeruptioni hostium. Hostes enim cum continue sukoriantur a radice peccatorum, non difficile est legu mcustodes, ac eos qui prς sident iuridicundo, Onani cudiligentia plura tollere, ac supprimere pecςa a, qu occasionem prebent excitandis bellis. Quas e i ipseos Deus a te r ra re u e li i t 3 quod si se pieriti tes m in m decore suo functi sunt ossitio 3 SI idem in plat. I 8 . tom. i. magistratus Dei minister, tibi est in bonum , si hunc autem sustuleris, uniuersum interit . Si enim cum nunc sunt Principes S magistratus, multique sunt in eis corrupti,& deprauati, tantus amen est sus re i, ut etiam cum mali sint, magna captatur ex eis utilitas: cogita apud te si ij quibus commissi sunt magistratus, recte gererent, quam bene cum humano genere ageretur . Sed magistratus suit quidem constituere Dei opus, quod autem impij ad eos provehantur,&eis novi decet vianiux, est improbitatis hominum, hucusque
Vnde medicinae similis pe hibetur lex, ipsi vero, edico bonus magistratus, quod sicut lex generales circumstantias habet, quemadmodum ipsa medicina, sed magistratus, utpptimus medicus, atte0to temperamento aegtoij, conueniςntia adhibςt medicamenta, ac proinde necessario Nup est misistr tii etiam in optima RepQ ubi clarae, dc apertae bonaeq; sunt leges,Vtin Aristo t. 3. Polit.c. xij.& Iulianus,& alij Iuristae L neq; leges cum 4. seqq. Ede legib. eo quod multa cadant saepe inconsultationem, quae neq; legibus
109쪽
con praehendi possunt. Quod si defuerit magistratus
qui non pro temporum opportunitate , quae expedire videbuntur, diligenter cum aequitate legem ipsam tempori atq; loco accommodet, multa exoriantur mala, seditiones, & perturbationes in Rep. necesse est: adeo enim a se inuicem homines moribus disiuncti sunt, tantaq; est rerum humanarum vicissitudo, tamque rerum omnium instabiljs conditio, ut plane supra humanae prudentiae vires sit, unam semel legem praescribere, quae ubique, SC in omni tempore hominum saluti conducat, ex quo enim lex uniuersitati consulit, singulis ita prospicere non potest, neque quid temporis ratio, aut regionis conditio exquirat, longe ante praeuidere, unde totum hoc ad magistratum spectat, qui varios hominum euentus, rerumq; vicissitudines, temporum locorumque mutationes, prout cuique Reipub. quam maram E consultum esse iudicarit, perpendere,& iudicare debet, quid vel toti communitati,
vel singulis partibus illius magis consentaneum sit, statuere, & sic Iurisprudentibus semper v sum est l. neque'leges is de leg. cum dicant nullo modo fieri posse, quod leges humanae, quae circa singulares hominum actus versantur, omnibus mortalibus semper existant, accommodatae, semperque salutares, in tanta morum d mersitate, S nationum,& linguarum varietate,
eventuumque dissimilitudine; variant quippe loca, sunctionesq; rerum mutantur l.pretia rerum ad i. falci d. l. fin. g. fin. C. de administ. tutor: ob penuriam, vel se
tilitatem, indeque sit, quod Arist. vij. polit. in Principe aequitatem quandam exigat,qua ipse ductus a lege discedat, si saluti Rei p. aduersari videatur, licet enim in se iustitia immutabilis sin nullaue lege aut magistratu immutari aut inflecti possit, tamen ut ait S. Augustini lib. 3.consessc.7. ratione temporis, in qua Vers
110쪽
tur iustitia,& quibus illa prς sidet, quoniam pari passu
non ambulant, mutatio fieri accidit, tepore enim Sut,
in quibus, quae quibusdam hominibus salutaria sunt. alijs vicissim exitiosa evadunt, & quatiunt quibusdatemporibus utilia, alijs sunt pernitiosa. Quamobrem Omnino necessarium fuit, ut legum Iuditium S directio a magistratibus pendeat, stabiles enim leges figere, solius Dei summi Sc semper aeterni opus est, qui cti
mortalium actiones 3c rerum mutationes, S vitae humans necessitates multo ante praevidit, omnibus his sapientissime pro tradere potuit. Hanc magistratuum necessitatem sacrarum literarum testimonia adstruunt; Nam ideo Gethrus Exod. c. I 8. Moysi consuluit, ut grauissimas tantum c usas ad se deserri iuberet, reliqua vero,& minora singulorum
negotia alijs inserioribus magistratibus, quos pro eisdem eligere, dc constituere debuit, demandaret, non tamen quos vis ad id negotium indifferenter permittat, sed qui scirent, possent, & vellent munus sibi iniuctum aeque exercere, eos ad publica, vel etiam priuatorum negotia pertractanda assumendos esse docuit: is pro vide sinquit) de omni plebe viros potentes &tiis mentes Deum, in quibus sit veritas; de qui oderunt ,, auari riam et Quo loco septuaginta quos sequitur Augustinus super Exod. qq. q. 69.) vertunt, qui oderunt Iuperbiam, quod non minus superbia sit foetidum ubitum smaxime rerum publ. moderatoribus vitandu)is & constitue ex eis tribunos & centuriones,&quinqua ,, genarios, A Decanos, qui iudicent populum omni
Ex hoc veteres legum latores cum intelligerent, quod Principum ditiones in dies singulos, magis magisque dilatarentur, praeter supremum magistratum, Cui Iuum cura salusque commissa erat, alios etiam.