De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

. traherent, permittentes talium rerum Inuentarun.

seu deperditarum vjum M dominium, conuerti ad ' cuiuslibet priuati inuentoris arbitrium, quod Deus Ulim in veteri lege prohibuit, sic per Moysen legem ise decernens non Videbis bouem fratris tui, aut ouem is errantem M praeteribis sed reduces fratri tuo, si non est propinquus frater tuus, nec nosti eum du- , , ces in domum tua; ut eum apud te detinebis quam. , , diu quaerat ea frater tuus, S recipiat: si militet faciasse de asino. S de uestimento, S de omni re fratris tui, ique perierit, si inueneris eam, ne negligas eam quasi

, , alienam. Deut. 22.

Huius nominis non immerito appellatione nu-- metantur inter bona errantia pueri expositi'. qu rum non est neque pater, neque mater, neque status illorum: Sc bona mortuoru decedentiu sine legitimo haerede, uel ab intestato: Sic res aliae omnes tam mobiles quam immobiles, quae a nullo possidentur, uel pro derelictis M incultis relinquuntur, ut sunt domus, agri castella & c. quae Graeci αδεαποτα vincant, id est, bona sine Domino ad principem terrae viarumq; de iure spectantia. Quo iure olim usos fuisse Romanos scribit Sir bomum constituebant ad hoc singularem magistratum, qui per Aegyptum inquireret, num bona essent aliqua vacantia, possessione, desertae sine haerede, aut alia sine domino, ut ea dominio Caesarum incorporarentur. Quod hodie apud nostros Principes sedulo videmus fieri, dum fiscales suos pro huiusmodi rebus bonisque errantibus recuperandis

constituunt.

Alibi extat laudabilis usus quod pro istis rebus deperditis inuentisq; per mare, aut alibi locorum proclama in singulari, ad hoc deputato loco fiat, pet

262쪽

praeconem ut trom betam ut vocant, sucut mem m

rabile fieri vidi sub Illustrissimorum Venetum in alma Patauina Anterioris Urbe dominio in aut de-

nunciatione ad valvas curiae, ubi notificantur Omnibus S singulis praedicta bona, atque interim in repub. conseruantur, donec aliquis eorum sibi dominium cum vero titulo & iure vendicet, si vero in praescripto illo termino nullus comparuerit, in commune seu publicum conuertuntur'.

Quod vero iam dixi de rebus in mari deiectis aut Qrtunio alio ad littus appulsis, non sine causa id feci, quia ex hoc etiam Principi aliud ius accedit, quod habet super flumina siue nauigabilia, S ex ' quibus fiunt nauigabilia portus & ripae: Vt enim in terris via publica eii, sic& itinera per aquam publicam, quod confirmant multae iurisconsultorum loges t q. g. fi n. de re r. diuis. ff. g. flumina ibidem,&1.3. n. de flum. l. LS. fluminum ibidem. l. I. g pertinet. h. ne quid in loco pub. illaque sic reperta ad principem illius aquae N terrae pertinere, identidem probant plures ex legib. qui b. prohibentur omnes possessores praediorum circa portus S littora, ne aliquid ex mari appulsum capiant, nauibus spoliatis,' mersis, dissolutis naufragis, nisi naues sint aut ressuissent pyratarum. l. 3.& seque n. de incedio ruina, & nausis.& in Auth nauigia. C. de futtis lib. 6. meritoq; id sibi ruris arrogat princeps cum ab ipso im- pensae fiant in huiusmodi portibus reficiendis A extruendis, licitudoq; multa eorum principum fiat qui ibi habent imperium. Eodem pertinet nouorum vectigalium impositio, nempe si necessitas &causa imponendi de exigendi adsit, ideo si sine causa impositio fiat, vel ab , alijs permitti patitur, Deo rationem reddent, tene-

263쪽

De vero,&Christ. Principe

bunturq; ad restitutionem, imo rapinam de bonis

subditorum committunt, ut ait Innoc. in c. in nouamus. decens. iusta vero causa praesumitur videlicet si pro securitate viarum, & viatorum, pro resecti ne itinerum M portuum fiant, similive causa, quae impensas&sollicitudinem pro communi causa habent, alio qui semper praesumitur iniusta, sic exactiones angariarum, perangariarum, nauium, S plaustrorum omnisq; alia extraordinaria collectio, ad regalis numinis expeditionem spectat; nec ulli hoc regale ius permittitur: ut enim iure ciuili quemad-

. modum rescripsit Alexander 3. in c. innovamus. decens Innovamus inquiens, ne alicui nouas pedagio rum exactiones, sine authoritate&co sensu regum,oc Principum statuere aliquo modo praesumat, si Juis autem contra hoc fecerit, & commonitus non estiterit, donec satisfaciati, comunione christiana careat) perpetuo allici debet exilio, qui praedicta non exequitur, sic qui vectigalia sine imperatorum

- praecepto, neque praesidi, neque curatori neque curiae constituere, neque praecedentia reformare, vel

his addere, vel diminuere licere, scribit Hermogenianus l. vectigalia, de public. M vectigal. ff. nam' usus legitimus principibus concessus est a Deo, non abusus, prout rescripserunt I mperatores,& Sancti L, smi Pontifices. leg. I. a. 3. C. noua vectigalia imponere non posse c. super quibusdam. g. praeterea. deverb. signi f. alioqui cessante legitima iustave causa, dc pro communi salute paceq; conseruanda, cura sollicitudineque, damnum resarcire teneatur tales exactore vel laedentem exhibere, seu furem, A I

tron: nium praestare. Noua: monetae excuso, cui Memqt valor maiorve minor ex authocitate principies dependet, alijs

264쪽

, Liber Primus. 8s

vero ex privilegio, vel consuetudine praescripta indulgetur, M sic laesae maiestatis crimen est, valorem dictae principalis monetae immutare sicut suo nomine iniussu principis nouam,cudere, alteram, salsare, radere l. I.& fin. de vet. nummis. potestate. C. Qib. I I.

Accedunt confiscationes principum, quae de maximo illorum sunt imperio, nullisque perleges subditis permittuntur, ideo contra legem posse, hocs um Principi concessum est, ut notat Bal ad cap. I. de pace tenenda, S iur. firman. in stu. Quae confiscationum iura, ut superiora, quandoque aliquatenus per principes conceduntur su Dditis seu datarijs, seu valuasoribus,si ridicis, in crimine verae laesae maiestatis, ubi ipse princeps quandoque laeditur, solum ad principem tunc spectat confiscatio contra vasallos suos, non solum eorum bonorum, quae sunt sub ditione eius, sed etiam quae eorum ab alio principe non tenentur,1 danato in alijs criminibus, ubi confiscatio locum habet, qui laudum habent, & imperium , ex lege seu di potestatem, possunt iure confiscationis bona condemnati etiam alibi in sua iurisdictione confiscare, vel confiscata per crimen retinere, ut docet in crimine haeresis, Guida Papae de cisione 75

Caeterum iudicandi munus quod publicum offi- ritum est, nulli alteri conueniet, quam qui plenam,& ordinariam habet iurisdictionem, cuiusmodi principes esse superius diximus, a quo ut reliquae Omnes potestates inferiores pendent, sic etiam, si qui alij sunt magistratus in republica a principe, vesconstituuntur, vel confirmantur, ipse enim solus est iudex populi & princeps, potestateq; habet oesin ossitio suo, vel mutare, ves de nouo confirmare.

Quod

265쪽

Quod vero prosecutionem voluntatis sitorii prς lcessorum princeps aliquando remittit, illud non citam est ex necessitate, quam honestate, quippe quod inullis legibus vel factis eorum obstringitur, nec ut ilhaeres, sed ut successor dignitatis succedit in princi- patu, proinde causa extante rationabili, dc prς deces forum suorum acta factaq; immutare, reuocare dc lan nihilare, ostitialesq; in ossit ijs suis confirmare, remittere, nouos creare, offitia eorum dum numero 'augere, iurisdictiones prorogare, vel restringere, omniaq; illa facere M praestare potest, quς Princeps

bonus iudicabit futurum commodum esse, & reipub. utile. Hoc tamen in primis c abit, ne petent tium ambitione offitia Sc dignitates iuditium per- - uertatur, ne ve negotiationem in offitijs commit- ute dis exerceat, ita ut multiplicatis offitijs eorumve distractione aliquod lucrum vel sordidum qu stum quaerat, nil enim potest reipub. ea negotiatione accedere peius; contingit enim sepe sepius quod pro Iuno aureo offitiari j redimant a principe dignita- tem aliquam, quam postea carius reuendendi alijs occasiones iustitiam nascantur, quod quando obti- nuerunt, turpiter in subditos grassantur, petiant su- pra debitum suum, onerando S aggravando illo , ex quo necesse est, quod interitus regni Sc totius principatus eueniat, dum manus venales expositς sunt auctioni, vincitq; in foro qui lancem pendentem ex parte iudicis ς re onerat, & venditionibus numerus magistratuum multiplicatur quare princeps debet ipsemet rebus suis attendere, oc iuditium, si fieri potest, ex persona sua administrare, i aliosq; inferiores iudices S officiantes ad regalem suam iurisdictionem, vel saltem aliquod iuditium

'sti mere, ad quod reliqui omnes qui minori albqua

266쪽

qua potestate fouent, necessario recurrant, ne 'tanti abusus dc vexandi pauperes litigantes, occasiones ex tam diuersis iudicum ostitialitaq; gradibus oriantur, praecipue quia omnis iurisdictio pendet a prin-rcipe, M supremς potastatis probatio ab eodem, tum etiam quod a principe iudicante non prouocatur, ad eos vero ab illis qui potestate co minissa utunturia prinei pe, ab inferioribus appellatur. nde Vlpia- .nuS l. I. g. & quidem. ff. a quibus appellare non licet, stultum est inquit, illud admonere a principe appellare fas non esse, cum ipse sit qui prouocatur: neque huic contrarium est, quod olim populus Ro

mauus, quos constriuit magistratus, hi absolute im--peraret, aliaeq; potestates alibi extiterint, qui etiam

absolute iudicarenti ons Vlto principe, a quibus deinde prouocare licitum non ivit, sic etiam hodie

a magistratibus & offitialibus constitutis sub principe, fieri debere, quod illi plenam & illimi tatam habeat potestatem, quia illa potestas S iurisdictio,

qualis illa fuit Romanorum consulum, non fuit ex fonte uiuo per se aquas scaturiente, sicut est in manu principis- regis, sed commissaria, & delegata, proinde si quam exercuerint potestatem, ex nomine alieno, & non proprio illud secisse certissimum est princeps enim assumpto principatu imperat, leges condit, Sc praeter illas si aequum sibi videatuς immutat, veniam delictis concedit, & gratiam pςnae: quod alius subiectus legibus facere nequit, neque circa leges quidquam immutare, ad princibpem ergo solum pertinet vitae S necis potestas', ideo gladium commissum a Deo exercet, ideo r mittit quibusdam supplitia ex legibus determinata, dummodo in te mittendis delictis modum non excedat,eam delicta atrociora impunita relinquati a Z qu,

267쪽

De vero, & Christ. PHncipe

quibus non leges humanae, sed diuinae pgnam indicunt, quo pacto se non iustitiam facturum membnerit, sed iniustitiam, solum enim Deus iustus est, sortiusq; ius naturale ciuili, suffultum diuina simul lege, g sed naturalia, institi de iur. ciuil. natur. 5cgent. nec quicquam princeps facere potest contra

Pietatem & bonos mores . i. il lba

Hinc & illud pro manat cum suprema in leges a

principe praemineat potestas, quod natalium restitutionem facere possit, quemadmodum ex lege ciuili indume olim seruitutes, quando seruus natus restituebatur natalibus, in quibus omnes nascebam rur, sic nunc quasi regeneratione facta, ex lege humana dest, principis, potest haec eadem macula abstergi,& eos quos contra suas leges illegitimos constituit princeps, eosdem dignatur a suorum iurium nexibus eximere, ita tame ne in hoc plus equo summorum pontificum constitutionibus, sanctorumq; patrum decretis contrarietur, qui alias leges denuptiis & matrimoniis posuerunt, quibus etiam primceps obligatus est, suisque contrarium legibus stutuere non potest, eum eo usque sua non protenda' tur authoritas: neque intendit princeps insuperjorem iurisdictionem exercere. c.non licet Imperatori. dist. Io. Ied singulis sua iura immunitates, & imrisdictiones remanentibus, quisque suum ad Dei laudem & Christianae reipub. incrementum, secundum a Deo sibi subiectam materiam terminosque

praescriptos, exercebit munus.

Ex quibus facile, quantum a secuIari principatu regimen ecclesiasticum differat, istudque ab illo,cognoscimus, quantoq; nobiliorem hominis partem sibi ecclesiasticum v edicet excellentioriq; medio, quia tamen ut in principio diximus 'trumq; decin

268쪽

Liber Primus. so '

tum M ornamentum totius uniuersi continet, mi- rabilemq; Dei omnipotentis in nos mortales pro- . uidentiam designat, non tam literis longiori ve ver

borum syrmate a nobis prosequendum,quam iusto est iux ta pioq; amore admirandum,& su spiciendu.

elim est habere Principem natiuum,t quam peregrinum ex electione.

Coeca generis humani cogitatio facilisq; boni

aucupandi persuasi , quae mala perstant non videt, praeruptaq; subirruit, suae aemula virtutis est. M inimica rectae dominationis, cupida alterius, o proprij oblita, sabulae sibi famam superinduxit, naturamque humanam bellu inae ad instar ferocitatis commutando, honorem suum in quo positus erat, non intellexit, ideo comparatus est equo, qui olim fertur litem habuisse, de simultates gessisse cum vno ceruo, quem ob naturae sus superbiam cum sufferre non posset, neque sufficeret solus uiribus, ut se de illo vindicaret, rogauit in auxilium hominem, cuius M auxilio de directione ipsum ceruum facile superare sperabat, cui ea conditione homo suppetias ferre spopondit, ut sibi frenum inferre pateretur, quo dc equum regere vehementioremq; incursum extimulare posset, quod passus est primum equus, sicq; instructus extraneis auxilijs ceruum lubegit verum cum propter obtentam uictoriam suo auxiliatori gratias agere vellet, putaretq; se deinceps liberum futurum,ut antea, tunc demum cognouit se ob vindictam alterius nocendiq; cupiditate, suum Z α Pr

269쪽

De vero,& Christ. Principe

proprium sibimet imperium& libertatem abhialis se, neque hucusque se ab hominum auxilio insessorum suorum regimineq; eripere potest. Haec sanh sola causa est, qua plurimi sapientes in cogitationibus suis evanescunt, dc scrutantes scrutationes deficiunt, ut ait Sanctus Augustinus in huc versum. Psal. . accedit homo ad cor altum &exaltabitur Deus, defecerunt scrutantes scrutationes, consilia mala, non solum Iudaei Christo Redemptori nostro illudentes, custodianas; sepulchro suo parantes, sed etiam homines christiani cum vafra regnandi cupiditate illecti, se ipsos vel fraude, d love in dominationes ingerunt, vel legitime in regno succedentes impediunt, aliosq; suo captui vacantes subornant, non pensantes unicuique a Deo

certam & vocationem dc functionem constituram , dierumq; vitae terminos depositos, quos Vt praeterire non poterunt, nec sic quidem praeter Dei vocationem ad sublimia peruenire . .

Ambitio ait S. Bernardus subtile malu est, secretum virus pestis occulta, doli artifex, mater hypocrisis, S vitiorum origo: est enim ambitio inanis assectio potestatis siue praelationis, ut docet Albertus Magnus lib. 2. sent. dist. 23. Inde exclamat S. Ber- nardus, potestatis ambitio Angelum scae lici tate angelica, ad quam erat creatus priuauit, scientiae appetitus hominem immortalitatis gloria spoliauit, non Euam cibus deflexerat, non mandatorum obliuio destituerat, sed promissio honoris illecebrosa decepit: & iterum, O peruersitas, o ambitio filiorum Adam, quod cum ascendere difficillimum, des endere autem facillimum psi& leuiter ascendunt, Mdescendunt difficilius, parati ad honores, parati ad celsitudines lupra modum, ipsis ctiam angelicis spi-

270쪽

titibus formidandi. Plerumque isthaec intentio periculosa, ut facti nostri doctores docent, etiam damnosa in lucifero, quando vel minimam cogitatio nem ad Dei altissimi gloriam aucupandam intulit, subito sicui fulgur de coela, cum consortibus suis detrusus erat: sic quoque accidere videmus in, quorum animos inordinatri regnandi affectus subegit, ut neque impetratis uti liceat fe lici ter, q u oru m desiderium inRlix infaustiirnq; principium fuit.

Leo Papa qui refertur I. q. I. ait, principatus que seditio extorsit, aut ambitus occupauit,etiam si actibus suis vel moribus non offendat, ipsius tamen V

iij sui exemplo pernitiosus . S difficile est, ut bono

peragatur exitu, quae malo fiant inchoata principio. Dolo, & fraude plures pertieniunt ad principatus, ad quos legitime, neque lege successionis, neque electione, neque consuetudine populi ve suffragio peruenire potuerunt, quorum aliqui, vel nominis sui generiisq; authoribus suppressis, alijs diuiti rum affluentia, alij regnandi dexteritate, aetii cura, torum tutorumq; sub specie alienos sibi usurpauem runt honores, me n t i t aq; sibi fal so est in i quitas ut se talem fingeret, qualem veritas nescit, nescitque veri

Veterum monumenta scriptaqi id passim de cibrant eorumq; finem,& imperandi initium, quale it lud antiquissimum Semiramidis exemplum,aeulus post mortem Nini mariti, tantus in filium suum relictum extitit amor; regnandi cupiditas, ut dum filio per aetatis desectum, neque sibi tanquam foeminae tot lautisq; gentibus imperare liceret, stim-ma'via fuit iastutia, atque: si vera sunt, quae refert

Marcus Antonius Muretus ex Gr corum commeaiarijs, se se cuiusdam regis ancillam, A concubinam iuisie

SEARCH

MENU NAVIGATION