De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

De vero,&Christ. Priticipe

. Imperatores recipiunt diadema a summo Poth tifice, SI prςbent ei iuramentum fidelitatis,cui sponte se submiserunr, Clem. I. de iureiur. c. tibi domino, 69. dist.& Clement. Pastoralis, de sent. Sc re iudi c. eo sacramento fidelitatis spetiali, sicut SI Rex Siciliae, Malij quidam, ideo δί de illis si in eorum

administratione excesserint, decernere potest, quo, modo forte recte dixit Benedictus XII. vacante Imperio, Omnem eius potestatem in summum Pontificum Iesu Christi supremi regis vicarium recedere unicum in terris, ut ait Platina in eius vita, alio qui ante translationem Imperi j in occidentales, etiam ipsi Imperatores nullum re eognoscebant superiorem in temporalibus, quam vis in spiritualibus indigerent Pontifice, ita diuinitus dicitur Imperator Consecutus imperium,& a coelesti maiestate habere gladium 6. I. C. de vet. tur. enucl. cap. quaesitum, 23. quaest. q.

Neque solum eiusmodi potestatem sibi Pontifices in temporales Principes ex donatione Constantini Magni usurpare, quando id plures etiam cathollici asserunt, multa praeter Coliantinum in Romanam Ecclesiam accessisse, multaque eidem ex aliorum Principum largitione, in hodiernu usque tempus accedere.

. Quamuis non me lateat quam strenue hactenus a plerisque contra praedicti Constantini donationem debellatam fuerit, quibus non tam Constantini donatio offendiculo est, quam sancti m morum Romanae&catholicae Apostolicaeq; ecclesiae Pontificum, sub eadem insormata stabilitaq; potestas, cui ut in sentissimi sunt, sic eandem omnibus conuitiorum flagris lacessere non desinunt: sentientes

utique in nullo tunc haberi pretio, sanctissimum

242쪽

Liber Primus. 77

Ecclesiae statum, si huiusmodi donationibus Principum ut partim factum est) obsisteretur, breuiq;

omnia a Tyrannis fidei inimicis obtrita consumptaque iacere: sed nihil minus factum experimur, cum post Constantinum magnum, Theodosius idem pietatis exemplum secutus, multis ecclesiam Dei locupletavit honoribus, atque ut nostratium annales tradunt, christiani Hispanarum Reges,post Mauros ex prouincia bellis debellatos, pro partis victorijs de eorundem opibus, ciuitatibus, dc quae ex hostium manibus eripiebantur, ecclesiam desuper inuestierunt, sicque nunquam interrupta fuit

successio eius, quin multorum Principum catholiacorum, dc Heroum, ad continuandam ςcclesiasticam amplitudinem donationes ubique praedicantur,multaque ex illis turba relicta, eiurataq; contra

Deum, & fidem Romanam impietate, ad Christi Ovile,eiusque Vicari j in terris caulam redi jt: quod& his temporibus passim in Germania fieri videmus, ubi summas rerum habenas tenet S moderMtur. inclyta Au str i acorum domus, quae tanto desiderio unoque & sincero in hanc sanctam sedem amore flagrat, ut nihil non moliatur, quod illius ad dignitatem collustrandam, propagandamq; specter, pro quo M illi prosperos rerum successusque finesque scelicissimos Dij praecantur, immortalesq; gratias quas possunt referunt, ipsique summi Pontifices, eiusmodi Principum vota grato prosequuntur fauore. sibique non tamquam illismet accepto reserunt, largamque manum ad omnem euentum ei Ddem Archi ducibus Austriae in subsidium illorum pollicentur. Quod quam clementer superioribus. annis id praestiterit Clemens Octauus summus Pontis modernus, quando contra Turcarum ad sines v Vn-

243쪽

De vero,& Christ. principe

Ungariae inualescentem tyrannidem, multo auro argentoq; conductum militem isthinc ablegauerit, atque nunc pro eadem necessitate se se facturum parat, notum Omnibus est, ut inde vel solum pateat,

quam sint idem Romani Pontifices ad regna imperiaque catholicorum Principum defendenda, conseruandaq; para tisii mi, quod ob id merito male audire debeat de Romana ecclesia, qui eam auri potestatisq; secularis cupidam, atque quod dirius est, Imperatores regesq; & Principes sine causa ab eorum sedibus deturbare insumunt, quod neque licere summo Pontifici, neque regnis seu prouincijs id consultum fore, ipsa ratio naturalis edocet, quae suum cuique tribuere,& quod sibi inferri nolit, alteri non inferri suadet, nullumq; regnum sic tutum esset, nullaque respub. certa, imo & Imperitam quod sibi Germani vendicant, posset taliter aliquando per summum pontis in alios transferri, qui sibi sorte magis familiares cognatique essent, pro quibus Gregorius Quintus in Germanos transtulisse imperium scribit Platina, in eodem, & quod Germanus is esset, SI quod Ottotas Imperatoris auth ritate, M astinitate pontifex creatus fuisset, denique quod suppetias accepisset a Germanis,& OItone, contra Antipapam electum a communi populi clerique consensu, qui Ioannes decimus septimus dictus, suitq; Episcopus Placentinus: forsan tame aliavistius translationis extiterunt causae quas ego doctioribus relinquo, hoc aute asseruerim, saluo semper iuditio ecclesiae, quod SI si quadan tenus in huiusmodi Pontificum potentatibus pateat elationis praecipitium , nunquam tamen ullum Pontificem sua potestate in, & aduersus Imperatores leges, MPrincipea sine euidenti causa, ipsiusmet,vel regis

244쪽

vel regni sui discrimine, apertaq; fidei & ecclesiael immunitatum oppressionem usum esse, quod enima quibusdam adfretur de Sanctio Rege Portu galliae, quod is iussu Innocentii IIII. Alphonso fratri suo regno cesserit, non tam sapit priuationem quam spontaneam cessionem, vel potius restitutionem, occupauerat re Sanctius secundus regnum

Legionense fratris Alphon si, S regnum fratris. : Garciae Altioris vero ordinis maiorisque difficultatis est factum illud Zacchariae Papae, in canone alius I . q. 6. ybi dicitur quod is regem Francorum Chil dericum, non tam pro se is iniquitatibus quam pro eo quod tantae potestati erat inutilis a regno deposuerit, sed rem diligentius consideranti aliud sorte occurret, ibi namque ad glos deposuit, notatur, idest, deponentibus consensit, ex quo non tam authoritate pontificia, quam libera voluntate cessi se conspicuum est. Praeterea leges, & canones prohibent aliquem regni sui iure expoliare proptet inutilitatem , sed addendum esse coadiutorem, qualiter fecisse legitur Bonif8. in c. a. de supplen. neglig. praelat. in 6. ubi cum Rex Portu galliae non tam negligens esset,& remissus, sed dilapidator bonorum, atque prostitutor monasteriorum, substituit ei Bonifacius comitem Bolonens regem praedicti fratris,qui post mo tem regis successurus erat, ut ibi verba expresse declarant : similiter faciendum suisset in causa Chil-dericci, praeter quam quod is, ut ibi dicitur, non pro suis iniquitatibus depositus sit, sed quia multo ante eum alij reges 'nutiliter praefuissent. Neque id a Zaccharia, sed a Stephano secundo, qm Pipinum in Italiam contra sibi infestos Longobardos vocavit, venientemque absoluit a iuramento praestito Chil de

245쪽

De vero,&Christ. Principe

tico, illo inaudito, non vocato, indefensis, neque a

cuiato factum scribit Eghinarius Catoli Magni Cancellarius, additq; Aimonius lib. q. c.' 8. quod

istius causae consultatio ad Zacchariam remissa fue rit,& antequam decideretur, iam regno potiti erat

Pipinus & Carolo manus ut ibidem c. 19. Quare considerato illius regni pro tempore statu, meritisque causae Chil derici, non dissicile erit cognoscere, - qualiter is depositus fuerit, cum lapius contingat ex male narratis iudicem decipi, pro ut ad suggestionem Pipini, potuit decipi summus Pontifex, α'vel propria opinione, vel ex male narratis. Neque in consequentiam trahi debet,illud Summi Pontificis factum Formosi, anno Domini 897. ut scribit Rhegino lib. a. Chronic.qui semoto Carolo III. Imper. dicto Crasso, filio Ludovici Balbi, & nepote

Caroli Imper. subrogauit in eius locum Carolomanni filium Arnolphum, qui antequam coron tus ab eodem Pontifice anno 897. iam Carolus Crasses destitutus fuit, atque Arnolphus vlurpauit regnum anno 887.ut ait Rhegino lib. a. qui praeceL sit Formosum, neque is ait, hoc ex Pontificis authoritate factum eis, sed postquam bonus ille, MDeum timens Imperator Carolus, & corporis, Manimi viribus destitui coepisset,optimates regni Arnolphum filium Carolomanni in regnum attrahunt, & facta conspiratione ab Imperatose deSciunt, & ad praedictum regem certatim transeunt, ita ut in triduo vig aliquis remaneret, qui ei saltem ossitia humanitatis impenderet,cibus tamen M p tus ex Luidperti episcopi sumptibus administra

bantur.

Hic porro christianissimus Imperator Carolus, Deum timens A mandata eius ex toto corde cust dienti

246쪽

Liber Primus. 79

diens, & caeteris orationibus &plal morsi melodiis

indesinenter deditus, cu omnibus dignitatibus denudatus , bonisque omnibus spoliatus esset, tentatio fuit ut credimus, non solum ad purgationem, sed quod maius est, ad probationem. Post cuius mortem regna, quae eius ditioni suberant veluti legitimo destituta haerede, in partes a sua compage resoluuntur, quae causa magnos bellorum motus excitauit, ut scribit idem Rhegino lib. a. Epitomes histor.&Platina in Stephano texto,& in Formoso primo, ubi dicit Arnolphum mortuum morbo pede lari in recompensam tantae proditionis & rebellionis in legitimum Imperatorem, destitutionisq; iniquae. Non debent impetrata aut extorta a pontificibus per suggestionem falsam, vel obrcptionem valera in praeiuditium alterius, vel ad effectum deduci. quia sedes ista iustitiae cultrix est,& praeter intenti nem assensus datur, eo quod eorum rescriptis perpetuo addi solet, si preces veritate nitantur, & sine

praeiudicio tertij inauditi t. I. g. si quid a Principe. E. ne quid in loco publico. Quod vero dicitur de priuatione Henrici IIII.& Federici II. superius iam dilutum est, eo quod isti Romano Pontifici ho magium fidelitatis dederunt, fidemque iurarunt, quod ad alios applicari

nequit.

Scio insuper quod electoresVvencestaum regem Romanorum tanquam inutilem ab imperio deposuerunt, quod quia factum, non ideo iustum est,neque simile illorum exemplo attentandum, praecia pue quod donatum reuocari non possit, semel transato dominio, talisque depositio magis pertineat ad contumeliam quodammodo latae potestatis, quam

ad eiusdem comendationem, quod fieri no debet.

Neque

247쪽

De vero,& Christ. Principe

Neque simile asserendum de sanctissimis Pontis si quandoque plus aequo in Principum resumq; i,cta animaduertisse legantur, cum dc ipti homines sint, errareq; possint in talium similiumq; Princilium causarum discussionibus, nec aliud ex hoc il-orum facto concludendum est, quam quod fidei . religionisq; catholicς propagandae occassionem dare velint, & nullo pacto impijs rebellium &ambitiosorum concilijs aut horitatem praebere, qua sici. Principes opprimatur,regiaque potestas a Deo diuinitus concesta illudatur. Quare ut omnia quae hactenus diximus, in unum colligamus, certum est Deum optimum m . supei rioritatem secularem, ut necessarium suae diuinae vo. Iuniatis instrumentum hic in terris constituisse,pri- mamq; eius a natura origine inuexisse, quam postmodum succedente tempore euidentioribus primia Cipiis signisque comprobauit, atque sub ecclesiasti caHierarcilia tutissimum illius fundamentum praesidiumq; posuit, ita ut neque supremus ecclesiae catholicae Hierarcha, eiusque solio residens Clemens VIII. Ponti sex Max. aliud sibi deposcat, quam fidei, SI religionis obseruantia sanctamq; iustitiae, morum S omnis honestatis venerationem, ubi sit quid secus sactu fuerit, ipsius partes erunt, ad aequa-laate rei sanctae Religionis omnia complanare,& sici de aut in per haec clarescit, quod supra diximus pol statem, scilicet, ciuilem ita dependere a spirituali ut ab illa instituatur, suamq; accipiat facultatem, ab illave possit vel amouerit ex vel cogi, vel corrigi,

quando a diuinis legibus fineque spirituali rebel

oarii

248쪽

Liber Primus

Vira sit maior, spiritualis, vel secularis potestas, s quomodo distinguantur

amba ab inuicem. - .i an Vne illud nobis disquirendum incumbit, cuius maior istarum potestatum sit in orbe christiano aut horitas & amplitudo, & in quibus altera ab altera dependeat, mutuoq; a se inuicem distinguantur. Sane utriusque Deum authorem agno- stimus, earundemq; variu iuxta proprium uniuscuius' rationis modii, effectu videmus, quemadmodum ipsa nom. nis appellatio exprimit, quod aliud sit regnum spirituale aliud & seeulare, quantum q; unum ab altero excedit, tantum etiam piae alio aestia mandum sit; vi coelestia terrestribus, aeterna cadu-'cis,sic regnussa spiratu ale cuna seculari comparatu, longe hoc So dignitate, virtute, M authoritate excellit, longeq; maius onus illi incumbit; idcirco praestantiorianum in corpore est; umimq; vero ad honorem salutem' totius uuiuersi decorem,Sc inaiestatem mirabiliter conducit, S Iro terum causarumque, S negotiorum Varietate expediens est. quod perpulchre ostendit Sanctus Ioan. Chryso.in explanatione Psal. I 2I. In Hierosolymorum' ait illa Ciuitate, duplex erat populus sacerdotum, regum vno vinculo coniuncta,cum veluti quadam duplici corona, S diademate coronaretur cinitas. per hςc omnia, illic iudices, ad quos causae quae mul Vtorum captum superabant referebantur, si enim ali

249쪽

De vero,& Christ. Principe

de qua dubitaretur, ut euenit in appellationibus, ad iudicum qui erant Hierosolymis cognitionem, Msententiam referebant, illic autem accipiebatur resolutio, SI nonne sinquit Cirillus Episcopus Hierosolimit. cathechesi 17. 5c r8 dilluminatorum babet ecclesia vitulum & taurum cum leone simul pascentes, sicut ad hodiernum diem cernimus, mundanos Principes regi & institui ab ecclesiasticis. Imstinianus vero in nouella sexta maxima ait in hominibus esse dona a superna collata clementia, sacere dotium S imperium, & illud quidem diuinis ministrans, hoc autem humanis praesidens, ac diligemtiam exigens, quae ex uno eodemq; principio visaque praecedentia humanam vitam exornant, mutuoq; sese iuuant, ut ait Nicolaus Papa primus epistola 7. ad Michaelem Imperatorem, ut quod non potest ecclesiastica disciplina perficere, principum 1eculatium potestas exequatur c. Principes seculi, cum quatuor sequent. 23. q. 9. Quod vero praesera tur principatus lpiritualis seculari, & dignitatibus secularium principum, pluribus confirmatur in Gomnes solitae. de maior.& obed. per Gregor. M Binnis in c.unam sanctam. de maior.in extrauag. com ubi iubetur a Deo, sacerdotibus Obedire, ex eo, quod Samuel primum regem Saul unxerit quod'

que duos gladios in ecclesia lassicere Christus dixit, de decimas solui leuitis, ab illisq; benedici quo .

que unus Deus, unum baptisma, una fides, una ecclesia, Vnaque archa, in qua principes seculares sunt membra, unum vero caput summus Pontifex. Quae ut olim coniuncta simul stabant, sic postmodum ex Dei mandato per Samuelem diuisa sunt ab inuicem, ita ut alius sit status seculari um,&aliinrum spiritualium. quam quilibet sub se alios atquς alios

250쪽

. 4lios habeat magistratus saetiale , unus autem . utrinq; omnium sit rector&antistes. In ecclesia quidem diuerti sunt status & princi- patus, Pontifex supremus, princeps sacerdotum omniumq; ecclesiarum, Patriarcha patrum Princeps,

Archiepiscopus princeps Episcoporum, Episcopus

princeps sacerdotum, sic in seculo maiestas imperatoria primas tenet inter omnes principes secula- . res, mundiq; Princeps, & omnium supremus dicitur iuxta Baldum in l. I. C. de iurisdic. omnium iud. omnes iurisdictiones ab eo sicut e sonte in alios: derivantur, omnium in seriorum magistratu si crea-

Ixio ad ipsum spectat, adeo quod sacrilegii reatum et in currat, quicunque Principi obstare velit, super quacunque disnitate, ut est textus apertissimus inci l. sacrilegis. C.de diuers rescrip t. Lex porro Christi sacerdotali potestati multo ampliorem dedit potestatem atquc peisectiorem

p rticipalia, ne caro spiritui dominetur, ne Ve a terrestribus spiritualia superentur, S diuina ab humanis, ideo Imperator Reges & Princeps, filii sunt sacerdotum Christi, unde illis obedire, & non dominari dicimus, qiis omnia in spirit 3 alibus sibi locum vendicant, in quibus nullo reclamante, potior sanctiorq; est authoritas sacerdotum, digniorque ponti sicalis seculari. In alijs vero plane distinctae sunt,habet enim quaelibet priuilegia suae potestatis, quae administrandis legibus publicis consecuta est, ut eius benefi--i iijs non ingrata sontra dispositionem coe sessis ordinis nihil usurpet, ut contentum esse imperium, suis publicae rei quotidianis administrationibus . debeat, sine usurpatione eorum, quae solis sacerdotibus Domini conueniunt, ut dicitur in cap. si

SEARCH

MENU NAVIGATION