De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

. ' Exhori. ad Illust. T

tempserunt, pro ueris & sinceris habenda esse eoria tendunt, Maho metanorum disciplinam, atque Ana baptistarum errores, pro quibus non pauci vitam M

i ritum sponte profuderunt, integros & sinceros esse, cogentur pro se cho confiteri; quare supplicia

suorum commemorare desinant, illudq; doceant, recentem istam religionem, nullis falsis opinionibus esse deprauatam cum Veterum scriptis, cum eo clesiae catholicae moribus & institutis, cum Apostolorum Christique doctrina cJgruere, ex omni parte; hoc ubi planum secerint, tunc illud eis tribuemus M dabimus, ut suos illos participes & socios euangeli j, modo primum nascententis causa, damnatos, cruciatos, necatos, editis etiam libris in martyrum numerum adscribant.

Nec tam late patet istorum Lutheranorum se. cta, ut ipsi gloriantur, in Germania enim plures sunt Principes, de populo vero plures ciuitates, qui coniliantissime tenent, patriam M antiquam religionis disciplinam. In Gallia similiter videmus in dies reis florescere magis magisq; religionem catholicam, exarescere vero nouam Euangelicorum, adeo quidem, ut non sine causa sperare possiimus, aliquando fututu, ut erroribus istis sublatis, omnes unanimes uno ore honorificemus Deum & Patrem Domini

nostri Iesu Christi. In Italia sunt nonnulli pessimis moribus M opinionibus imbuti, sed illi latent in tenebris, nec adhacem prodeunt: dixerim & illud, salua pace, Illustres & Generosi Proceres, multos eruditione, moribus, praeclaraque indole praestantes, ex filijs vestris, in florentissimis Italiae urbibus, non quam sori Eintus tenent religionem prodere, sed consormes sese reddere ubique locorum antiquae M auitae catho. licorum

62쪽

Prouinc. Proceres. I 6 Iieorum fidei & ceremon ijs, quemadmodum hoc sacro Iubilei anno in urbe plures conspectati sunt; Vtinam Deus illorum animos suti ego spero in intus

permoveret, ut quod ad extra simulate fortd osten derunt, intus in corde, recta sincera mente, coram Deo & hominibus contestentur. In Hispani js nullum credo hujus fidei hominem reperiri, etenim est illa tota prouincia valde inimica huic nouitati: salutaribus institutis ita munita, ut ad eam isti noui homines nullo modo accedere audeant, Falso igitur iactitantisti, suum Euangelium disseminatum esse per omnes terrarum oras. Nec, concesso etiam, quod toto terrarum orbe peruagatum fuisset istorum Euangelium, sequeretur quod propterea probabilis sit& laudabilis dicenda religio um multae saepe graues ac pernitiola pestes laxissime pro manarint, ut Arrianorum haeresis fuit, aliorumq;; nunquam tamen pro veris fidei doctrinis acceptatae suerunt. D. Paulus scribens ad Romanos. IO. cap. ait, omnem dicendi Sc instituendi authoritatem missilone constringi; Vnde sic: Si verum est, quod nouiti j isti gloriantur, suum ubique terrarum peruenisse Euangelium, profecto debuerunt a quoquam mitti, si alioqui populum instituere S docere voluerunt, Vt omnis illorum est occupatio in praedicando verbo Dei. Item, si missi sunt, debuerunt, etiam postquam ex prouincia una in aliam relegati suissent, sui secerunt Sancti Dei Apostoli) post se fructum praedicationis & verae missionis in ditium relinquere: horum Vero neutriim illis applicari posse, sic de

monstratur.

Primum namque Sanctus Hieronymus eximia sanctitate M doctiina vir, initio comment. epist. ad

63쪽

Galat. quatuor statuit genera missorum seu Aposto Iorum. Primum est plane diuinu, eorum quos non homines, neque Deus per homines mittir, sed occulso quodam aiflatu S instinctu solus Deus impellit. Alterum superiori dignitati proximum est, eorum, quibus Deus quidem, unde haec omnis potestas Mauthoritas est, per hom ines desert populi erudiendi

munus. Tertium quod a priorum grauitate& splendore longe abest, eorum est, quos non Deus, sed homines mittunt. Quartum execrandum est & detestabile genus, eos complectitur, qui nec a Deo,nee ab hominibus, sed a se ipsis mittuntur, hoc est, qui praedicandi Christi munus cum ij a nemine praepO siti fuerint, temere usurpant. Qui primis tribus generibus comprehenduntur, hi proprie ac vere dicuntur mitti: quarto vero in genere qui numerantur, non illi quidem mitti, sed ultro impudenter accurrere, non aduocari, sed in se re se atque in trudere: non accedere, sed irrumpere dicea di sunt. Itaque in illis primis dicenda est potestas M authoritas: in his, quoniam missi non sunt, quamuis se missos esse simulent, nihil est praeter audaciam proiectam, dc nefarium scelus. Veteres illos vates Ioannem Baptistam, duode-eim Apostolos. & extra numerum duodecimum B. Paulum, qui se non ab hominibus neque perlimminem, sed per Iesum Christum Apostolum esse

factum, aliquando necessario gloriatus est, ad Gal. a. hos ego in primo genere pono. Iudam S: lamab Apostolis legatos Antiochiam, cum publicis primi Concili j orandatis, Actor. I . Timotheum, Titum, denique omnes,ab Apostolis & eorum successoribus praepositos Ecclesiae, ad secundum genus arbitior pctrincte: nisi forte Iudas ille fuit Iacobi

frater,

64쪽

frater, quem scimus in duodecim Apostolorum numero fui fle. Quicunque vero studi js hominu sacerdotia consequuntur, eos ad tertium genus referendos puto, quibus tamen authoritas non deest, &diuina; m

do legitime fuerint ordinati, sed ab hominibus, non a Deo dicuntur mitti, quia non id expectant, ut 1

Deo vocentur, tanquam Aaron. Haebr. I. verum humano fauore abutentes honorem sibi ipsi assiimul. Postremo omnes falsos vates, quos non miserat Deus, ipsi tamen alacriter currebant. Ierem. 23. quibus nihil loquebatur, nihil significabat Deus, ipsi

vero vaticinabantur: omnes Di s Apostolos operarios subdolos, transfigurantes se in Apostolos Christi, vicum sint Sathanae ministri, speciem quandam adumbratam ministroru iustitiae prae se serunt, quarto genere comprςhendo.

Nunc ergo videndum est, quo in genere isti noui Euangelici comprehendantur . Fuit quidem inter illos quidam impudes homo, qui se alterum Eliam Praedicabat, quare is sorte ab ipso Deo missus suit

Cuius si virtutem quaeramus & effectus, nullam inueniemus, quae Dei missionem redoleat': cuius t

men, viri praestantissimi, astu & fraude, decepti sunt: Verum non sunt isti ministri verbi diuini, non vindices Ecclesiae, non Euangeli j assertores, sed una cumendacibus prophetis, una cum falsis Apostolis ad-mamerandi. B. Paulus quamuis certo sciret, ab ipso Deo se fui sie ad erudiendum populum extraord nari E aduocatum, multumque ac diu Apostolis de uniuersa Ecclesia probante, fuisset in eo negotio vel satus; tamen peragraturus orbem terrae, sibi manus imponi passus est, & humanam authoritatem, cum diuina conjunxit, idemque post 17. annos, quam

65쪽

Christum denuntiare cς perat, ut ipse narrat Actori. I 3. iterum admonitu diuino Hierosolymam con-ὲ tendit, S cum Apostolorum principibus contulit doctrinam suam ne sorte operam illam dc laborem tantum frustra consumeret. Tanti vir sanctissimus

putabat esse faciendam legitimam hominum p testatem. Isti Euangelici tantum abest ut a Deo missi dicantur, quod etiam nec ab hominibus ad id legitum e vocatis & destinatis,functionis suae & missionis probationem aliqua adferre possint: Taceam quod Euangelium suum & doctrinas, prout Paulus fecit, uniuersalis Ecclesiae iudicio approbandas offerant. Velint nolint ergo, ad quartum genus vocatorum rei j ciuntur, in quo nulla dignitas, nulla potestas, nulla nisi ficta N: simulata authoritas, contra summa turpitudo & infamia. . Hoc quam verum sit, Proceri res Illustres, vos ipsi noueritis, quantum ipsi de ba clientur in ordines ecclesiasticos, quos sacros vocamus, quibus etiam per homines diuina tribuitur hominibus, ad hoc singulariter selectis & deputatis, authoritas praedicandi Euangelium, conficienditi administrandi sacramenta. Huius Vero cum extorres sint potestatis euangelici, nullius gloriari po

terunt. i

At vero videamus, quandoquidem se celitus missos vocato'; dicant, quid post illos boni in mundo permanserit, aut qualiter sese, cum ex uno loco in alium proscripti fuerint, gesserint. Ego sic rem intelligo, Proceres grauissimi, quod possum cx sacris literis probare,cum aliquis existar,

ut se Dei iussu & instinctu venisse dicat ad docenum, si caetera signa desint, de quibus supra, necessario exitum illius spectari oportere, Stephano crudeliter

66쪽

dEliter a Iudaeis interfecto, cum caeteri quoque no strae religionis h9mines ad vincula, ad supplicia, ad mortem raperentur illi tempori cedentes, alii alio diffugerunt; ex eo numero nonnulli Antiochiam peIuenerunt, tametsi nihil eis ab Apostolis fuerat

mandatum: Christum tamen etiam Graecis, idest. idololatris, denuntiare cςperunt: ab errore quamplurimos ad veritatem conuerterunt,cum diuina vi . . . multa facerent praeter consuetudinem, supra omnium hominum facultatem. Erat enim inquit S. Lucas, manus Domini cum eis: qui si nihil eiusmodi isecissent, tamen ex ijs quae post acciderunt, cognosci potuisset,eos suisse diuinitus impulsos, ad multitudinem docendam. Nam statim ut ea res peruenit ad Apostolorum aures, Barnabam illi miserunt . EAntiochiant,qui cognita Dei gratia, hortabatur om rnes, ut in suscepto consilio, propositaq; sententia permanerent. Quo idem Paulus postea ductus est a

Barnaba: eorum-aliorum opera tanta multitudo

breui ad fidem adducta est, ut in illa urbe primum appellarentur discipuli Christiani Actor. H. Haec sunt Proceres grauissimi, probationis argu- menta tam clara,vt illis clariora desiderare non pos sint: probauit enim ecclesia factum eorum, qui primi instituerant Antiochenos, Barnabas missus ab Apostolis cognoscendi & iuuandi causa,quae illi tradiderant,confirmauit:aadem Paulus docuit. Ex hoc quid colligemus, Procerest Nonne si populus Antiochenus alicinam falsam didicisset doctrinam, iure optimo c nqueri potuisset, a Deo se suisse circumuentum, siqui S non mulio post exorti sunt alij, qui pari rati se cum nullam aD Aposto .. lis potestatem accepi sic fit, populum eundem Vltro docuerunt, & circum onem in Ecclesiam intrie a ducere

67쪽

Εxhori. ad Illust.

ducere voluerunt,quos tamen non susceperunt,tari quam admonitu diuino non missos: ideo se illis opposuere Paulus &'Barnabas, Actor. IS eorumq; doctrinae peruersae vehementer restiterunt . Quae res postmodum ad cocilium A postolorum relata suit, illi Spiritus Sancti ductu decreuerunt falsa dc inania esse, quae docuissent, neque qui venissent ab id Iolatria, circumcidendas esse. Fieri ne potest, quod isti Spiritus Sancti instinctu missi fuerint, qui ea docuerunt, quae Barnabas MPaulus atque uniuersum Apostolorum concilium aperte damnauiit Sand nunquam fieri potuit mendacium veritas.

Ecce quid Apostoli fecerint, M illorum successo. res 3 quomodo Spiritus sancti ductum assecuti, Min omnςm veritatem progressi sint, verumq; Vocationis a Christo & missionis symbolum in omnibus gentibus, verbo M vitae actionibus comprobarint. Quod si nouorum Euangelicorum praedicantium doctrinas cum suo symbolo seu'missionis & vocationis initio accommodauerimus, minus certe ad finem eiusdem coperiemus: siquidem verissimum est illud, quod supra citatum fuit, quae malo inchoata sunt principio, finem bonum consequi nequeut et unde quia pessima illorum vocatio fuit, ideo deteriores post se reliquerunt effectus. quales sunt, opinionibus diuersis inter se pugnare, sacra, cerem. niasi imagines Sanctorula, omnem antiquam religionem euertere, noua duaedam & ad id tempus inaudita pijs inducere, ioorum locum, contra veterum scriptorum Sanctus morum δί doctissmorii hominum sententias i Stituta, siue scripta nobis a

Christo M Apostolis tra per manus, repudiare, ecclesiae generaliumq; eo,ciliorum, α Pontisicis Ronia

68쪽

Prouine. Proceres is

Rom. supremum iudicium authoritatemq; despicere: contra literas diuinas non 1 se corruptas, verum

ab antiquis interpretibus,& ab Ecclesia recte ex plucatas, repugnare,&c.

Ex quibus multoriam hominum mentes plurimum commotae sunt, non obstante eo, quod complures integritate singulari&doctrina viri, & Episcopi contradixerint illis omnibus palam,& scriptis.&ore tenus: Neque iuuit quicquam ad corregionem istorum hominiam, quod res ista delata sitit ad Rom. Pontifices, quorum semper fuit, ut etianunc est, &posthac.erit, summum in Ecclesia iudicium& authoritas, qui omnes factum ad instar Apostolorum improbarunt, disciplinam falsam & irreligiosam esse statuerunt: ad hoc Triden. Concilium oecumenicum conuocatum fuit, quo iacit E isti, modo voluissent, adire potuissent, libera eis potestas dusceptandi facta, publica fides data,cum per legatos essent perhumaniter inuitati, non adfuerunt, absentes condemnati, & anathematis poena, quod more maiorum, non nisi grauissimis in rebus fieri solet, affecti sunt. Cognoscere licet istoru m hominu effectus, postquam ex prouincijs Serenissimi Principis & Archia ducis vestri S cum uxoribus suis liberisque amam dati sunt, quantum conuiti j s&blasphemus ipsum prosequuntur, S dira nefandaque eidem imprecantur,cuiusmodi non secerunt A postoli, neque nostrς religionis homines, si ab ethnicis & haereticis quam xloque ut saepe fieri soleti proscribuntur, sed excutientes puluerem ex calceamentis suis, pacem praecantur,& a Deo conuersione ipsis exoptant: quemadmodum & pro illis communes in ecclesia preces fieri solent:& in lytanijs,ut haereticoa conuertere, M

69쪽

eorum impios conatus ad nihilum Deus redigere dignetur, assidue precamur. Hoc signum est boni animi. dc hominis, a Deo per homines vocati αmissi. Nee id solum conuitiandi.exercitium contra Ecclesiam Catholicam catholicola; principes & r ges instruunt, sed etiam in seipsos crudelissime exacuunt, dum sese mutuo odio plusquam vaticano i cessant irritantque: nec unquam de fidei articulis.

ecclesiasticarumq; ceremoniarum ritibus conueniure in unum possunt,ut vos Proceres Generosi, testumonium perhibere poteritis,de prςdicantibus illis. quorum aliquot ex Gretio de synagoga vestra, ob variam & nouam fidei articulorum interpretati nem, &rituum Ecclesiasticorum diuersitate, pr scripti senti quomodo ergo diuini spiritus instinctu loquunturi aut quomodo a Deo se missos perti, bent, nunquid istis adhuc, Proceres Sapientissimi,. - fidem attribuetis 3 aut afflatum aliquem diuinum dabitis,quorum doctrina, omnibus in quibus est ali. .. qua potestas, patribus antiquis S ecclesiae uniuersae contraria,tantas in ijs quascunque attigit, Oris tr - g dias excitauit Altercantur quidem & nostri quandoque. V rum eiusmodi de rebus contendunt, de quibus ibberum cuique est opinari quid velint. In rebus vero fidei,omnes idem dicunt,unus omnium consensus reperitur, Idemque ceremoniarum usus. Quod si quando accidit, ut etiam de fide quaestio aliqua exbstat, Pontificis Maximi vel Generalis Concilii decreto,omnis controuersia terminatur, ipsi vero nub- tum habent caput, iudicio cuius in concordiam roducantur .

Non ergo cuiuis graui& prudeli viro displiceat.

70쪽

fi ob inconstantem in religione sua ad imum, noum. rumq; dogmatum glossandi mutabilitatem, HAERETICI dicantur, aut iustius cum Sanctis Patribus,ut Origene in I 3. Matth. dicantur Petrae adult ratae, eo quod sprendorem falsum a se emittan . Chrysost. in I9. homil. in Matth. peiores brutis ani- .

leonti coparantur, quod se in tam diuersas sermas, idest, sectas transmutent. Damasci 3. de fide cathol. hydrae, quae semper venenatissima capita erigit: Cyprian. in Concit Carthagin. adulteri, eo quod adulteratae sunt a fide catholica. Hieron. in epist. ad Cyprian. araneae, quae texit retia sua ad capiendas muscas, sic ipsi ad decipiendos idiotas. Orige n. tra&3. in epist. D. Ioan. Antichristi. Chrysost. homil. s. in Matth. membra putrida α ramos abscissos vocat de stirpe seu arbore ecclesiae catholicae. Orig. Psal. 36. ho m. 3. falsificatores monetarum, quod ipsi corrunt. punt sacras scripturas. Chrysost. hom. 46. in Matth. serpentes cum tribus caudis. S. August. in Psal, 36. dracones. Olige. in hom. q. in Cant. vult eculas Samsonis, quae incendunt triticum, sic ipli fructus bonorum operum. Chrysost. ho m. 46. in Matth. viperc. idem Orige. in tract. 3 I. in Matth. Iudae Iscarioti.

Naziam. in orat. Postquam reuerterctur latroni. S.

August. lib. a. Euangel.oq.q q. leprosos & pestilentes. Hieron. supra os e. lib.7.c. 7. fornaci bullienti, in quo coquuntur panes antichristo. S. August. de conuenient. Io. plag. ranae garulae&importunae clamanti. Chry sost.in epis d Nouitia. coruo egredienti de arca Noe, & firmanti sese super arenam; arbori st rili non serenti fructus: fluctus seri maris sydera e

Scio qua sit odiosum nomen HAERETICUS

SEARCH

MENU NAVIGATION