De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Exhori. ad Illust.

tia, pax,tra quillitas animae pariter & corporis latus . Nec quenquam vestrum esse existimo, Generou . Proceres, qui non vehementer exoptet, ut de stimulatoribus-concitatoribus seditionu, de commen-ritiae religionis interpretibus, Christiana respub. triumphos agat: ut qua ex parte collapsa est morum disciplina, in antiquum statum, in pristinam digni- .iatem restituatur: ut infestissimos hostes S donaesticos & exteros expugnet, prosternat, & exterminet . Agite ergo per Deum immortalem vos rogo obtestorque Proceres inclyti in agite inquam, si hanc summam felicitatem cum Principe vestro, atque repub. Christiana exoptatis, ut populus vester que geritis, ciuitates quibus praeestis, respub. quas mo- deramini, veram Sc auitam fidem religionemq, catholicam admittant, sacerdotes catholicos habeat, Principi suo obediant: vosque ipsi eorundem progenitores sitis,&admonitores: ipsique relicta errOrum omnium cultrice HA ER E SI, agnoscatis una, Veram, sanctam, catholicam dc Apostolicam Romanam Ecclesiam, quam ego vobis unice colendam exopto, atque quamuis ortus sermoq; peregrinume fecit, religio tamen & beneuolentia, quam erga omnes habere debeo, amicum vestrum fratremq; germanum me fecit, ut vestris commodis non minus homo longinquius alienigenaq; gaudea, quam si his eisdem sedibus natus, educatus, ic institutus essem) quam sit haeresis atrox, ferox,&immitte malum, certo quodam argumentorum genere docebo, mileq; quam sit suavis, mitis, & iucunda fides catholica. Quae omnia non nisi Prope perspecta suerint a vobis, approbari cupio, hdemq; Ieritati accommodare. Ac primo quidem nulli dubium est in Quaestione de commutanda religione semper a

42쪽

Ρro tunc. Proceres. i 6

Doctoribus, tam Graecis quam Latinis, plurimum antiquitati tributum suisse, existimabant enim quorum usque ad Christum dc Apostolos, superiora repetendo, nullam originem reperiremus, ea rata Mfixa esse oportere; noua vero paucorum hominum decreta, illis aduersa esse inducenda. Qu' modo Euseb. Cς sariens. lib. I. hist. eccles. cap. Vlt. impium ill Um errorem Artemonis &Theodoti Coriarii, qui hominem tantum Christum tu ille amrmarunt, nulla alia ratione consutauit, quam docendo omnes

scriptores, qui proximi Apollo lis suetur, Christum& hominem & Deum fuisse confestos: ex qua probatione necessario effici putat, sententiam illam ab Apostolis fuisse profectam, eamq; ob causam ab ecclesia firmiter esse retinendam. S. August. in lib. q. de baptis contra Donat. cap. et q. frequentissimus est in hoc argumentationis genere, ideoq; plurimum eidem semper altribuit, ut dum probandam fuisset, baptisma puerorum in iantium non esse inutile nec inane, quamuis nec animo credere ad iustitiam, neque ore confiteri possint ad salutem, aliunde firmius argumentum a se depromi non posse putauit, quam si demonstraret, hoc semper fuisse positum in more M Eccleliae x niuersalis instituto, neque ullius Concili j decreto primum inductum, sed omnibus aetatibus, etiam ante concilia secum enica factitatum, ita Vt nullum vnquam tempus fuerit vel extiterit, quo pueri ad nouum de diuinum ortum, sacro non fuerint abluti sonte. Quo fi c probato, consequens illud esse, vere arbitrabatur, pueros nihil adhuc intelligentes auacro'nouae generationis abluendos; hujusq; consequentiae nullos alios authores, quam ipsos Dei Apostolos extitisse

43쪽

Praeterea quaesitum fuit aliquando ex eo de si N. August.'de tempore atque ordine mi sterioriam die Iouis hebdomadar maioris; mane an vesperi; a ieiunis, an a caenatis ea peragi ac participari oporteret, non aliud probandi genus adhibendum esse duxit, Vt patet in epist. D8. ad Ianuarium, licet Christus ac na discipulis dedisset mysteria corporis & sangui

nis sui, tamen eorum magnitudini de religioni magis consentaneum visum es Ie demonstrauit, Vt cς-lestis ille panis ante vulgarem corpori S cibum ore caperetur: ex eoque principio ieiuna j consuetudinem ante mysteriorum perceptione introductam esse: quam consuetudinem, cum ubique terrarum

sine ulla varietate seruet Ecclesia, colligit eam ab Apostolis ortam esse, ac praecipud a D. Paulo a. Corinth. I I. nam dum, posteaquam Corinthios Obiurgasset, quod suis mensis Eucharistiam miscet ent, nec singulari veneratione separarent a caeteris cibi S . eosque manui scit, ut conuenientes ad Domini nam, alij alios expectarent: Si quis esuriret tamque . molli esset animo, ut appetentiae cibi temperare tantisper non posset, dum alij conuenirent, is domui sui potius famem expleret, stabiecit, caetera se ubi ad

eos velas1set, praesentem else Ordinaturum. Quare

vir Sanctissimus institutum hoc Ecclesiae ii is Apostolis aequale, ad spiritum sanctum authorem referre non dubitauit, quod mihi merito ac iure facere videtur: quid enim speremus, accepisse nos a spiritu sancto, si quae ab ipsis religionis nottiae principibus tradita, Ecclesia uniuersa omnibus seculis obseruauit, ea non a spiritu fancto profecta esse credamus 3 Quorum plura quidem extant exempla, quae ominia lingulis quibusque fidei nostrae articuli S accommodari possent, ex illisque probari, nullam esse relu 9. gionis

44쪽

Prouinc. Proceres. I gionis nostrae parte, quam doctissimi viri non qstenderint a Christo & Apostolis manasse: quia vero hoc nostri instituti non est, sed solum ostendere, haeresim ideo ex prouincijs, Procerumque omnium iurisdictionibus eliminandam esse, quia res nouas Mfalso confictas in se continet, longeq; diuersas ab Apostolorum Christi, aliorumque sanctorum patrum doctrina & interpretatione.

Quod enim S: ipsi haeretici nobis Apostolorum i

scripta obtrudunt, ut semper omnes haeretici fecerunt, S eorum quasi testimoni js conantur somnia , sua confirmare, id magis declarat, quam longe commenta istorum, ab illorum temporum vetustate distent, siquidem eosdem sacrarum literarum locos aliter illi, nimirum apte ad suam impietatem accipiunt, nos aliter, accommodate scilicet ad nostram religionem catholicam interpretamur. Cuius rei diuersitas ex hoc constat, quod nos explanationis nostrae duces ac principes habemus priscos illos diui-inorum librorum interpretes, quorum summa est δίpropter vitae sanctitatem, dc propter facultatem in- , genti,M propter doctrinae abundantiam, apud omnes authoritas illi vero ne unum quidem suae interpretationis testem sex omni Vetustate producunt, iquin repudiatis vetustissimis saciorum libroru interpretibus, nouos quosdam nouarum sectarum magistros, S nouam religionis norma inducunt. Non

intelligentes Ioannem Sanctum Euangelistam Apostolum Iesu Christi tradidisse. I. Ioan . . eos qui talia agunt, ex Deo non esse, quia solutit Iesum, tantichristi sunt. 1

Quod sit, qui Christi rempub. discindui, qui Chri

stianam disciplinam commutant atque dissoluunt, qui maiorum nostrorum instituta convellunt, satellites

45쪽

, Iites sunt M administri Sathanae. antichristi sunt, MIesum soluunt: profecto qui abiectis vetustissimis

illis viris magno videlicet Athanasio, Hilario, Gregorio, Nazianzeno, Basilio, Chrisostomo, Cir illo, Hieronymo, Ambrosio, Augustino, Gregorio Magno .caeterisque catholicis S eruditissimis patribus profanis, seditiosis S turbulentis, ac sceleratis ho- minibus ducibus A magistris utuntur, ministri diaboli antichristi praecursoreSerunt. Quis vero nesciat moderni temporis haereticos , vel maxime effugere catholicorum conuentus, nec uspiam locorum audire posse, veterum Sanctorum Patrum explicationes, idque hoc solum, quod venera dar antiquitatis Osares sunt, Sc nouarum rerum amatores: in hoc conquiescunt haeretici, maximeq; gloriantur, se nouum aliquid, quamuis humano generi perniciosissimum, edidisse. Sunt enim haeretici amatores nouitatis, SI acerrimi vetustatis hostes: hinc tot spurios partus, tot nothos, supposititios de adulterinos librorum fetus emittunt, ut falsa pro Veris, nouitia pro antiquis, ignaris& incautis hominibus vendicent: hinc luxuriantur in scripturis sacris, variant lectiones, immutant Sc permiscent, Vt nullum apud eos certum sit amplius iudicandi, descripturis sacris tribunal. Quam vero exitiosum sit Christianae reipub. ha- rum rerum nouitas, ac praecipuE in rebus sacris peruersitas, plus quam notorium est in Germania, ubi viri illustres, magnates, potentissimi proceres, Se- renissimique Principes adeo dementati sunt ab , istis nouatoribus, ut se suosque in maxima pericula coniecerint, nec adhuc modum inde se extricandi facile inueniunt: pudet namque tam sortes heroes virosque intrepidos ab eo leuiter resilires

46쪽

Prouinc. Proceres. lire, in quod oscitabundi prolapsi sunt. Nihil dicam de nobilissimis quarundam prouinciarum statibus, qui ex hac nouatorum persuasi ne, nedum certum animarum suarum periculum incurrerunt, sed etiam bonorum suorum iacturam, nominisque maculam contraxerunt: testes estis huius rei vos proceres inclyti prouinciarum ST Y

RIAE, CARINTHIA ES: CARNIOLAE,

quam varios motus, distractiones, difficiles, aerumnosasq; curas haec noua religionis secies, vestris diastrictibus intulit, quamque solicitas vos esse velit, ne incassum incidatis, neue, quod dolorosissimum .est, vos, coniuges, liberosque vestros, in dirissimam - seruitutem subiugetis: non estis vos harum larua.

rum authores, scio utique, at rerum Vestrarum moderatores,animarum vestrarum curatores, sacculorumq; vestrorum exbursatores: hi, hi sunt Dij vestri,S egregii inclamatores, quibus sacrificastis, bonaq; res, S animas vestras confisi estis. Nec adhuc, nisi pς niteat facti, coniicite quaeso oculos vestros, M solicita mente perpendite, quam durum sit aequo animo videre Principem vestrum manus sibi pedesq; a nefandis hominibus constringi, ligari,S oculis clausis huc illucq; in opprobrium Lbgitorum suorum traduci: at vero tristissimum, luctuosissimumq; id erit, si turpissimis hominibus, Releratisq; carnificibus eundem tradi videatis, ad lagellandum, varioq; mortis genere innocentissimum trucidandum. Certe isthaec generi vestro, vo- hisq; ipsis accidere existimate: quid enim aliud est, a vera catholica religione desciicere,quam Principem suum, idest, animam pretiosissimo sanguine Iesu Christi redemptam, diabolis tartareisq; tortoribus excruciandam, perpetuoq; damnandam expo-

47쪽

nereὶ quid est ligari, manibus Sc pedibus constHngi,

quam nobilissimos sensus vestros, impia, nefaria, luxuriosaq; religione contaminarit quid clausis ocu lis huc illucque traduci, quam intellectum eo dirigere, ut nisi fictas ementitasq; foedi, fragorum fabulas contempletur Haec vero omnia S singula effecit

nouitiorum vestrorum concionatorum metamorphosis . . t .

Quid vero existimatis, Proceres3 nunquid isthaec Princeps FERDI NANDVS aequis oculis intuebitur 3 nunquid sibi pupillam oculi sui inquinari pa

tietur 3 nunquid membrum sibi nobilissimum abscindi, aut sensus suos recentes, validosq; tabefieri

permittet 'si per impossibile fieri possit, quod mater obliviscatur uteri sui, is tamen princeps vester, haec non supportabit. Vos vero estis pupilla oculi Principis veliri, vos estis nobilissimum membrum ipsius. sensus validissimi eiusdem. Vobis namque aspicientibus cuncta perlustrat Oculo suo, puniendaq; concernit, praemianda videt, vobis aspectant, bus id esticit: is tamquam membro suo nobilissiamo, vestro utitur consilio, authoritate & fortitudine, ad profliganda omnia hostilia inimicaque prouin ijs: is denique persentit in corpore suo, quantum mali ibi accidat, si vos insensatos inueniat caecoS, a oue in meridiana luce palpitantes. Si vero isthaec vos, Generosi Proceres, tamquam membra in Principe vestro, in capite, in Archi duce vestro, non perferre poteritis, quomodo is Princeps

vester, caput vestru, Dux & director vester, eadem in membris suis tolerabit 3 quomodo iustissimum ictum suum dolorem intra pectoris sui secreta alis temperabiles non potest non diu cς latus ignis erum-Pers, flammasque emittere,&λrcςre: quod etsi vobis

48쪽

Prouinc. Proceres . 9

molestum videatur, novumque genus Vulneribus medendi, at tamen diu approba tu m,lam que ab antiquis temporibus,tiveterum Sanctorum Patrum obseruatione confotum: neque refert, utrum seca do vel urendo medicus sanitatem procuret, modo sanitatem adferat. Sic vobis idem putandum est, noua enim haec sunt vulnera, recentesque morsus Veneratorum, ideo non nouis, sed antiquis opus est medicamentis,ut noua subinferre pertimescant vulrera, quae Vetus apri me nouit sanare religionis caetholicae aut horitas, cuius est noua semper in agro

Dominico subolentia Zizania, extirpare, penitusq; ei j cere , ne in Ecclesia Dei nova veteribus potiora

cognoscantur .. lidque iusta Dei prouisione sectum est: Si enim

Aristoteles Princeps ille Philolophorum, ubi ex veterum legum noua correctione, pessimaque leges dissoluendi consuetudine, multum mali reipub. exoriri animaduertit, maluit perferri quaedam legumlatorum & magistratuum peccata, quam quod ci ues& nouis legibus assuefierent, magistratibus non parere: Cur nos maxime salutaria Ecclesiae veteris instituta, nouae factionis, perniciosis inuentis deprauari, magno cum Ecclesiae detrimento, M nullo eo rum, qui prauunx bono, patiemuri Aristot. a. Politi

Hospes Atheniensis apud Plato, liba. de legib.

summum amrmat esse malum in ciuitate, reprehendi ac vituperari vetustatem;& hanc quidem in contemptum venire, magno autem in honore S pretio esse nouitatem: nos instituti rebus optimis, ac celestis philosophi ς praeceptis abundantes, antiquis praeseremus noua 3 i lle in puerilibus ludis permagnum putat momentum esse positum, ad firmitatem le-c gum,

49쪽

C Exhon. ad Illust.

gum, nos rationem religionis, quae totam continet

humanae vitae disciplinam, negligemus t ille, si ludi sic instituantur, ut ijsdem semper pueri delectentur, suturum credit, ut quae magna cura sanctae sunt leges, perpetuo fixae maneant; si vero nulla sit in illis constantia, si noua crebro genera excogitentur, si nouae saepe commutentur, si nunquam eadem grata pueri appellent,& in vestimentis, in coloribus, in Teliquo cultu corporis, denique in omni instructu& ornatu, alias, alijs in rebus decorum dc indec

rum ponant; si quis semper aliquid noui pariat, de

induat aliud, quam in communi consuetudine positum sit, eum praecipue mirentur S colant, nullam capitaliorem dicit esse pestem ciuitati uniuers*: nos vero saluam & incolumem existimabimus illam posse esse rempub. in qua singulis diebus,horis, momentis, singulae nouae diuinis de rebus opiniones, religiones, ceremoniae existant 3 in qua vetera frequenter novis, tanquam testamenta codicillis, ab Lque fidei commisso permutenturi ille quotidianis

ludorum commutationibus peruerti sentit, occultEPuerorum mores, neque fieri posse ait, quin alii viri evadant, aliam vitam, alia studia,alias leges quaerat, qui ludicris in exercitationibus assiduo moliantur Moua: nos illos quiescere posse arbitrabimur, rebusque praesentibus vivere contentos, qui ne religionis quidem alicuius antiquitati honore ullum tribuendum putenti ille rationem aliquam ineundam monet, qua civi tas illud consequatur bonum, ut quibus

in legibus educati sint ciues, eas Venerentur, ac Vehementer timeant, peruertere praesentem reipudistatum: nos leviculos quosdam clamantes cupidos nouarum rerum, maximis de rebus audiemus 3

Athenienses olim, Val. Max. lib. I. de relig. Phidiam

50쪽

Probinc. Proceres. Iodiam scisiptorem praeclari gi mu m do Mineruae si

mulacro faciendo, non satis honorifice, in curia lo: quentem, 1 se magna cum ignominia repulerunt: multo vero rectius secit Socer ille Moy sis Deut. c. a 3.17. I 8. qui falsos doctores lapidibus obrui iussit. de Rex Babylonis, Hierem. c. zo. in igne frixit eos, qui in nomine Domini fallaciter vaticinabantur. Sic S. Paulus ad Tit.c. 3. haereticum hominem post

Unam atque alteram admonitionem omnino euitandum edicto sanciuit: Ecquid igitur, Vos viri la- pientissimi &nobilissimi, hac aetate, hoc Vlu, satis OD . , scio vestro fecisse videbimini, si quod sartor aliquis aut lanio, aut coquus immoderato pactu somnia: .uit, aut quod veterator callidus, consecto corpore, perturbata mente,atrabili dominante, improbe fuit de religione comme nius, persequam inirVos proceres, quid nobilitate vestri status dignusit, quid maiorum vestrorum hominum sanctissimorum exempla postulent. diligenter cum animis . rvestris considerate, ut facitis:-existimate ea Vnam

sequendam esse religionem, quae a Christo doctore omnium gentium & ab Apostolis eius ministris per omnes Ecclesiae principes ad nos una inuiolabilis

incontaminata peruenit. Ista vero doctilna estra, paucis abhinc annis inuenta, mihi creditς, vetu st tem non feret, acescet,& evanescet breui, ut Arriai norum, Sabelli onorum, Eunomionorum, & aliora nouas Opiniones videmus plane euanu ille. Potes illa quidem instar musti Noem, ebrium facere,gr - .usq; somno oppressum, nudum abi j cere ad terram. ,en. 9. at vero mentem exhilarare Vere, & corroborare nullo pacto potest: nec unquam, quae malo inchoata sunt principio, bonum conlecuta sunt ef- sic neque religio ista nouorum hominum,c a bo-

SEARCH

MENU NAVIGATION