De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

verum quando ipsi nos idololatras & blasphemos

appellant,quid faciemus3 cert E par pari reseremus, si monstrauerimus recentem istam fidem, impietatem dici. Nolim tamen quemquam ossendere, nec quicquam in odium aliorum dicere: vere ne impi itas dici possit ista noua religio, an non possit,omitato. Vim verbi aspiciemus.' Haereticos a maioribus nostris impios vocari solitos, patet passim legentibus, neque illos hoc loco, Illustres de Generosi Proceres, qui distant a Cath lica religione, haereticos este dico, neque dicam, ibilos intelligi volo, Valentinianos, Martioni stas, A rianos, Manichaeos,-alios quos ipsi nobiscum haereti cos esse consitentur. Ego nullam disciplinam nominabo, nisi vestro etiam iudicio codem natam; de genere tantum haereticorum uniuerso dicam, ea quae vos ipsi spero mihi facile concedetis, nemoq; ex vobis mihi irasci poterit, nisi qui sese haereticum

esse voluerit antea confiteri.

Impius itaque is dicitur, seu qui expers est pietatis, qui parum sancte pietatem colit, qui cogitatione,voce, facto. pietatis jura rescinda: dc quo niam philosophi latini pietatem, graeci uoc- , non simplicem esse dicunt, sed partim aduersus consanguineos,partim aduersus patriam, partim aduersus Deum adhiberi, omnes imp ij sunt &-1 quibus quStumuis horum trium pietatis genus nullo modo violatur. Quod si non omnes, qui vel in patriam, vel in parentes inexpiabiles fraudes conceperunt, continuo Deum omnino nullum este putamuerint; ubi nam illi sunt, qui neminem impium esse arbitrantur, nisi qui Deum ullum esse inficiantur an illud sibi volunt 3 etiamsi&in patriam & in parentes imp ij multi sint, non omnium religionum m. penitus

72쪽

penitus expertes, in Deum tamen implos dici non solere, nisi qui diuinum principatum funditus euertant Z quid ergo est, quod Mar. Tuli. Verrem ait Deorum Pro Fonteo) quos veneraretur, templis ac religionibus, bellum sacrilegum & impium in-

dictum, semper habuisse 3 quod priscos illos Galliae . .

incolas, qui non omnino tollebant vim Deorum.

sed eos humanis hostijs credebant facillime placa- ri :&aliarum gentium religiones, direptis, incensisque templis, proph deleverunt, impios appellati , Quid tot Graecorum, tot Latinorum scriptoribus ornatissimis iaciemus, qui saepissime impie quid in .

Deos dixisse aut fecisse aiunt, illos ipsos, qui Deos . line fatebantur3 Nihil ne graece illos, nihil atine sc

uisse credemus 3 M sermonem reprehendemus eo- nim, a quibus initia graece latinet loquendi sume- re debemus 3 An illos potius putabimus errare, qui eundem esse εta, id est, impium, & astar mani3 Etenim sit liberos erga parentes impios esse confitemur, non tum qui paretes dios esse negant suos: quos esse constat, sed etiam qui scelerate quid faciunt, aut dicunt meos,quos parentes suos esse non disti tentur: cur non aduersus Deum pari ration e , .non illos modo impios existimemus, qui tollunt Emedio supremam illam immortalemq; naturam,& beatam, sed etiam cos, qui ullo aut verbo, aut fa- .cto violant amplissimam illius, quam non negant

esse, naturae diuinae dignitatem3 Sic ille elegantissi- mus poeta,qui dicta sibi negat impia verba, in sanctos Deos, alioq; in loco, magnos Deos inficiatur, . impia sibi lingua laesos, lib. I. eleg. 3. M lib. 3. eleg. q. Sic eiusdem sententiae fuisse videiur Arnobius Africae quondam lumen, lib. I. contra gent. qui toties . Rentes abhorrentes 1 veritate impios esse, vereq; in

73쪽

i , Exhori. ad illust. -- i I

impietate iacere confirmat, non quod eas omnino nullam, sed quod sislsam colere religionem arbitraretur: toties christianos ostendit impios habitos esse vulgo, qui certe no omnem sunditus religionem extinxerunt, sed falsam introducunt in locum vere. Quamobrem etia Sanctissimi patres nostri, ut iam

exeo tam monumentis reseravimus, haereticos tam

varius nominibus appellitabant, variisque rebus- significatis comparabant: Alij vero ha: re si m μα-

ταστησα, id est, stultitiam, M'. σι ροαμον ἰαν, id est, superstitionem, S ιδὶα μανα ἀνειαν, id est, lupe

nitiosam amentiam perhibuerunt, ut Constantinns, ille Magnus apud Euseb. lib. 3. de vita Constant.)l in ea epistola quam ad omnes hetereticos edidit. Sic Cypri n. epist. 3. ineptias, insaniam, pestem & profanam peruersitatem ut idem scribens ad Cornelium: Pontificem Romanum, sed quoniam tu resis nulla

est, quae non cum diuina veritate pugnet, illis etiam vocabulis eam crebro designauit, quibus omnia dicta atque facta, diuinam majestatem minuentia significantur, quam saepe blasphemiam appellant Iullinus, Ireneus, Cyprianus. Quam frequentia sunt illa verba apud Cypri. ad Iubaianum, sacrilega, pra- , uitas, sacrilegi, in haeresi haereticisque declara odistit, s Io ruitialtero seculo Iustinus sin dialogo cum Triphone , Apostolorum temporibus Vicinus, philosophice doctrina ια martyris corona illustris,

an son is haereticos impios vocat 3 Floruit eadem aetate Irensus Episcopus Lugdunen. ex Polycarpi disciplina, non apud eum haruo ratio saepe usurpatali est, ut haereticorum sententiae SI dogmata, impia dicantur irreligiosa' Vixit tertio seculo Dronysius

Alexandrini& Cyprianu&Catthagin. ille pud Eusebiam in illis literis, quas de baptismate misit ad

74쪽

sitatum poni. Rom. Sabellit doctrinam impleratis verbo notat: Et in epist. ad Dionys Rom. tunc quidem proesbyterum, post paulo Pontificem, multos fratres a Nouatiano fuisse scribit attractos ad impietatem: hic de schismatibus quibusdam scribens

ad plebem uniuersam, adulterum, impium, sacrile-gutia vociferatur esse, quicquid humano furore instituitur, ut dispositio diuina violetur: S alijs in locis non raro haereticis impietatis nomen imponit. Alexander ille, qui Arris furorem paulisper repressit, in ea epist. quam scripsit ad omnes. Episcopos ante Synodum uicenam, Arrianam haeresim impietatis nomine signa uir. Euseb. Cesallens lib. 3. de vita Constant. Omnes illas haereses vetustissimas,

quas Constantinus penitus extinxit, impietatem vocat. Athanas de decret. Nicen. Synodi, Basilius in Eunomium, Ambros lib. I. de fide ad Gratia n. c. 2.&9. Hieron. in Eluidium. August. 2. contra liter. Pe illi .c8.epist. q8. Sc 2. con .epis. Parmenia. c. 23. eadecensura haereticos perstringunt.

Extant huius rei Apostolorum testimonia elatissima, ut superuacaneum sit alia quaerere: quid enim S.Ioannes de haereticis censuerit, quos non semel antichristos compellauit, aut quid S. Petrus S Pau- . Ius, quorum alter I. Ped a. impietatem loqui haereticos, alter vero a. TimGl. 3. adumbratam speciem pietatis habere, virtutem autem eius abnegare, scribunt 'Quid vero ad haec dicent, qui haeresim impletatem dici non posse contendunt, audebunt ne tot tantiique viris, Sanctisq; Patribus antiquIssimis contradicere/ Si vero cCncesserint, libenter & ipsis concedemus, quod ipsi volunt, idem scit . esse impium,& atheum. Euseb. Nouatianos, Valentinianos, Mar-- f a tio.

75쪽

Exhori. ad Illust.

tioni stas, Paulinos,& alios haereticos, quos Constantinus suo edicto sustulit, atheos, lib. 3. de vita Constant. Ad suos autem C sarienses scribens, post Niceni Conci l. decretu, Arrianam haeretim atheam Vocat, Socrates Schol. I. histor. eccles. Curia quibus Sanctis patribus ego malo esse Christianus , qua in

cum alit S nouis Euan elici S relini Olu S; non tamenque n quam illorum haereticum dico, neque dicam,

Ied facta comparatione heereticorum intra teste mindernorum & antiquorum, ipsis persuasum liat, quales dicendi sint.

Moderni iubent perfugas nostros nuntiu remittere Pontifici Rom. eiusque obedientiam abiurare;& hoc habent a Nouatiano, Euseb. lib. 6. hiil. eccle. cap. 3. qui oblatione persecta, cum partem unicuique daret, ad iusiurandum miseros adigebat, nunquam ipso relicto ad Cornelium, qui tunc Ecclesiae Rom. praeerat, esse redituros. Domus istorum, quo solent conuenire, percr pant virorum, seminarum, senum, puerorumq; VO-

cibus, noua carmina concinnentium : eadem conis

suetudo fuit Apollini starum, Nicephor lib. II. c. I 2 Theodor. lib. 3. haeret .fabul. compend. Sacrum ex baptismo chrisma tollunt, sustulerunt

de Nouatiant

Se ge pus electum, regale sacerdotium, genie in sanctam, populus acquisitionis esse dictis ant, nos vero impiorum, id biolatratum, hostium Dei loco hobent, nostras ecclesias tanquam idolorum templa sugiunt, aliud non faciebant Donatistae. Epiphan. haeres 19. Cypria. lib. 2. epist I. Theodor. lib. 3. Ω-bul haeret.) cum orthodoxorum altaria, in quibus ipsi saep e operati fuerant, 'el frangebant, Vel remouebant, vel radebant. Ouid aliud Nouatiani, qui se

puros

76쪽

o et

puros 5 linctos, caeteros pollutos A contaminatos esse praedicabant. in aedificia religiosa quam in pro sana, in episcopos, sacerdotes, monachos, qu1m: in alios sunt crudeliores: Eeclesias incendunt, inuertunt altaria, sacra vasa, S vestimenta transferunt ad communes usus. Legite Gregorij NaZianz. orationes, unam de se M Arrianisa alteram ad Neronem Philosophum praestantem, legite 6. lib. Optati, legite Africanae icalamitatis histon Masa Victore con scriptam .:Duobus in generibus haereti eorum Donatistis Sc Arrianis, eadem omnia reperietis, tanto ante descripta, ut nunc opus non sit instituere longiorem comparationem interi modernos &iant, quos haereticos. Verum grauius hoc erit, si quaeramus, an Chr: . stiani dicendi sint, necnet Certe S.Ioannes nunq- . . antichristos dixisset, quos Christianos putauisset, nec Tertullianus de praescrip. haeret. qui haereticis quicquam esse negat, cum Christianis; & qui sint haeretici, Christianos contendit, eos esse non posse ;Non Cyprianus lib. I. epist. 3. qui constanter seium fit, ab haereticis Christianos. Ac de Nouatiano scriens, negat Christianum esse, qui in ecclesia non esset;&quod ante iuerat, amisisse colendi liqui nec fraternam charitate nune cecclesiae unitatem tenuis set. Non Hieronymus in princ. dial. aduersas Luciferianos, qui eam in partem interdum disputando sertur, ut inficietur haereticum ullum esse christi num. Non Augustinus de vera relig. cap Iib. I 6. civit. cap. 2. I. de ser m. domini in monte non longEa princ. qui perspicue scripsit, haereses essedi regata christianuatis auersas: ab haereti eis antium decipi nomine Christiano: S dum Chamo medio inter filios Noe, ab utroque se diuidente, M inter utruml

77쪽

remanente, nec in primiti js Israe litarum, he in planitudine gentium, haereticosum genus iudiciri cba tendit, apertE segregat haereticos a Paulo Chrsstiae no ex Israelitis, gentibusque conflatae At ipsi semmen christianos esse profitentur. o Audite Proceres sortissimidustinum in dial. eum is Triphon. Christianos se ipsi dicunt, non secus atque is ij, qui in gentibus nomen Dei rebus manu factis tituri buunt, dc illicita atque impia sacra pae tres panis A m,, dite Cypria. in lib. de simplic. praelat. Si e se Chri-

,, siani esse profitentur, quomodo & Christium dis,, bolus saepe mentitur, ipso Domino praemonente Sc,,' dicente: Multi venient in nomine meo dicentes, is ego sum Christus, S multos fallent: sicut ille Chri ,, stus non est, quamuis fallat in nomine illius; ita nec ,, christianus videri potest, qui no permanet in Euanis gelij eius & fidei veritate. Audite narsus eundem. ,, Rapit de ipsa ecclesia homi hes, & dum sibi appro- , , pinquasse iam lumini, atque euasisse seculi nociem ,, videntur, alias nescientibus tenebras, rursus insula. ,, dit, ut cum Euangelio Christi,& cum obseruatione,, eius S lege non stantes, christianos se vocent; Etam is bulantes in tenebris, habere se lumen existiment, ,, Nam diente aduersario atque fallente, qui secudum ,, inpostoli vocem transfigurat se, velut angelum hi- ,, cis. Si ministros subornat suos, velut ministros iustia 'riae asserEntes noctem pro die, interitum pro salute, is desperationem pro obtentu spei, perfidiam subri sintextu fidei, antichristum sub vocabulo Christi, ,, ut dum verisimilia mentiuntur, veritatem subtili-

,, late frustrentur.

Christiani ne sint haeretici missum nunc facio. - At dices, baptizati sunt3 Verum dum Ecclesiam Christi, matrem A magistram habere nolunt,fidem quae

78쪽

Prouinc. Proceres aq

quae Dei donum est, amittunt, opinionem. tantum quandam retinentes eorum, quae credere vid in Urges, habent scripturas sacras, S multa cum catho, licis sentiunt. Ita est. Sed plura ab ecclesia rei j ciun retinenda,& scripturas accipiunt sua interpretali O-. ne deprauatas. Vnde S. Thom. a. a. q. , q. IO. ar. c& q. o. ar. I. ponit haeresim .partem in fidest talis xile Quare fixum sit illud & ratum, impios omnes ii Ios esse, qui aliquo scelere violant vel religione imaduersus Deum, vel aduersus patriam, re sanguinei iunctos charitatem. Hos inter & haereticos non es lasaliud discrimen, quam inter virtutem & magnanimitatem, ut cum impid stat omnes haeretici. multi tam eo impis reperiantur, ab haeresi remoti: idem in- iter impium Matheum interesse; nam cum atheus proprio nomine voce cur is, qui numen diuinum ait: esse nullum, abutuntur antiqui scriptores iam hoc, verbo ad i m pietate m. qua m uis i ta Deu m sis n i ficam dam. Ex quo etiam haereticos aliquando maiores inostri atheos, tanquam proprio vocabulo nomina luerunt. Sed multo latius patet nomen impietatis ;quippe quod illos etiam, qui scelerate quid dicundaut faciunt, comprςhendat. i. . In Pro

Haec cum ita sint. nunquid vobis adhuc dubitan.idum est, proceres, a quo sint sparsa semina religio-inisnouae, cuius fruge Omnia corrupta ac perdita cerinimus, aut quaerimus adhuc, virum Deus an Dia bolus initium attulerit huic noui tali, quae orbem terrae,infinita caede funestati si turpitudinetiuillita iralem in hominum sermonem induxeri insigniurii/haereticorum vestigia studiose persequatur, omni iii nationum, quarum mentes'oqcupauit, publicos priuatosq; mores deprauariti Si haec lauta putatis quae cgrauissima vobis viderj debent, utpote ex sanctis a

79쪽

liquissimisq; patribus recitata. Valeat apud vos haedere Pauli authoritas. I. Timot. A qui recentes doctrinas eorum, qui ab ecdlesia desciscunt, doctrinas ait esse daemoniorum, aut si se isti ab ecclesia desti. Diste novique quid adferre inficiantur, valeat certe apud vos Lutheri vox & oratio, qui se totum hoc quod nouo mundo praebuit, ex infernalibus desumpsi si e restatur latebris. Vidit is hoc, Proceres, & attendistis iam paulo ante, quando comparationem inter modernos & veteres haereticos attulimus, an non ab ipso Cerbero haec omnia euocata fuerint . et i

Clari isimus Saxonia: DV X Gli ORGI VS, cuiusti in Christianam religionem costantiam omnis artem initas praedicabit, in ea epistola, qua blandissimis Luitheri literis diuina grauitate respondit, testificaturi nunquam adulteria tam multa fuisse commissa, quam post illud praeclarum Luttierant Euangelii decretu sicere mulieri quaerere, a quo grauida fiat, si nequeata viro. Scribunt ali j posteaquam in Germania doceri cςptum esset, castitatem a nemine seriuari posse, adolescentes a puellis ultro esse petitos. Erasmus in epist. ad pseudo euangelicos, & ad se, tres German. Inser. quam multa egregia facinora narrit eorunnqui euangelico falso dicerentur: qui illud etiam scripsit, quod nunquam ex animo nobis effluere debet,se neminem eorum, qui se ipso factus non esset longe deterior,aliquando vidisse. P Ac ne quis mihi respondeat, ab inimicis magis ista aecusatorie, quam vere iactari, legite si vobis ad ivtuitatem permittitur & ad eorum confusionem Hieron. Menetelium depastoribus in Postilla Dom. I. aduent.legite Ioan . Spangen bergo egite Lutheru i ipsum. intelligetis istos ipsos nouitatis amatores, nedum ista sensisse, sed etiam scripsisse

80쪽

prouinc. Proceres.

Vos nunc Proceres Illustres& Generosos, vos inquam viros grauissimos, &. sapientia Omniq; genere scientiarum es arissimos appello, vestram prudentiam requiro & efflagito, iudices vos Λ disce.ptatores habere volo, quia de haeresi & fide illorum nouorum euangelicorum cogitetis sentiatis S statuatis, quam halienus nouam nullo bono principio inchoatam, neque signis aut ullis miraculis confirmatam, sed portentosis factis, caedibus, & rebellionibus propagatam vidistis, nullam veram ministro rum vocationem, neque diuinum aliquem spiritus

diuini instinctum habentem, sed insaniam, profanamq; peruersitatem, blasphemiam, S sacrilegam

prauitatem, omnes veteres sanctissimosque patres contemnentem, eorum interpretationes, si irarum

literarum fastidietem, spurios fetetus supposititiosq;

librorum codices praebentem, seseque sacrilegos, hostes,& oppugnatores Dei, hoc est, impios, perfidos antichristos nuncupari. Neque aut Christianorum aut fidelium numero reponi patien tem; si haec sic a me patefacta,&ex Sanctorum Patrum Diuorumq; Apostolorum scriptis illustrata& confirmata audistis, neminem vestrum tam imprudentem esse puto, qui resistere & repugnare audeat contra tam manifestam veritatem, quam M oculis vestris cernitis,

εc manibus palpatis: Aut amplius populu vestrum ex eadem coinquinari permittetis3 aut publicis priuatisque in locis eandem de nouo praedicari aut excudi, aut separatim ab alijs collectis viribus intra vos defendere molimini3 res isthaec vestro omnium damno grauissimoque caedit praeiudicio, neque populus inde erroris p nas accipiet, sed vos, proh dolor, timendu est, qui isthaec prohibere, impedire S amouere potςstis, ne sero sapiatis.

SEARCH

MENU NAVIGATION