De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

egregiam indolemsortissimumq; pro salute totius imperii christiani animum, testatur CAROLUS ALCHI DUX AUSTRIAE cuius mors nobis omnibus amarissima intempestaque orta est, testantur id quoque de Carolo omnes utriusque status o dines, prouintiaeque post ipsum superstite ,quas cum tanta sollicitudine rexit, subiectosque sibi populos, ut omnia, & omnes quasi quae suae sIent curauerit. Erat in ipso prae alijs excelsa animi virtus Aconstantia, tantaeque tranquillitatis imago,ut Vultum numquam mutauerit maerore vel gaudio, moderatissimus in hominibus deterrendis a malo, inuitandis ad bona, remunerandis copia indulgentia libera dis, secitque ex malis bonos, ex bonis optimos,cum igitur in amore omnium imperasset & ab omnibus suis proceribus, modo pater, modo patronus, modo pater patriae, modo frater, modo filius, ut cuinsque aetas serebat, diceretur amaretur,deς imo mensis Iuli j anno nonagesimo ultimum vitae suae diem in metropoli sua Grecensi f*liciter clausit. Hinc singultus isthinc lachrymas, ibi clamores, alibi crinium euulsiones, undique tristissimam luctuosissimamque faciem videres. Quid non charis 'sima coniux nouo adhuc praegrauata Archi duce

Quid innocentissimi heroes filij Archiducis ξ Quid

castissimae Heroinae Archiducissae nouellae oliu rum, quasi in circuitu emortuum deplangunt parentem, scio quatus tunc inuasit Illustrissimos prouinciales proceresque omnium statuum, rerum sa-ctorumq; timor qualisque animos ipsorum cogit tio subijt Eheu heu Carolum Archiducem nostra Vere patrem patriae amisimus, corodam capitis de filiorum nostrorum nutritum, perdidimus, Vict

etiam de inimicis non habemus . An non isthaec si

302쪽

Liber Primus. Io

bita mutatio tamque optimi principis iactura, summam in repub. pareret confusionem 3 ubi enim non est ordo ibi maxima confusio,at ordinem tenuit Carolus, tam in fide,quam in finibus,domi forisque cuncta insigni prudentia praematuro consilio instruxit, illo vero sublato emortuoque iacent omnia vel . iacebunt. Actum iam putares de prouintiis, de fide, deque finibus Carolinis, sic enim praesagit quandoque in certa mens hominum mala, ut fidem subigeret haereticus, turca prouincias, terra caperet emortuum Caresum.

tacitoque secum pectore obuersans, non dum a Deo cum patre, totaq; inclytissima domo Austriaca initumi dias disruptum putauit, sed inditium sibi sa-ctinii notissimumque argumentum praestitum, quo insitas sibi virtutes, pietatem, religione, aliorumq; honestatumdisciplinarum tunc in prςclarissima In-gol stadiensium uniuersitate, cum & doctissimorsi, ct religiosissimoru societatis Ihesu patrum frequen. ti conuersatione addidicitam scientiam, exprome- rer, patrisq; sui vestigi js insisteret, ac prouincias relictas una cum dilectissima matre sua, fratribus ac sororibus in fidem reciperet. Hunc sibi successorem Paternorum iurium reliquit Caresus SERENISSIMUS, testamentoque suo confirmauit FERDINANDUM , suarum virtutum heroicique pectoris aemulum, qui eadem costantia apientia, prudentiaque aliis superior aetateque grandior, viam Domini

in virtute pararet, eaque quae ob immaturam mortem patris residua erant, ipse suppletet, corrigendo, emendandoque, atque in pristinum statum floremq; perduceret.

303쪽

I De vero,&Christ. Principe

Meminisse licebit superiorum regum, M princi-rum qui iuuenili aetate praeclare res suas rexerant, quibus inter alios adiungi potest Athalaricus Rex tantum octo annorum cum successisset regno G thorum, quod is rexit sub gubernatione Amalatiunctae matris suae: sic forte dices instituisse. FERDINANDUM nostrum prouincias populumque sibi subditum consilio M authoritate matris suae ANNAE MARIAE Utilissimum sane quandoq; mulierum consilium

fuisse gubernationi reipub. exempla plurimarum fit dem faciunt. Nero namque initio sui principatus, Mimperi j matri Agrippinae summam rerum publicarum,& priuatarum permisit, Primo etiam imperi, die signum excubanti tribuno dedit, optimam matrem. Sueton. in Nerone Claudio cap. 9. quantum profuerit ad victoriam admonitio Deborae constat C. .lud. quam stlix sactum& consilium Hester, ad salutem eiusdem populi, de quo omnino desperatum erat, propter insidias Amon, patet ex cap. 6. Hester. validum S: admira dum foeminae pectus Iudith, laudatur sapientia consili j Abigailis quo liberauit maritum I. Reg. 27. Scribit Arianus lib. I. de gestis Alex. in Asia receptum fuisse a Semiramidis tempsere, ut & uxores regum post mortem illorum regerent &hoc sere in omnium regnorum consensaeceo tum est, in quibus principatus ex successione, probata lege primum, ve xpresso, vel tacito diutuno cosensu ad proximos defertur, vis minae etiam succedant in illis, potissimum deficientibus masculis, ut in Scotia, Anglia, Hispania, America . Vnde Zenobia Odenati Regis uxor, ut refert Iulius Capitolinus in Galienis , occiso marito, cum paruuli

fili; eius essent, ipsa suscepit imperium, dium rexit

304쪽

non muliebriter, neque semineo more, sed non solum Galieno, qui erat Imperator melius imper)re potuisset, verum etiam multis Imperatoribus for- tius atque solertius. Iustinianus profitetur se consultum in lege condenda sumpsisse a Reuerendissima coniuge sua, nouella 8. cap. I. g. haec omnia, ut iudices sine quoquo

siffragio. Vnde mirum videre non debet, I dicta Principissa Archi ducissa vidua Caroli selicis recor

dationis, filio suo FERDINANDO adiumento

suerit, ad benef*liciterq; gubernandum, ipsumq; aliquando praeterit dictn factis,& verbis: ipsa namque edocta viri sui prudentissimi Caroli Archidiacis exquisito consilio, quem imitata suit semper, non secus atque oti m Regina Saba, ad audiendam Salamonis sapientiam 3. Reg. 1 o. & II. sic ipse quoque . tunc instituit suum FERDINANDUM, comm uitq; ad sortiter pro fidei dc religionis integritate, conseruanda, aliaque inimica, quae sparsim in partia bus longe dissitis iacent, eliminanda, intrepidum esse. Deumq; sibi protectorem futurum sperare. Vn de illud eidem aeque conuenire potest, quod leguis tur in parab. Salom. 3I. mulierem sortem quis inueniet procul S de ultimis finibus pretium eius, conis fidit in ea cor viri sui, de spoliis non indigebit t. Dib cerem fortasse dc illud, quod Debora, sine curas con

silio iussuq; novit mouere exercitum Barath filius Abinos, cotra Sisaram Principem exercitus Iabin, Iud. q. consilio Sc praecellenti animo Israelem liberauit de manu Iabin Regis Chananaeorum, eratque di, id Deo grata, dc prophetissa, dc judicauit populum in illo tempore. Adij cere quantas eadem hactenus post principis sui Archi ducis mortem, remo

tissimas orbis partes inujserit, laborem durissim '

305쪽

, ' De vero, & Christ.Principe

pro salute charorum filiorum superarit, nee malia refugerit, nec asperrimos Transiluaniae colles,inuia praeruptaq; Poloniae itinera exhorruerit, quin reuocato gradu, eadem iterum pro anniuersario Re

ginae Sereni ssimae Poloniae ANNAE filiae suae longe dulcissimae adijt: Posthaec filiae suae Margarithae

alteri Regine Hispaniarum vices reddidit istincque ex metropoli Grscensi in Styria Ferrariam Italis urbem fortissimam, exinde turbulentissimum maris, impetum traij ciendo, Genuam appulit, dehinc usque Hispanias peruenit, ad instar sortissimae sag cissimaeq; Lc nae catulos suos ubique terrarum insecuta; tandem laborum nescia charissimi fili j sui FERDINANDI fortunam consortem i, medit tur,ubi deinceps ex ipso ali is dulcissimis suis pignoribus longaeuam prospectura est progeniem. E quis vero tam insolita tamque stupenda in fragili sexu muliebri non admirabiturὶ laudent alii The no Metapotinam filiam Leophronis Philosopham eximiam, Corinnam Archedolori & Plocatiae filiam Poetam, Aspasiam mulierem doctrinae fama atque in studijs Physicis claram, Alij Leontii Pliblosophi Atheniensis filiam,nomine Aethenais, apprime in omnibus disciplinis,& Philosophia omni activa dc contemplativa, item Mathematicis, Gemmetria, Arithmetica, Astrologia, Malijs eruditam aliasque viduas quae Galieni Imperatoris tempori-

bus Plotini Philosophi scholas frequentare solebat, ut scribit Atheneus lib. I 3. &l. Qui filium haere-

dem Tubi educari debeat, ut meminitIu- i pupillus lianus Iuriscons. Nos Archiducissam Austriae vidua ANNAM MARIAM reliquis omnibus merito anteponendam ducimus, quippe quod illae omni

terrenarum rerum studio-vana loquacitate exo citatae

306쪽

eitatae suetini,haec vero in solida christianotum Philosophia tam activa quam contemplativa magistra effecta est, neque solum filum aut acum tractare

didicit, sed alias bonas,dc honestas disciplinas edo- est, multisque assuefacta, quo ingenio prudentia pluribus viris antecellere possit. Quare & ipsa potest consulere reipub.& rei domesticae de laboribus ingenij corpori '; cuius ratio esse potest, quod ipsa

reiputa vel principatus no tam corpore quam mente regatur de prudentia consilioque.

Tali progenitrice natus F E R DI NANDVs

talique parente quondam Vtriusque Beucariae Rhenique Ducis Alberti filia, genere M prosapia claris sima talibus inquam stipatus progenitoribus FER. 1 IN A ND , S, tanta animi bonitate donatus, Virtutum omnium floribus circumdatus disciplinis liberalibus scienti jsque praeclaris eruditus, suprema denique Dei optimi maximi gratia illustratus, quid sibi amplius ad rempub.gerendam deesse poterit quid cunctabituri aut operietur alium dicente sibi Verum eget inquies) Princeps bonorum consilio, α legum auxilio,&diligentissimis expertisque viris, qui bene consultata exequatur, aliter imperfectum erit perpetuo regni, & principatus legitimum negotium, at non desunt huic utriusque generis monitores de consultores, tam Viui quam mortui, vivos

dixerim illos, qui experti regimen fuerunt, M qui experientia Sc prudentia viri iam comperta habent quae utilia sunt, quaeve contraria saluti reipub. dc haec faciut optimi Principis consiliarij, quales olim habuit Moyses num. II. & Iethro eidem aliquandorersirafit, Exo. 18. Mortui erunt si peritorum,& bonorum authorum in hac arte legantur mCnumen

307쪽

' o x De vero,& Chri 1 principe

peps M audire oportune quas ingredieridiani sit, 5 quam aspera & dissicilis, vel quam facilis sit& peruia principis gubernatio considerando secum temperque ruminando consilium illud prudentis, ut ait Vegetius lib. 3. fieri quid debeat cum multis tracta, quid facturus sis cum paucissimis, vel potius

ipse tecum: nulla enim sunt meliora cosilia, quam quae ignorauerit aduersarius, antequam fierent. i Optimo omnium iuditio usus consilio Ferdinandus quando suam in primis Deo, illiusq; hic in te uis Christi fit 1 unigeniti sui vicem gerentis Vic

rio, Sanctissimo Domino nostro Domino Clemen- .il III. Papae, M pietatem reuerentiamq; pariter& obedientiam exhibuit, fidemq; S sinceritatem - erga eandem sanctam sedem apostolicam demonstrauit, eidemque se, suas prouincias quam potuit, & debuit obnix E comendauit, probe sciens a Deo principium boni regiminis atque optimi principis gubernium expetendum, nee ipsum spes stfellit sic adeuntem summu Pontificem, supremumq; Hierarcham, quin clementer ab eodem exceptus, paternoq; affectu complexus, utque pater filium consolatus est: quibus ex sententia rebus persectis, sanctam benedictionem accipiens, ab hinc sanctorum Apostolorum Petri, Pauli limina visitando, Romam usque perrexit, ubi pluribus ex sacratissimo Cardinalium Senatu praesulibus saustu illi, selictaq; acclamantibus summa S pene singulari in Ferdinandum usi sunt beneuolentia& humanit te, omnibusq; ex ordine ipsum visitantibus singuli sua sibi obtulerunt ossitia, mutuamq; in Deo since-xamq; charitatem: ipsius vicissim admirantibus t

ram animi prudeliam, morum comitatem, loquendi promptitudinem, atque quod Cardo Principis

308쪽

Liber Primis . . I Ioest sit rebus agendis peculiarem dexteritatem : cuius rei postea major increbuit fama celebriorq; diuulgari cςpit per totam Romanam curiam, qualido

is FERDINANDVS in sua metropoli Grecensi sabulota illius sutar verbis D. Epiphanij de haeres Iib. I. haeresi 3o.) multiplicitis hydrae serpentariam

formam expellere, novasque de fide & religione leges per cunctas prouincias suas condere coepit, hominibus nihil tale expectantibus, neque tale quip-

l iam FERDINANDUM nouum Principem mo-

iturum opinantibus.

Sane uti res ista fuit noua, ita multum periculosa, magisque istis nouis hominibus exitiosa. Hoc summum maximumque est tibi FERDINANDAE Serenissime in Romana Curia elogita, triumphus potentissimus, nomenque perpetuo Victurum. cura tibi Diuum eriles, ac templa lacri,

I, perge, aggredere, νotaque fata sinunt.

Quid ergo moror vetustiora praedecessorum acta gestaque praeclara recensere3 Vnius FERDIN ANDI memoria felicia nobis tepora reprς sentat, princeps Optimus natus est, atque a natura datus, qui Iempub. christianam, schismarum & bellorum turbinibus an ictam recte et, constituat atque gubernet. Cuius in animo praeclarissimae dotes omnes munia sua obeunt, atque ostitia sua non deserunt, adeo certe, ut etsi non esset ex heroibus illis oriundus, in quibus semper gloria sincera, honoris splendor, decus verum enituit: animus tamen suus pulcherrima virtutum maximaru cohorte circumseptus, omnia illustria excelsa, quae ad communem

utilitatem spectant, iure suo sibi vendicate& praestare deberet. Ee a

309쪽

De vero,&Christ. Principe

Si enim de continentia vitaeque castimonia Muictus moderatione dicendum est, siquidem principem esse nouit, sed non ea ratione praepositum, ut reipub. bonis abutatur, sed ut modesto usu contemtus, caetera subditis integra conseruet; neque Principem alio ventre, aut corpore praeditum quam hominis,& proinde posse si velit, ijsdem quibus caeteri

homines contentum esse, vivere, vestiri, δί mori r quae omnia communia sunt omnibus, ut reliqua humana. Haec vero ordinarie sunt obseruanda, praeter

illa vero sunt quandoque principibus abundantiora,& splendidiora conuiuia pro maiestate sua signi- scanda necessaria, tempori siquidem noua rerum occasio, multa permittit quς in consuetudinem trahi non debent a principibus. Nicephorus Calixtus loquens de Maximino Imperatore Orientis, S eius ingluuie: vino autem multo inquit deditus fuit, ad summam contumeliam, petulantiam S crudelitatem, quae ex ebriet te proueniunt, nihil fecit reliqui, lib. 7. ecclesiast. hist. cap. 2I. Narrat Q. Curtius quantum nocuerit Alexam dro ebrietas, quotque secerit homicidia, quorum

valde pς nituit: in sobrietate laudatut frugalitas Thiberi j Caesaris, qui ut parsimoniam publicam suo exemplo iuuaret, sollemnibus etiam csnis pridiana saepe, ac semes apposuit, dimidiatumq; Aprum, dicit Suetonius in eius vita c. 34. ω si nimia horuin parsimonia fui t imitanda erit Marci Antonii pij vira, cuiuS Virtus talis fuit, ut ellet opulentia sine repsqhensione, parsimonia sine sordi Dus, & mensa eius per proprios seruos, proprios aucupes, S piscatores N Venatores instrueretur. Sic continentia Alexandri Magni laudatur 1 Q. Curtio de gestis Alex. ergλVXOccm Darij, Δ regias virgines, quas ita sanctet δ'

310쪽

: Liber Primus. Or

buit, ut si ab eodem parente suissent genitae, quod& beneuolentiam illarum & regis in fuga exiitentis, promeruit. Cyrus Persarum Rex Pantheam omnium mulierum formosissimam captiuam, in conspectu ni suum adduci vetuit, tantum opprobrium Principi est, videre eum Veneri prohibitae vacare, qui exemplo caeteris esse debet obseruationis mandatorum Dei, quorum uno prohibetur mechia nec sordius quidquam, quam suam maiestatem ad vile scortum deij cere, cum possit honesto matrimonio

coniungi, nec detestabilius ullum, quam Principia custodem,& patrem subditorum, contrario. acta suorum subditorum stupris, adulteriis honorem pessundare. Vnde si Dei vindictam effugere velit, hetec ipse solum non faciet, sed nec in aula sua fieri patietur, omnesque occasiones, & reliqua cunctaque eo animam impellere possunt, praescindet, mimos, histriones, Choreas, aliaque prς ludia ad luxuriam prς cauedo. Si vero de superbia quod vitium assine est, . scilicet gulositati, loquamur, haec principibus, non

minus conuenit, quam nimia deiectio, quae quidem ex satietate panis, & victus abundantia originem accipit, ut testatur Ezechj et c. I 6. ubi Sodoma cum itota repub. absumpta est. Multa pericula vitabit princeps, si vires suas agnoscat, ne supra id, quod est; se extollat, neve plura quam possit, exequi prae, si amat, neque alios contemnai: est enim superbia apipetitus excellentiae in Ordmatus qui prouenit ex eo, quod aliquis ex voluntwte tendit supra id, quod est,

qui enim vult supergredi id quod est, luperbus dicitur.

Recordari expedit eius quod monet S. Chrysost. tom. I. hom. 3I. si quis sin quit in innumerabilia bona

SEARCH

MENU NAVIGATION