De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

De vero & Christ. PHncipe.

in seriores, qui vel prouincias vel ciuitates, & oppida gubernarent, prudenter constituendos iudicarunt :& illo quidem tepore, priscis hoc Romanis , optimis rerum pub. aestimatoribus, dum adhuc Idola coleret, solo lumine naturali inditum fuisse, ab eisque sancte

obseruatum reperies : primum enim cum humanae societates Respub. perexiguae eisent, Uni Societati, Reipub. commode praeerat princeps unus e unde

multi Reguli, multi Dynastae leguntur, M hoc quidefacili labore accidere potuit, non enim tunc temporis de inuadendis vicinis aut de dilatandis Imperi j finiabus Principes incumbebant; sed sua qui sque sbrte cotentus vivere volebat: posteaquam vero negotia innovari coeperunt, sines impertaque dilatari, atque

ab impuris hominibus innocentes falsis criminibus diuexari, passimque iniurijs astici, soliciti equidem, Mper oportunE, magistratuum iudicumq; diuersam potestatem in rempub. inuexerunt, ad hoc ut suum unus qu i sq; teneret: neque tenuiores propter humilitatem a potentioribus opprimerentur , Iuris enim Civilis ait Pomponius de iust.& iure, in pandectis, societas, in quam plurimis causis publica indiget solicitudine. cumque unus aut vel pauci omnibus haud commod Elasticere poterant,operae pretium fuit, ex potestate illa suprema, partem aliquam in personas quasda, quae eius authoritate possent celeriter & oportune singulorum rationibus, cum utilitate consulere, solicitudinis iusq; curae M cogitationis derivari: haud aliter, atq; in Ecclesiastica Hierarchia,quando Dominus noster Iesus Christus multitudinem, pastorum Ecclesiasticorum curae commisit, non tamen illos pastores in illius summae praefecturae gradu constituit, sed eos tanquam primates in partem laboris vocavit, a quora singuli singulas Ecclesiasticae Reip.partes, tam per se, quam

nisi iano

112쪽

quam perDiaconos di Pr bytercs gubernari voluit, unum autem,qui manifestam Christi presentiam suppleret, omnibus alijs praefecit a cuius nutu S authoritate reliqui omnes dependerent ι sic in Rep. politica diuersos gradus magistratuum esse voluit, unum vero Principem dc Monarcham , qui reliquis omnibus praecipiat, ad Christianae Religionis elegantiam, dc Rei b. venustatem constituit, de quo principe eiusq; ministeriobreui nobis agendum erit, quando

quae ad electionem magistratuum, eorumq- curam pertinent, discusserimus.

Lualiis magistratin esse debeo, squasit

istorum vocatio.

VM adeo sit necessari iis magistratus in omni humana societa te, ut neque leges sine illo, neque ipsa rerum natura salua inconcussaque permanere possit, sicu enim in naui nauclero opus est, in bello Dace, in corpore humano anima rationali: sic in Rep. bono magistratu e profecto magna cura diligentiaq; incumbit illis, qui summam potestatem in lubditos exercent, ut illis tales magistratus praeficiant, quales ipsim et esse tenentur, alioqui omnis populi culpa in eos, qui tales constituunt, redundabit, qualisque Princeps talis magistratus,di qualis dominus tales pleruque serui esse solent. Quod olim praestitit praepostere Antonius ille Romanus, qui Heliogabali nomen stulte accepit, dc Scenicos, theatritos, aliosq; artifices ad maximas p secturas imperij promouit, indi abundusq), contra Aelium suum Alexandrum, - C quod

113쪽

quod alio modo a se instituto viveret, unde literatόs

Omnes doctosq; viros ex aula abegit, aliquos morte affecit, alios vero exilio, eoquod existimaret, bonis

legibus prudentique virorum consilio filium suun corruptum iri. Quo nihil vel stultius, vel absurdiu filio suo atque toti ipsius imperio affingi potuit.Quis enim princeps dignum putaret honore suo, si quispiacu linae suae sutorem praeficiati aut carbonario vestem suam albam tractandam committereti aut si filium suum aegrotantem, fabro imperito medicinae curandum traderet 3 magis ergo ςgre ferendum erit, si Princeps rempub. hominesq; sibi a Deo commissos, imperitis peruersisque magistratibus curandam regendamq; permittat, cum ipse solus eam curandam suscepit, Deoq; ipse rationem redditurus sit, de villicatione &guber atione, cum iuditio me uitabili . Punientur seuerissime, qui Rempub. male rexerunt, vel incapaces S indigni regnum aliquod administrandum susceperunt, sed duplici poena & seuerius Pa incipes condemnabuntur, & quod isti male gesserunt, S quod ipsi male concesserunt potestate, quemadmodum ipsa experientia docuit: ipso namq; Anthonio, de quo paulo ante,occiso, atq; totius Imperij statu a filio immutato,plurimum coepit sibi congratulari populus, de sublato faedissimo Imperatore,

gaudere de reuocatione status regni reipublicaemmoderatoribus, ut scribit Herodianus lib. s. Vt vero rem altius repetamus, sciendum est, in primis, iuxta diuersitatem rerum publicarum, seu societatum magistratus fieri debere, sicut enim non cuiuis

pedi quilibet calceus aptus est, sic nec cuique ciuitati talis vel talis magistratus: statu ergo populi, mortiq;& regi ouis conditionibus attentis, facile suprema potestas, penes quem est magistratus dare, conij cere po

114쪽

Liber

Primus

terit, quibus qualibusque magistratibus opus habeati unde ex diuersitate magistratuum, diuersa earum de . functionum nomina orta lant. Sic nomen magistratus apud Romanos, erat eorum, qui curam, & iuri dictionem habebant & potestatem in sibi commissos, vel maiorem vel minorem, alii alijs nominibus dicti sum, pro nationum more,ut Praepositi, Tribuni, Centuriones, Decani, Dij, Iudices, Archondes, Decuriones, in populi gubernatione Principes, Athenis saluatores auxiliari jq; &custodes, de quo infra. Vnde etiasectum est, quod varie apud varios forme creandoriam gistratuum legantur, iuxta qualitates, states & tepora, de quibus ex legibus cui utq; Reipub.videre est, prout iam constituis sunt, vel etiam postea mutari contigit respublicas. Per sortem alicubi creati sunt, quod populare videtur Arist. , dum omnes pares volunt esse, R ideo nolunt alterius paris iuditio subi jci: sic apud Romanos sortiti sunt Iudices, ex equitum ordine, M sorte aptae tore ducti dati, si qui vero suspecti ex illis litigalibus habebantur, alij in locu eorum sub rtiti sunt. Apud Athenienses etiam sortem miserunt, qui senatores aut magistratus fieri cupiebant: postmodum cuique eorum cui sors obuenerat sortiebatur alius, ut si prior ille vel mortuus, vel improbatus esset, eius ipse loco, vel in senatu legeretur, vel in magistrata

poneretur, ut ait Suidas .

Apud Venetos magistratus ex paribus sorte eligi hodie,testatur nobilissimus pariter & Doctissimus Cotarenus, lib.primo de Rep. Venetorum ad finem, ubi modum , M processum mirabili artificio describit: Apud alios per suffragia eligebantur, alibi per electionem .

Qui omnes modi aliud nihil indicant, quam singu

115쪽

De vero & Christ. principe

Iarem in eligendis magistratibus curam supremis potestatibus esse adhibendam,nedum cuiuis sui hominum genus a natura cupidum est ) aditus ad honores, supremaq; officia pateat, alius vel vi, vel tyrannide, aut fraude dolove, ad alta muneris fastigia prouehatur, sicq; rerum publicarum interitus praeparetur . Quare quibus sortium usus fuit, maxime elaboranduerat, ut cum libera iudicia esse debeant, eorum suffragia occultissima essent: qui vero ex delectu processerunt, cum ex pluribus electio fiat, ne digniori indignus praeseratur: qui vero sussragati sunt, eorum ne multitudinis ore vota superentur, sed meliorum, Scprobatissimorim approbarentur, curandum fuit: neque iusti rerum iudices mihi videntur illi, qui remp. vel ex solis diuitibus, vel solis seruis, & egenis consistere existimauerunt; primum nanque sequeretur,'ut qui omnium di tissimus foret, eodem iure alios omnes gubernare deberet. Sic qui praestaret nobilitate, eorum gubernator esset,qui cum sintingenui ad inuicem de honore contenderent, quod repraehensione

dignum putat Plato ut in Arist. a. polit. c. 9. in Atheniensibus, eo quod ex ditissimis voluerint creandos esse magistratus, quasi impossibile esset egenum bene magistratum gerere, sic enim iter ad virtutes pr luditur, liberaque ad artes ingenuas capessendas volutas, quando diuitiae praetiosiores fiunt virtutibus. Hi vero qui in nimia indigentia constituti sunt, capierumq; deiectum animum habeant, vilesque exia stant, non tam ad magistratum gerendum, quam adseruiliter parendum nati videntur,proinde non ingenuorum aut liberorum, sed seruorum M dominorum efficietur societas, quorum alijs inuidentalij , alios

Vero alij spernunt, quod procul abesse debet a bene ς0nstituta Republica.

116쪽

Nec omnino tales qui egestate laborant excludendas esse reor, modo ita tenuium non sint facultatum, ut publicis honoribus pales sint, & de suo sibi victum acquirere possint, sintq; alioqui idonei: magis tameillis abundantes praeserri utile est 6c commodum. Quo fit, ut praeclarissimi philosophi, qui de reipub.

institutione accurath scripserunt, temperandam esse rempub. censeant ex optimatum, & populari statu, eo adhibito temperamento,ut in omnibus incommoda uniuscuiusq; gubernationis evitentur, commoda Vero comparentur, quod omne singulare offitiu principis est , atque supremς potestatis argumentum, ut cuius authoritate magistratus creantur, eiusdem etiaimperio &iurisdictione aliorum bona vel iubendo, vel iudicando promoueantur. Quod enim magistratus in alios exercet ministerium,hoc non sua facit potestate, sed ex consensu, vel explesso, vel tacito ipsius Principis, qui vel iubet vel probat expresse, vel tacite, ideo & saepe,quando maxime reipub. expedire putar, ius illis adimit, vel emendat abusum, ad quod faciedum omnes principes & superiores sortiter hortatur , S. Cirillus libr. de recta in Christum fide, vos enim estis loquitur autem ad pientissimum Imperatorem Theodosium ) omnium suprematum dignitatum fontes, & supra omnem eminentiam humanaeque foeticitatis, principium & origo: ita ergo ad principis potestatem pertinet magistratuum creatio, non ad populi fauorem,uti respondet Modestinus Iurisco status I prima ad LIul.de ambitu. ff. . Vti vero delectus seruandus est in legendis magistratibus, sic summopere studendum, ne indiscriminatim omnibus id peruium sit, aut quibuscunque :Solon enim dum praecepta daret ad institutione Rei-Pub. Atheniensium, ex nobilium, & locupletuum

numero

117쪽

numero magistratum suasit, neque tunc opificibus sordidisque artibus ius erat ullum assequendi magi stratum, Arist. a. pol. c.9. quemadmodum & legibus approbatum est ab Imperatoribus L nequis C. lib. I 2. dedignitatibus, i. si cohortalibus, ibid. l. I. de praepositi argentuum in reb. C. nequis ex ultimis mercatoribus, vel monetarijs abiectisq; officiis, omniq; officiorum sece, aliqua frueretur dignitate: Sic Sacrosanctis prohibitum legimus S sanctionibus Principum, S Imperatorum comprobatum l. fin C. de iud. d. s.& l. iubemus C.de Episcopali audientia l. fi. C. de postula. l.probatorias. C. de diuers off. lib. ij. &l. I s. C. de Epist. aud. ne Iudaeus ad munera publica , vel honores admittatur , ne. s. sub praetextu officiorum in Christianos grassarentur. Simili modo iure cauta est, ne ad honores ciuiles, ne dum magistratus dignitatem prouehantur, qui catholici non sunt. Hinc Octauius Caesar, magistratus, partim ipse designabat, partim alios populo plebique creandos permittebat . Quod si status hominum ad magistratus dignitatem subeundorum attendi debet, prout iam liquet, multo magis eisdem legibus inhaerendo fatendu erit, ad hoc certam quoq; aetatem annorumque numerurequiri, tanquam honoribus δί muneribus idoneti,

de quo Cicero meminit Philipp. I. sicque canendo satetur poeta ille Ouid. in fastis.

Iura dabant populo senior finitaq; certis i. Legibus est aetas, unde petatur honos.

Ad quod facit i. ad rempub. ff. de muneri& honor & c. indecorum de aetat. S qualit.facit. g. minores,de excusat. tutor. l. fin. C. de leg. tutel. l. nam quod ad ius, ad Senatus consuit. Trebell. ad leg. Iul. ff. de adulti

quae dicit, ad Remp. administrandam ante xxv.ania Vel

118쪽

Liber Primus. Ia

vel ad munera quae non patrimoni j sunt, vel honores

admitti minores, non oportet, Ratio ibi adiungitur ne cum damno reipublicae gerant: & id ipsum vultlax minorum, qui enim seiplos tueri causasq; suas Mgere nequeunt, multo minus alios regere poterunt, quod leges tanquam damnosissimum reipublice iudicarunt. Vnde tituli de tutoribus'curatoribus prς- scripti sunt; quamuis ita complacente Principe ,hςc annorum computatio non ad amussim introspicienda sit, cum Vlpianus dicat, sententiam a Praetore, Vel consule minore xx. annis valere, quia Princeps qui magistratum dedit, eo casu dispensare videtur, vel omnia gesta ab eo decreuisse valere, quod singulare est, & in fauorem Principis.

Expedit in magistratu gerendo, no tam annorum numerum certaque aetas,&Vitae status, quam pietas, prudentia, magnanimitas, circumspectio, S longa rerum expea lentia. l.quidam consulebat. g. fin. ff. de re

iudicat. l. si rogatus S. fin. de manumis vind. unde ad prouincias regendas accedere debere dicunt leges, qui ad honoris insignia, no ambitione vel pretio, sed gratis, probatae vitae & amplitudinis praesidis prouinciae eliguntur testim. io, qui grauitate morum excellan habeantque peritiam rerum pub. l. sancimus C. ad i. Iulian. repetund. g. quapropter, nouella 8.&nouella I 6 I. g. nos autem, l. I. C. de ossic. magist. Quod Caesarum & Imperatorum rescriptum , si passim obseruaretur, non essent tot ruinae gentium,nbuersiones prouinciarum, dc interitus religionis Christianae: saepe enim accidit, ut idonei ,&qui totum Vitae tempus in perdiscendis bonarum artium stud ijs contriuerunt, non habeant, cui operam suam collocent, ex eo, quod imperiti, & neophili, ossicia

quaelibet quae postulant, non meritis virtutum, sed gratia

119쪽

gratia & fauore, non vitae morumque grauitate, sed . cognatione S astinitate, non experientia rerum, sed

adulatione consanguineorum venentur, cum tamen

tales suspecti sint, qui sese os scio alicui ingerunt, cuius si grauitatem & pondus, quod in eo latet, considerarent, non tam illud desiderarent, quam etiam sponte oblatum, quantum honeste possent, detrectarent, quod olim docuit Arist.7. polit. c. 7. Volentem, ω nolentem assumendum, si dignus sit, & potius fugientibus regiminis locum esse deserendum, quam desiderantibus.

Plato in Dialogo primo de iusto inquit, ossitium

quidem gubernandae patriae si iustum sit, voluntariuesse debere, tamen quia boni viri, neque ambiunt honorem, & praemia, quae proponuntur gerentibus, minime ambitiosi,honores non sectantes, & ta quam non lucri cupidi, praemia non cupientes,additur multa, pro illis compellendis, ut& munus sit illis simul necessarium,SI voluntarium pro utilitate Rei puta Sic in sacris literis plures, honores & oblata munera refugisse sanctos Dei viros legimus Exod. c. si I. Reg. Io.& S. August. Civit. Dei lib. 9. ut Moysen, Saul. Hieremiam, ibi vero S. August. ait, Locus superior etsi administretur,vident, indecenter tamen

appeti tur,& l. si quenq. de Epist.& cleri de hoc prouisum fuit, tam sancte quidem, quam pie 5 religiose, ubi Leo,& Anthemius Cςsares, nec pretio inquiunt

nec precibus ordinetur Antistes: tantum ab ambita debet esse sepositus, ut quaeratur cogendus, rogatus recedat, inuitatus essugiat, sola etiam se strageturnecessitas excusandi,est enim indignus sacerdotio, nisi

ordinetur inuit .

Oportet esse magnanimum magistratum, qui &pericula pro obeundo munere non refugia nisi enim.

120쪽

isit lapiens Eccles c. . virtute valeas disrumpere iniquitates,noliqus rure fieri iudex, ne Erte extimescas faciem potentis,& ponas scandalum in agilitate tua. Est in saper necessaria oratio&sapientia, qua populum regat, leges stabiliat, improbos castiget, tueatur bonos, laudet claros viros, hortetur ad decus M reuocet a flagitio, consoletur afflictos:& ut uno complectar verbo multa, duo praecepta tradit Cicero accurate, & dilige ter ex Platone, de Off. I. esse obseruanda, unum ut ita totum respub. corpus curent, ut dum Vnam partem tuentur, reliquas minime deserant, alterum vero, ut sic in ciuium utilitatem incunibant,

ut suorum commodorum penitus obliti, quidquid agant, ad illam condidis&sinceris animis referant. Ob id etiam custodis nomen ob inuerunt, cuius proprium est omnia circumspicere, S tanquam ex aliqua specula a longe prospicere futuros casus: custode inpraeterea veridicum, liberalem, temperatum, soriem, mansuetum atque prouidum esse oportet, a tPlato in 6. de repub. si vitam, inquit, inueneris eoru qui magistratibus profuturi sunt, ipsis magistratibus, meliorem tunc primum optime tibi instructa ciuitas elucebit: In ea siquidem sola vere diuites dominabuntur non auri dico, sed cuius oportet virum beatum diuitem esse, vitae probς atque prudentis: sin autem inopes bonisq; proprijs vatui ad publica aduentauerint, bona illinc rapere cupientes, ciuitas illas oelix esse non poterit, nam ubi de principatu contendendum, cum proprium hoc sit S intestinum bellii, tum eos qui ita pugnant, tum reliquam ciuitatem perdit. Quod totum bonus Princeps summa dex te- ritate,&prudentia praecauere debet,& a sibi commisso grege eliminare, de quo iam nobis sermo est imchoandus.

SEARCH

MENU NAVIGATION