De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

s. Si enim Deus ex uno, ut Paulus ait Act. t . secit omne genus hominum, Deus caput unum, ut ait Chris Ost. in I. Cor. hom. 3ἄ.omnibus dedit ipsum Adam, Cur enim e terra, quemadmodum ille I persecti non sumus, nempe ut partus, i nutricatio, ut successio generandinos inuicem ligarenti ob hanc causam nec mulierem ex terra fecit; itaque veluti a capite quindam Vno, totum humani generis corpus dependet:

dc quia iam inde a principio duo parentes , fui sse videri possunt, vide qui conglutinet, qui in unum lege

connubi j co iunget, S eum ex quo facta est, maritum mulieri tradit. Deinde hunc imperare, illam sube

se iussit: &post pauca, cum dixisset Adamum suis e

caput omnibus datum, inquit; Deum quia nouerat inter aequales aemulationem esse, no democratiam, sed regnum constituisse, cui statim ab initio Adamia praefecit; qua sic durante , generatio ipsius Adae&Euae subsecuta fuit, aliudque imperium nouum coeptum haberi in filios procreatos, ad eos alendos, conseruandos, dc promouendos, quod est amicitiae naturalis cura,& solicitudo in suos, non minus quam in se ipsum, Cum naturaliter parentibus de substantia corporali si iij participent, sicque ex natura ipsi pareant, sicut Vicissim ex natura ipsis filiis, parentes prospiciunt; nulla enim tunc lex quae liberos sub patria potestate esse iuberet, lata fuit; hincq; familiae sub patribus familias esse coeperunt, S: principes societatis humanae primum dicti sunt, quibus naturali propagatione, Deuque monitu procedentibus, in hunc usq; diem naturalis principum origo legitima esse comprobatur :qua uis aliqui ab hoc naturali ordine, & dominatu desciverint, eo quod seorsim voluerint ab Adamo imperare, S conitituere plurium dominatum seu aristo

cratiam, ut legitur de Cain, Lamech,& Nembroth, quod

132쪽

Liber Primus. I9

ῖlii Noe no secerunt, qui post diluuisi, potestatem

CPQrrarit a patae suo, diuisaque terra in tres partes iS, Cam incolauerunt nomine patris sui, donec Pat Tia potestate, parenteq; mortuo intra sese libet terram partiti sunt, & monarchice domin vel rati Pater legitimus S naturalis e crum, quia sescenderiant. QDor omnia sus E comprobantur in x. cap. Gen. &vbi riatiar alis regum principumq; successio ousq; ristitit, donec Deus confunderet superbiam e Gru, 1 aedificatione turris Babylonio tum ; quod mirum. on est: Cum enim homo sit animal sociale, & sibi a-iorum hominum societates elegerit, si easdem con-inuare voluit, necesse fuit, quod modum aliquem regendi, S continendi illos adinveniret, quem deinceps communi hominum usu atque consensu , cum authoritate eorum hominum, qui huic negotio vacarent, comprobarent. 'Diuus Augustinus lib. 3. de consess. c. 8.Renerale pactum ait societatis humanae, obedire regibus suis; accedit Hermogenianus I. C. relatus in c. quae contra mores. dist. 8. qui praeclarE testatur ex iure gentium introducta bella, discretas gentes, regna condita, dominia distincta; & Pompon. l. ex hoc iure. fL de iust. iur. Iuris gentium id est ex iure, quo gentes sere Omnes viantur, ait esse erga Deum religionem,& Vt parentibus & patriae pareamus. quorum omnium causam legitimus princeps sustinet, ut minister iustitiae N aequitatis a Deo probatus cum potestate , quae a

Deo pendet. - Hanc monarchicae potestatis rationem, vel maxime Deus jpse instituit, dum super populum sibi peculiarem, principem unum, & non plures delegit, solu-

ρος Μ*Isia, ipsumque ad Regem Aegypti ablega-

133쪽

I Devero & Christ. Principe.

uit, cumq; desuper potestate lassicienti communiuit, in tantum, quod nec ipsi Moysi legationem hanc detrectanti, S se ob linguae obstaculum excusare volenti, alium ceu comprincipem eadem potestate pollentem Deus sibi concedere noluit, imo iratus Dominus in Moysen, quod tanquam non idoneus solus recusaret hoc munus a Deo, exod. q. ideo fratrem suum A ronem, non tanquam comprincipem, sed tanquam ministrum & executorem, S interpretem suae legatiori nis addidit: Aaron frater tuus scio quod eloquens,, sit, ecce ipse egredietur in occursum tuu ,'vidensqueri te laetabitur: loquere ad eum, pone verba mea in is ore eius, S ego ero tria re tuo, Sc tu in ore illius, M o- stendam vobis quid agere debeatis, de ipse loqueturis pro te ad populum, & erit os tuum, tu autem eris et in is his, quae ad Deum pertinent. Exemplum clarissimum huius unius principatias est illud Num. ij. cum Moises propter populi perui caciam diceret, se non posse ferre eum populum ; iucDominus iussit ei, ut eligeret septuaginta uiros de senioribus Israel, SI quos ipse nosset esse senes Sc magistros aequos, quod est valde notabile, S Dominus sinquit deduces ad hostiam tabernaculi foederis, facies- is que ilare tecum ut descendam, Sc loquar tibi, SI auferi ram de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tectari onus populi, M tu non solus graueris. Ex quo patet,

illos solum ibi per Moysen electos fuisse, ad praeceptu Dei, non ut alijs praesint absolute & imperent, sed ut coadiuuent Moysen. Non secus in Christi repub. diacitur Hierarcha supremus, alios in partem solicitudinis cooptare, reseruata sibi plena in omnes alios potestate quemadmodum princeps secularis, alios sibi magistratus, non ea qua ipse praeest potestate, sed liam uata, constituit, aliosque prsfectos edicit in partem

134쪽

eurarum& Inseriorum iuditiorum. Quod maxime Reipub. expedire testatum erit, si veterum pervestigauerimus scriptorum &historiarum monumenta.

Lacedaemonij, Romani, Malij populi penes quos

plures olim erant dominationes & principatus, tan 'dem vel inuiti ad unum imperium redire coacti sunt: Romani nanque licet ita fasces imper ij inter consules diuidebant, tamen eo modo concedebant,ut non simul, sed ex illis alternatim unius fasces poteliatis haberet solus, alternis si quidem mentibus mutabant secures duodecim, uno mense penes eum, postea penes alium, insignia potestatis erant, in castris vero ii morabantur ambo consules, no imperabant ambo simul sed alternatim per dies; imo quantumuis nomin re gium abominabantur tamen potestatem ipsam regia ipsi Romani coacti sunt, vix nouem annis exactis regibus, mutato nomine regio, in dictaturam reponere temporalem seu semestrem, ob necessitatem sedandae seditionis, S rei gerendae in populo, cuius Dictatoris tantus erat apud hostes terror, ut eius edictum pro numine obseruatum fuerit,ut scribit tantus in 6.dceo Creato statim a maenibus discesserunt inimici.

Iustinus in Trogo lib. I. ad finem scribit, quod Eucratides Bactrianorum Imperator, post bella magna Virtute confecta quibus attritus, cum obsidionem Demetri j Regis Indorum pateretur cum 3OΟ. millibus, 6o. millia hostium, assiduuis eruptionibus Vicit, quinto itaq; mense liberatus, Indiam in potestatem redegit, unde cum se reciperet, 1 filio, quem socium xegni fecerat, in itincre interficitur, qui non dissimulato parricidio, velut hostem no patrem interfecisset, Per sanguinem eius currum peregit, & corpus abjjci insepultum iussit.

135쪽

ge Persarum, qui uti Plutarchus narrat, ex centum pellicibus, quindecim filios sustulit, quorum tres tantuex iusto matrimonio fuere. Darius, Ariaretes, &Ochus: ex his Darium contra Persaru more, apud quos Rex no nisi morte mutatur, p indulgetia pater Vivus

regem secit, nihil sibi ablatum existimans, quod in filium contulisset, synceriusq; gaudium ex procreatione capturum, si insignia maiestatis suae vivus in filio conspexisset. Sed Darius post noua paternae pietatis exempla interficiendi patris, consilium coepit, tantoque sceleratius, quanto plures fratres in societatem facinoris fecit, parricidas, & tanti sceleris authores deprehensi, cum sociis poenas Parricidi , dijs paternae maiestatis vltoribus dedere: coniuges quoq; Omniva, cum liberis, ne quod vestigium tanti flagiti j extaret, , interfecte sunt: hereditas regni Ocho tradita, qui timens parem coniurationem, regiam cognatorum caede,& strage principum replet, scilicet ne innocentior fratribus parricidis haberetur, atque ita veluti purificato regno, bellum Armeni js intulit, in quo a CadOmano quodam trucidatus, atque regno is potitus est, ne quid regiae majestati superesset. Sicque totu Artaxis ex sanguine eius genus extirpatum est. Cadom nus cum Alexandro Magno diu variante fortuna,beΙlum magna virtute gessit, postremo uictus ab Alexan- dro , dc a cognatis occisus, vitam pariter cum regno Persarum finiuit.

De Cambyse filio Cyri regis Persarum refert Iustinus lib. I. quod is imperio patris Aegyptum adiecit, sed offensus superstitionibus Aegyptiorum Apis, craterorumque Deorum s des dirui vellet, ad Ammonis

quoq; amenissimum templum expugnandum exercitum mittit, qui tempestatibus, S arenarii molibus

oppressus interi; t: posthaec per quietem vidit fratret suum

136쪽

suum Mergidem regnaturum, quo somno exteritus.. non dubitauit post 1acrilegia,etiam Parricidium facere; erat enim dissicile,ut parceret suis, qui contemptu religionis grassatus etiam contra Deos fuerat; ad hoc

tam crudele ministerium, magum quendam ex amicis delegit, nomine marim, interim ipse gladio sua sponte euaginato, in femore grauiter Vulneratus, occubuit, penasq; luit, sui imperati parricidij sacrile-gij perpetrati. in Scribit Herodianus lib. q. cum post mortem Seueri Imperatoris, Antoninus Bassanus cum fratre Geta seditiones moueret acerrimas, diuisertit inprimis inter se regias, separatim, habitantes, S cum non pOLsent ad concordiam reuocari, visum est matri & amicis, ipsisque consentientibus, imperium inter se diuidere, sed tandem Antoninus imperii totius cupiditate instigatus, irrupto fratris cubiculo, nihil tale expectantem, eum supra matris pectus, multo inundantem sanguine samus obtruncavit. Ecce quid peperit multitudo re nare volentium quidue indomita libido Z satius ergo erit, tu tiusque salubrius, Vnius regis primcipisque dominatu viuere, quam dum multorum regnantium saruit cupiditas, hostiliter deperire. Ex quibus omnibus liquido constat magnum imminere reipub. exitium, dum ex multitudine regime constituitur, quorum omnes sibi, siue per fas siue per nefas aditum comparant, nec allum sibi praeferri existimant, ex eo quod aequales sint inter se, quod saepe fit, ut& factum est, ut qui cum collega principati couenire, vel nolit, vel non possit, argumentum sumat

confugiendi ad populum, simulando se causam populi fouere, cum tamen eiusdem populi praesidio,aliud nihil,quam caeteros collegas a potestate deturbare co netur, hocque selum incommodum, tam in populo,

F quam

137쪽

quam optimatibus, essicit dominandi libido.

Sicut vero non omnia omnibus communia sunt: . sic nec omnibus ad eam dignitatis excellentiam iter Patet, propter sim maaum rerum & sortunarum com usonent . Si enim res ipsas&bona hominum consideremus, ea paria non erunt, sed pro conditione v-niuscuiuSq; , aut maiora, aut minora, sic etiam hominum status es mores. Si autem omnibus indifferemter, aut pluribus principandi dominium concedatur, Oportet ut etiam omnes n turas, unius diligentiae, aequalis virtutis, Sc roboris, aetatis & generis sint, itemque facere, Ut commertia cessent, M tibi quilibet sussiciat, ex quibus latum abest,ut constare possit respub., Vteriam maxime confundatur: homines enim aequales esse non possunt, neque in dignitate, neque in authoritate,neque potentia; alioqui, S leges diurna: dc humans inutiles forent, quae unicuiq; quod suum est Tribuere docent. Quid vero aut tuum aut meum dicam, si omuia aequalia, SI communia sunt 3 quod ce re quam absurdum sit, is facile, qui vel solumfamilia sitam considerabit, nullo alio quam natura admonitore inueniet, quam illi desipiant, cui nihil tam bono regimini, quam istam equalitatem & communionc , quam nec ipsi i niua domo pati possunt , repugnare

certissimum sit.

Q CAPUT SEXTUM. - Aualis Princeps esse debeo.

QVI A omne bonum ciuium totiusque reipub. - Christianae, ab uno summo Principe dependet, nullo labore comperiemus, principem l lem esse debere, qui maximam cum illo summo b no

138쪽

Liber Primus. 21

no coniunctionem habeat, cum necessario illud petquod ad boni alicuius co secutionem impellimur,ab alio bono proueniat, tantoque proximius ei sit, quanto nos promptius & vehemetius ad bonum illud adipiscendum concitat, eidemque no&quantum fieri potest similes emcere satagit: nemo enim non componit se ad illius similitudinem, cuius alios aeque timiles es e cupit; Vnde cum principes maxime decet imitari Deum, summeque illi bono uniuersali, ac perpetuo similes fieri, cujus nos vel imaginem aliquam, quando rem ipsam habere non possimus, assequi desiderant, manifestum euadit, principem pium &religiosum esse debere. Quia vero saepenumere euenire solet, ut tenue symulachrum boni praesentis alicubi elucescat,& intime operiatur maximum malum, aut er,

maxima & plurima bona exigui mali obiecto,& in te .gumento operiamur, vel aliquid iucundum nos titillet, nunc ad prae sens, post aliquod vero tempus, inde

acerbissima mala nobis accidant, atque ita eludantur miseri mortales, dum circumuenti inani spe boni teporalis, ciuilisq; commodi, demum corruant in maximas, atque extremas, tum corporis,tum animae miserias opus est non mediocri sapientia, ne spectris huiusmodi superiorum Principum eludamur malumq; nobis pro bono vendicetur; illud autem maxime bonum est, quod maxime Deo nos coniungit, S in alios latissime derivatur, atque essunditur, illos Deo reconcilians,& quantum datur ad socians, quod est religio vera, S fides non ficta, haec est actionum nostrarum moderatrix, norma virtutum , S singulare ipsius diuinitatis exemplar, quod no solum oculis intuemur, sed intimo penitus amore inflammati, in illud coliti sormamur cogi tatis, dictis &iactis,primumque ante omnia nos Deum recte colere docet, S rectam de di

139쪽

De vero & Christ. Principe

um is mentem habere instituit quam Trismegistus pietatem x Dei cognitionem appellauit, Omnique rei-pab. vel maxime necessaria , adeo quod nulla unquac xtitit, neque regnum aut imperium erit, cuius non fuerit prim iam hoc religionis fundamentum. Ilic duodecim tabularum conditores, primu eandem partem ad religionem spectare voluerunt, quod prae alijs Omnibus virtutibus haec una religio respublicas, regna, Sc imperia instituat, firmet, sartaque tecta conseruet, eaque unica sit, cuius causa conditi sumus, atq; hanc in luce procreati, S propter quam reliqua omnia nostra subiiciamus, sore credentes, ut edi inde

prae alijs gentibus exaltemur, quod sacra illa testantur eloquia Deia r. c. 26. Dominum elegisti hodie, ut sit tibi DE V S,&ambules in vijs eius S custodiasceremonias illius & mandata, atque iudicia, & Obedias eius imperio: & Dominus elegit te hodie, ut sis populus peculiaris, sicut locutus est tibi, de custodias omnia praecepta illius, & faciet te excelsiorem citctis gentibus quas creauit in laudem,& gloriam suam, ut sis populus Sanctus Domini Dei tui. Ex quibus, no alium in finem nos conditos habemus, quam ut in laudem,& gloriam prepotentis Dei simus, quς sane summa religio est,& unice a principibus terrae exposceda. Quibus sic stantibus optimo iure, rectissimoq; Or' dine inseremus principem qui caput est reipub. moderatorq; omnium aliorum magistratuum , atque in subditos suos perpc tuus influxus, cuius primum maximaeq; necessarium sundamentu cum sit, viva& Chri 'stiana religio, ne ex duplici panno una vestis texetur, ne ve cum infideli populus iugum ducat, aut ex bene constituta hominum societate monstrum aliquod generetur, in Una sancta, vera, christiana, catholica,

apostolica & Romana religione , aprime institutum

140쪽

esse oportere . Valde enim indignum foret, si dei populus olim ethnicum aliquem regem. vel principem elegisset; quamuis nemini dubium' sit, Romanum Imperium longe ante, atque aliorum regna sub gentilibus principibus & regibus rectum,& gubernatum fuisse, sed qualis tunc populus erat, talis eidem respodebat plinceps, nunc autemnon sic, nam in HarbreOrum populo obseruatum legi mus, Euseb.lib. I. histor. c. s. Isidor. lib. a. de divin. olf quod reges eorum simul in religione, Dei que praeceptis, cum populo am- bulabant, idque iuris tam diuini quam naturae legibus consol metuisse, Sanctorum Patrum concors est sententia,ut nullus alius ad regni alicuius gubernacula assumatur, quam is, qui Christo,&nomen,& fide dederi. Cum dixeris inquit, Movi es, Dei nomine ad Israelitas, Deut. 17. Constituam super me regem,

sicut omnes per circuitum nationes, eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero se trum tuorum, non poteris alterius gentis hominem

regem facere, qui non sit frater tuus. Cur sic 3 sundamentum namque regie dignitatis religio est quam duabus veluti alis contineri docet, S. Cirillus Hierosolimitanus catechesi quarta, piorum scilicet dogmatum celtitudineδε bonis operibus ita ut neque dogmata sine pijs operibus aliquid valeant, neq; opera absq; piis dogmatibus Deo grata acceptaque sint. S. Aragum lib. de vera relig. meo quidem iuditio apertius,& luculentius dixit, religionem nobis duo significare,&vt bene de Deo sentiamus, dc ut rectum ei cultum exhibeamus. Ergo necessarium est, ut prin-' ceps recta veraque de Deo sentiat, Deumq; cognoscat, ne rectae administrationis ratio succumbat.

Quae enim salus erit populo , quae pax, quod solacu, nisi Principem habeat, qui Deum sciat, unum es

SEARCH

MENU NAVIGATION