De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

De vero

C erant per gyrum Iud* nec audebant bellare Eontra se Iosaphat, sed S Philistaei munera Iosadhat deferebat, , M vectigal argenti, Arabes quoque adducebant peri cora arietum septem millia, de hircos totidem: Oo,, ut tergo Iosaphat, de magnificauit in Iuda domos ad

,, instar thurrium, urbesqε muratas Sc multa opera pu,, trauit dc moxi fuit ergo Iosaphat diues Minclytus multum. Huic successit in regno filius Ioram, qui oblitus patris sui regnique administrationis, in fide dc re. Iigione vera, regnandi cupidus, fratres suos occidit, atque spreta religione parentum suorum coluit idola', tibiq; titnio principis confisus, fornicari fecit Iuda,&habitatores Ierusal em, idcirco uidentes haec desciuerunt ab ipsius obedientia id timet,& alij, qui tributupatri ipsius pendebantur allataeq; sunt ei litetae ab Elia propheta, secundo Paralip. c. 21. in quibus scriptu,, erat: haec dicit Dominus, Deus David patris sui, quo G niam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui, de in

is Asa regis Iuda, sed incessisti per iter regum Israel, Mis fornicari secisti Iudam de habitatores Ierusalem, imiri tatus fornicationem domus Achab nsuper&fratresis tuos Sc domum patris tui meliores te occidisti, ecceis Dominus percutiet te , plaga magna cu populo tuo, Sc filijs de uxoribus tuis, uniuersaque substantia tua, , , tu autem aegrotabis, pessimo languore uteri tui , do is nec egrediantur vitalia tua per singulos dies . Quae Omnia iuxta continentiam literarum facta sunt ut lo

gitur in a. paralippic. 22. .' i

Haec cum ita sint, tantaque labes sit 3 hostis saeresis, omni cura Sc sollicitudine agendam est ,ut in pinpulo rex,& Princeps fiat, qui praedecessorum suorumque maiorum exemplis insistens, Deum recte riteqWοςolat, alios vidipsum facere conetur.

sompertum est etiam Usun haeresin eo mod

152쪽

Primus.

ei ju

quo regnum aliquod, Principes inuadere parat, & sudamenta uerae religionis delici re atq; conuellere, potissimum in illis regnis, quae Christiana , & vera religione sunt firmata, tantoq; modestius id aggreditur, quanto cautius virus suum sub boni specie virtutumque colore vendi tali sic gradibus quibusdam ad perniciem suam properauitIulianus,qui relicta in primis eiurataq; clam fide Catholica, aliquandiu dehinc se bonum Christianum simulauit, pollea vero cum plures hinc inde de religione orirentur discordiae , cum plebe simul Episcopos adhortabatur,ur discordiis ciuilibus consopitis , quisq; suae, quam vellet vacaret religioni , ut author est S. Hieropymus ad Nepotia num M S. Augustinus a. lib. contra Petil. c. 02. quam impietatem adeo detestatus est Iouima ius, quod etiam Iuliani vita iam defuncti, exercitui se Imperatoxem salutanti dixerit, ut refert Theodoreth. lib. q. c. i. non possum cum sim Christianus Iuliani exercitum regere qui tam pestiferae doctrinae praeceptis imbutus fuit, omnibusque Ecclesiae hostibus fauit, nec ante Imperii onus susceperit, quam milites professi fuerint, se quoque Christianam Religionem colere. Quod si is indecens,& nefas esse duxit, quod Imperator hristianus iis militibus praesit, qui vel Christiani non es.sent, vel quovis modo a Christi vexillis defecissent maxime nanq; debet esse inter caput & membra similitudo), quanto magis indecorum , M inimicum erit Christians reipub., clauum huic committere, em haereticum nouit certissimumq; amittendae fi ei periculum. Eodem etiam iure diuino, quo olim praecipi ea batur Israelitis, ne alium, quam ex sua familia regni gubernaculo praeficeret, imperatur 6c nunc catholiciscinanibus, ut non nisi Catholicis Principibus obed H am

153쪽

De vero& Christ.Principe.

ant iusti gunoque illorum iugo colla prςbeant , quomodo enim caput corporis constituetur, qui me brum corporis non est, aut si fuit, esse desiit' aut qua conuentio luci ad tenebras aut Christo cum Baliatrnec satis est, aliquem se Christianum nominare, cum sit hoc nomen valde generale, omniumq; hae resum greges sub hoc Iateant, ad maioremq; ipsorum con

fusionem Christi charactere insigniti permaneant , sed insuper necesse est, quod Catholicum se profiteatur, perpetuoque illi firmiter adhaeteat, quam pri 'mum vero a Christi castris , catholicorumq; caetu se alio proripuerit', obstinatoque animo contra illum senserit, re ipsa, vivum Chiisti membrum era destianit,confirmat hoc SHieronymis in Dialog: isti tra Lucifer: sicubi audieris inquit eos qui dicuntur Christi non a Domino Iesu Christo, sed a quoquam a lio

nuncupati, utpote Martionitas,uaIentinianos, Moretenses siud campitas, scito non Ecclesiam Christi sed antichristi esse Synagogam . Remouendus & is' est a Reipub. gubernatione, qui cum Catholica doctri na institutus fuit, deinceps ab eadem turpiter desecit, quemadmoduille a fascibus Regni arcendus est, qui haeretica prauitate in semis,animu pollutu habe . aliisq; venenum suum propinare cogitar, tanti enim communis salutis interest, Regem Christianum&Catholicum habere,ut neq; infidelis fidelib. praefici, neque apostata Fidelium Princeps manere debeati Voluit hoc quondam D. Paulus L Corinth. 6. atque serio corinthiis inhibendo praecepit , ne aliquis eorum negotium habens aduersus alterum , apud iniquos iudicari audeat,i qui licet itinc nullam aecep rat potestatem in principes gentiles, iurisdictio nem, attam e secudum eam quam habebat aDeo pro munere suo, corinthios a gentilium&iniquorum cois

154쪽

, Liber Prisuis. 30

sortio longius abesse duxit, quod si Paulus tunc cruues Christia soro&curia gentilium abstinere voluit, quanto magis nunc prouincias regnaque ab haereticorum principibus sibi cauenda censebit, qui eadem nunc potestate, qua tunc utebatur si in vivis esset γ& haereticum imperatorem intra catholicos iudican di munere utentem videret , uteretur, prohiberetq; ne catholici sibi praeficerent virum de fide male sentientem,& catholicae religionis desertorem aut ob firmato animo impiae doctrinς adhaerentem, regnare paterentur. si enim haeretico nec Aue dicere licet, ut inquit Ioannes, qui enim dicit Aue . iam communicat operibus ejus malignis, sane sine grauissimo sce- , lere non licebit illum in principem assumere , aut obedientiam praestare. Euenta miserabilesque casus principum demonstrant,quantum reipub. ipsis regnorum,&prouinciarum statibus exitium immineat, si principatum hunc suum quo ipsos dignatus est Deus, singulari sua pro uidentia& clementia, moribus suis corruptis uel si de ficta deprauata corrumpant, quamumque selicius that, si maiorum suorum reljgioni, pietati deuotioni adhaerentes, principatum hunc non exsanguine suorum sibi competentem, sed pro virtutum actio- ineri&in Deum praestanti animi religione aestiment.

Legitur de Salomone quanta saelicitate frui ius sit post quam quae ad magnificentiam splendorum qi ea , domus Dei pertinebant exegisse Lita quod nunquam lsimilem stlicitatis statum nacti fuerim hae brei, ut pst

3. Rerum .c. II. cuius tamen faelicitatis ruinam accepit iplti Salomone regnante, posteaquam Vt ait scri- . . plura, Copulatus est mulieribus alienigenis, lupa cor iillius auerterunt, ut sequeretur Deos alienos Asiarte , Deam Sydon:orum,& ChamOS Deum Moabito ita , .

155쪽

De vero & Christ. Principe

Moloch Ammonitarum , quibus duobus sana con stiti xiti quamobrem Deus illi apparens sic dixit; quia habuisti hoc apud te, & non custodisti pactnm meu&praecepta mea, quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum,& dabo illud seruo tuo. Ioas constinatus Rex a Ioiada quam diuis vixit , religiose & feliciter imperauit, templum enim Dei quod non modo direptum, sed etiam destructum rat ab Athalia filioque ipsius Ochiozia, ut ornarent templum Baal, reparauit, & omni decorum genere. nobilitauit. Verum defuncto Ioiada , acquieuit impiis principum Iudae persuasionibus ac templum Dei deseruit, seruiuitq; Diis alienis , & cum Zacharias laiadae pontificis filius, ob id illum cςterosq; increparet, consensit ut occideretur, unde post annum coligit, quod Syri profligatis Iudeis Hierusalem totam

diriperent, ignominiose regem tractatum dimitte- irent, multis languoribus excruciatum qui mox a suis interfectus est. 2. Paralip. 22.

Sic Ama sias filius Ioas a principio syncerae pietatis cultor extitit, a Paralip. 23. Idumeos profligauit , ac praedam plurimam retulit, sed mox idola eorumdem colens turpiter su sus est a Ioas rege Israel Ma-inasses pessimus initio regni sui, templa aras &idola falsis Diis exstruxit, quorum omnium tandem paenites paenitentiam egit, veniamque impetrando a Deo in regnum restitutus est, a. Paralip. 22. sic igitur cunctis sacrorum librorum voluminibus examinatis, appare dit, pios S religiosos constantesque principes plurima abundasse faelicitate omnem populum in perpetua pace consoruisse: e contra vero accidisse malis retiris principibus, nec immerito, non enim aliud est

ex eplum regis atque pastoris inter greges, cuius prinuida prudentia oves confirmat, imprudentia destruiti

156쪽

ω dispergit, utique grex sequitur pastorem illi con giles, sic vitam religionemq principis populus, ob id hodie plurimos videmus, ad principis religione aut

suam mutare, aut confirmare etiam subditos, &qua-uis ipsi subditi non immunes fiant a iuditio aeterno, eo quod ad arbitrium principis mali , religionem suffimmutent, tam e grauiora subituri sunt principes supplitia eo quod requirentur oves ab ipsis, quς eorum praua & pestifera religione perierunt.

Ad hqc plurimum nocentes sibi subditisq; suis, maximam in religionem Christianam committant blasphemiam iurisq; iurandi irrumpentes vinculum, turpissime ad ea rentiunt, quae ante in sacro baptismatis sacramento abnegarunt, nam sic olim obseruari solitum est, & in hodiernum usque diem, ut quampri-msi reges, alienae gentes ethnicae, Christianae alioqui vere Catholicae religioni sese dedere volunt, eamq; amplecti desiderant, quod abiuratis illorum opinionibus falsisque dogmatibus, sacro baptismatis sacramento perlustrentur, Deoque penitus reconciliati, ecclesiae Christi incorporentur , certissimo sic futuri

haeredes regni celestis , & cohaeredes ipsius Christi , promittendo insuper sancteque iurando, quod sathanae & pompis illius nunquam in posterum, nulli vepraedictorum errorum, aut alii quovis modo catholicae fidei aduersanti opinioni adhaerere velint, impe- rioq; cuiuscumque ciuilis principis parere, atque luis imperare velle in tantum, in quantum fides id catholica patiatur & permittat. t ii ii iiii

In hoc similive processu aliud siue tacite,siue ex-2presse id fiat) non agi certum est, quam pactum & faedus & iusiurandum, cum in omnibus contractibus id quod tacite fit etiam pro expresso habere soleat, lencum quid niuiuum.n. de reb.creditis, ipsiusq; contra i ctus

157쪽

i De vera & Christ. Principe.

ctus substantiam ingrediatur, atque de essentia illiussit adeo quod ipso flablato contractus inualidus censeatur, illudque pactum, omniaque illa, quae in ,-ci ca illud pactum concurrunt necessario obseruari debeant, non secus,atque si expressis distinctisq; .verbi id ipsum expressum fuisset: profecto nullo iure, nullave lege se se principes ab eiusmodi iuramento expedire possunt, quantumuis id legitime se facere posse praesumat, dum non hominibus obstracti sunt sed Sumae M indiuiduae sanctissimaeq; trinitati obligat. manent, in cuius rei signum sancti ssimae Christi Vrucis signo signati,atque perpetuo charactere desuper confirmati sunt, quod quo ad uixerint, rion solum bdena illam religionemq; catholicam pro sita persona, sed etiam apud omnes sibi subditos, omnibusque in suis prouinciis exercere colere dc sancte ilbbateq; obse diuare velint, prout insiperius descripta iuramenti formula patuit.

Neque quisquam talium Principum , ad tantam dignitatem promotus suis et, neque ad principatus fastigium peruenisset quantum uis id sibi vel ex p

trio languine, vel iuret successionis competere clam, tent, nisi propositis certis quibusdam conditionibus

iis it ab ipsis iuratis. quod scilicet fidem catholicam M ecclesiasticam disciplinam pro posse suo defende- .re, nihilq; unquam quouis modo contra eandem, sedemq; apostolica cogitare aut moliri velint,alioqui, .

si aliter factum suerit,ipsoru in potestate, regiisq; suo sceptro ipso iure factoq; priuatos esse, atq; pro priua- . tis declarari debere. L Vanum eigc est eorum, qui se de principatus cubo. mine iactitant elogium, quado illud, quod illius prin .cipatus basis est & fundamentum, ratioque vera adipiascendi eiusmodi principatus , c regno suo longe lateq;

158쪽

Liber Primus

teq; amandarunt proinde mirari non debent,si infausos in selice'; sele quandoq; offendunt . Non solum enim graue peccatum est, quod se Dei munere gratiaq; diuina, qualis est omnis potestas, indignos reddunt; sed etiam grauissimum scelus committunt=in eo , quod se turpiter ad id muneris uel ingerunt, vel simulath appetere audent,cum etiam maledictus sit ille , qui se in minori Dei negotio opereque diuino negligenter occupat. QuarE in signum tantae tamque Cradis praesumptionis,eiusmodi tape Principes iustissimae Dei ultionis, non solum in se ipsis, sed etiam in populo sibi taliter commisso, executores fiunt; Cui rei etiamsi humilioris status & dignitatis persona sufficere possit, vult tamen illos uicissim Deus in tantuli ic humiliare, in quantum sese illi contumeliose libidinisostque exaltaverunt. in 1 et

i it ta

. OCTO VUM. An Princeps partim Catholicus , partim Hareticus es sepos

varitum infelicitatis & miseriae Deus omnipo- tens intulit istis regibus A principibus, qui figmentis virtutum non ipsis officiis, fallacia noveritate; fraudibus non fide,ditiones suas& imperia adaugere sperabant, prolixiores sorte erimus, quam institutum nostrum patitur; Patebunt haec omnia legentibus historias illorum regum , S Imperatorum, qui non solum a Fide, Deiq. unius M vEri cognitione exularunt; sed Deorum falsorum cultores extiteruti ementitaeq; probitatis simulatores, ita ut naturalem vitaec sum non attigerunt , nec peruenire potue- runt.

159쪽

De vero & Christo Principe.

xunt, quo alioqui suo cursu peruenissent, quod boni & Catholicis Regibus haud accidit: licet enim quacidoq; Deus ut est in Sacris litteris simulatores regnare sinat ob similia populi vitia, ut pari scilicet par referatur, atq; in quo vitiosi ante delectati fuerint, iureis eis castigetur, ubi tamen exigit eadem iustitia, ibi diuinae ultionis gladius exeritur, ac scelestis regibus Ita perimitur. M quod est omnium iucundissimum,ommunam; iucunditatum caput amittiat, quando venenata immeriti principatus S gubernationis appetitione illecti, fideique, ac religionis specie obumbra- xi, in aliorum iacturam, ipsisque in dominationem danabilem squod minime facere debuerunt adipisci S potiri volueriint, atq; ita cuncti cognoscant iustitiae semitis vera: q; ac sincerae religionis, Virtutumq; aliarum basi, S non ruinosς nequitiae, M simulati nis tectoriis insistendum. Quis enim est mortalium, qui si Romanorum facta gestaq; perscrutatur, non reperiat. quam dirum sunestumque vitae iam casum sabierunt, dum enim Pompeius Caesar, M Crassus, quorum alter rerum gestarum magnitudine, alter animi praestantia, alter denique diuitiis potens regni gubernacula gerere, solique aliis omnibus exclusis sustinere conspirarunt,alter victus a Parthis interjit. Pompeius vero a Cesare profligatus,& is in ube. 23. vulneribus est confossus, atq; ad statuam Pompeus , contra

ruam debaccabatur, collidens, ipsam sanguine respo

Non minus stupendum est quod contigit Claudio

ut idem sententie: cap. x.&xi. lcribit, qui ubi maximum virtutis cuiuslibet specimem edidit, imperium quod prosperE, iciterq; auspicatus erat, post Caligulam coactus in se recipere debuit, abiecta fraude, nulli non sceleri manus dedit . Neq; Neroni, qui

huic

160쪽

hu c in imperio successit faticior exitus fuit, teste e dem Suet. cap. ix.&x. plurimum eleemosinae liber, litati, comitati exhibendae studuit, summamque semper pietatem, superiorum exemplo simulauit, donec quinquennio exacto, iustas simulationis, doliq; exerciti parnas dedit; cui post Galba interiecto, cuius Iost ceruices caput rescisum pilaq; affixum , per V em delatum scribunt. Otto successit, imperiique fasces suscepit, hic ut inquit Dion. leni sermone, muLtaq; simulata modestia iudicare solebat, mille que modis sese insinuare populo, pacem cuctis promittere, saepe in senatum venire, populumq; congregare, da- natis paenas relaxare, caeterosq; muneribus prosequia

Nihilominus quia salso subdoleque isthaec omnia cogitabat, aliquot post diebus, ob desperatam in bello victoriam pugione sibi uitam eripuit.

Eadem sorte usus Marcus Antonius, Octauius, Tiberius, Caius, Vitellius, Vespasianus, aliique omnes perierunt. Hic finis ait Sueton.&Plutarc. eorum qui praetextu pietatis, ac iustitiae Rempub. inuaserunt: - Nec mirum hoc videri debet, alienis a vera retiagione, sed nunquid felicius actum est cum illis, qui minus a germana pietate aberrarunt, Verasque Virtutes agnoscentes, Christum se sequi professi sunt

sane ut ait Paul. ad Rom. primo. Quia commutaue,, runt veritatem Dei in mendacium, coluerunt, is seruierunt potius creaturae quam creatori, propterea, , tradidit illos Deus in passiones ignominiae. dc postri pauca in & tradidit illos in reprobum sensum, ut sciat

ea, quae non conueniunt, repleti omni iniquitate, mari litia, λrnicatione, auaritia, negligentia, dolo, mδis lignitate, odibiles Deo, Ecce quantum reserat a fidei lamine desciuisse; veraeq; iustitiae sulgore, aut prauo Voluntatis affectu, aut simulatione luxuriosa obtene

SEARCH

MENU NAVIGATION