De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

De vero,& Christ. Principe

m es probatos legitimaque electione in amplissim dignitate constitutos tam Sacro deinde ruu con.

secratos repudiarunt, errones autem quoidam sine

electione sine examine, sine Sacramento. t ullis Sacris ceremon ijs expiatos non a Deo , sed a seipss. missos admiserunt' tam absurda isthaec sant, tamque crasta ut pro Sacerdote mercenarium,pro Pontifice latronem, pro. Pastore auidissimum Lupum , solo testimonio dc authoritate sua quam nullam ha bent Ecclesiae praeficiunt. testatur hoc Tertullianus lib.de praescrip. illorum q. hominum mores actiones temporum nostrorum ad viuum depinxit omdinationes eorum inquit temerariae leues inconstates nunc Neophitas collocant, nunc saeculo obstrictos nunc Apostatas nostros,ut gloria eos obligent: quia veritate non possunt nusquam facilius proficitur quam in castris rebellium ubi ipsum esse illici romereri est, itaq; alius hodie Episcopus cras aius hodie Diaconus qui cras lector, hodie Praesbyter qui cras Laicus. Quid vero boni in Religione ex tanto omnium vitiorum colluuione sperandum erit 3 Quis prosectus in secularibus t Quae pax inter Cives3 Quae concordia inter exteros 3 Docuit hactenus cum multarum prouinciarum extremo exitio multorumq; catholicoru ingenti dispendio haec malorum facies quam sit pestilens, dum pro euangelica veri rate haereses, pro pace,& charitate intestina bella, ac in omnes bonos capitale odium, pro modestia sit perbiam, pro libertate licentiam, pro castitate libidinem e fcnatam pro quiete turbas , pro obedientia legitimi Imperii transgressionem, pro amplexatione rerum sacrarum quae amorem DLumum exitant contemptum, paucis quibusdam prouiniijs intulerunt. nec aliud quidem haec no-i stra

552쪽

Liber Secundus . Io 8

stra tempora nobis ple sagire videntur quς nosvn dique misere cruciant, quam Religionis Christians coedem , & lacerationem diuinarum, & humanarum rerum, summam confusionem sacroru magistratuum iuditiorum sacerdotumque contemptu, imperii defectionem vereris disciplmai corruptionem, deprauatos& peruerses mores discordia, bella seditiones, tumultus , nisi Christiani Prencipes seculares Sc ecclesiastici E Mimno expergefacti sedulo curabunt ut prius extincta atque oppressa, qua plane exorta & enata malorum flamma, gregem sibique commissas prouincias ab eiusmodi luporum rapacium extremo interitu liberent, nulloque negotio committant in Sancta Dei religione minima quid immutare aut falsos deprauatosque ritus inducere, quod & si Episcoporum proprium sit non ramen minus & secularium principum cura sollia citudoque erit, haec omnia a prouincijs suis longe lateque extirpare ut infra patebit; ad hoc Principum regumq; studium S sanctam a uisaciam plurimum permovebunt Sacri praesules & aliorum Sacerdotu Antistites quivi Principes ad de sensionem & Fidei S: Reipublicae constituti sunt sic ipsi vicissim adiutores Principum consiliarii Dei, maxime iα Religione S Sancta Dei Catholica Ecclesia

poterunt honorem Dei, & communem utilitatem promouere, si memores

octiiij sui& vocationis sedulo

ex merint, quos ut eorum omnium admonea

mus sequens capitulum T L . τ

CAPUT

553쪽

i De vero, de Christ. Principe

Sacerdotum omnium supremum esse Episcopum , es omnium Oscoporum

Summum Pontificem Ro

mauum . DRouidentiae Diuinae conueniens suit in sua ReaA ' publica ubi ob effrenata populi licentiam, vel

etiam ob Sacerdotum, S Ecclesiasticorum negligentiam vera sinceraque doctrina nonnunquam contemnitur S loco illius vana religio dc superstitio, vel prauae disciplinae subrogantur unum alique omnium caeterorum maximum Principem, sicutin Politia seculari fecit cui uniuersam suorum ciuium collectionem regendam tradidit, praeficere, quatenus quemadmodum alij inferiores Ciuitatum MProuinciarum magistratus supremo Principi; ita tiam omnes Presbyteri caeterique Ecclesiastici suo

Episcopo subiecti, hi demum uniuersali Antistiti

Romano Pontifici parerent ex hac vero constitutione,&ordinatione efficitur, ut siquid vel in populo vel in Clero aberratum sit, vel in moribus fideique a negoti js collapsum, iterum Episcoporum sollicitu. di ne& cura restauretur, delinquentesque iustas pedeant paenas . Vnde Tridentilat patres amplissimi huiusmodi Cleri Episcoporum institutionem appellarunt ordinatissimam dispositionem sess. 23. c. 8 vix enim fieri potuit aut certe perdifficile , ut unus solus tanto polleat ingenio faciendarum rerum dexteritate, qui omnia munia,& ossitia, quae in Eccle-

554쪽

Liber secundus. Io 9

sia Dei apprime sunt necessaria, rite obire posset.

idque naturae ordini contrarium esse, docet humani corporis oeconomia, ut pro diuersitate membrorum singulis quibusque conuenientia respondent

ministeria, sic quoque in Ecclesia, ubi non solum ad ordinandum perficiendumque Corpus Christi verum munera perstant, sed etiam ad Corpus Christi mysticum id est subiectos Christianos tueri regere& moderari. cui profecto Sacerdotum in seriorumque aliorum Ecclesiae inlisistrorum non suppetebat vel aut horitas vel potestas, igitur ut & ipsi Sacerdotes legitime ordinentur, alij que Christi fideles salutari A doctrinae & legum ordine prouiderentur; placuit altissimo Hierarchae hic in terris, sibi post

ascensum suum ad Patrem Coelestem relinquere, cui omnem potestatem & authoritatem committeret, commissamque pro necessitate Ecclesiastica compaginis singulis administrarer, administrataq; conseruaret. Quia vero hoc solum loco de Episcoporum authoritate nobis est dicendum, deque illorum maiestate M potestate de Summo Pontifice, & Christi Vicario, ad alium commodiorem locum reij cimus, ex hac denique ordinatione colligimus, tanto maiorem Ecclesiae illiusq; antistitum a Deo relictam potestatem excellentiam , quanto maloii ministrorum numero eorumq; inter sese varietate communire voluit, non secus ac in bellis unicuique ordini unus praeficitur dux , sic in Ecclesia perfungendis muneribus unus singulis minister hisque omnibus demum unus praeficitur, qui omnium aliorum curam gerit, gerendiq; materiam tribuit& formam .

Quanta vero amplitudo sit dignitatis Episcopa.

tus vel ex sola ipsius inauguratione & consecrat jo- . Ee ne

555쪽

De vero,&Christ. Principe

ne, cognoscere licet ubi non vulgares aut propha ni, sed sacrae celebrantur nuptiae, ex quibus omnibus Hierarchici ordinis ratio, S ex qua vera quodamodo Christi sponsa dignoscitur omnisque inde Eoclesiastici regiminis & gubernationis propago exoritur omnis denique Apostolicae generationes perpetua successio deducitur . Est hoc sane amplissimum & singulare Catholicae veritatis argumenturi quod olim Esaias prouidens recitat c. 32. Spiritus, , meus qui in te est 5 verba mea quς posui in ore tuo,, non recedent de ore tuo,& de ore seminis tui amori do usque in sempiternum o haec enim consecrati γ' omnium consecrationum finis est,&initium quod Dionysius attestatur de Ecclel. Hier. c. I. sicut .no inquit ille , Hierarchiam omnem in Iesum terminari conspicimus ita unam quamq; functionem in diuinum Pontificem propriam: porro pontificalis Ordinis virtus in Sacris omnibus distinctionibus capitur,& per omnes sacros ordines operatur propria:

Hierarchiae mysteria, nam , Sc si Sacerdotes aliqua per se perficiunt, non tamen sine his, quae Episcopi propria opera & consecratione fiunt, sponsus est ergo Episcopus , sponsa Ecclesia, ideo merito primus S vltimus, ptimus quidem quia ab illo pio

manant reliqua omnia dc suam accipiunt animant, ultimus autem quia in eo desinit &perficitur omnis Ecclesiastice & Hierarchicae rei ornatus. Quata vero x qualis sit Episcoporum dignitas recitant ex

ordine & Christus ipse,& Paulus reliquique sanctissimi Patres o sic Christus illum interpellat Pastore

ovium, salem terrae, lucem mundi, Ciuitatem supra montem positam, lucernam supra candelabrum Matthaei 3. Io: 8. Matth. 6. I 6. 2q. Lucae IO. &c.

Oculum uniuersi, quique esaues habeat Regni Cm

556쪽

. ' Liber Secundus - . II.

lestis, quam vero haec sint praeclara elogia quis non videt3 pastorem namque decet non ob fluxam me cedem suarum curam oviumagere, sed ideos olus. quia oues ipsius sunt sibiq; regedas traditas a Chri sto. honorem ergo suum non quaerat, Lupis non co dat, infamiam, exilium lacerationem non metuat, . . . Pastor enim est, M nouit oues suas, & oues cognO- scunt vocem ipsius illasque nominatim Vocat, atq; vitam pio salute illarum bonus pastor ponit. Sal ter: rae dum condit,& emollit putrefacta hominum cori da ad peccatorum sarcinam deponendam . Lux mundi quando sterilia foecundat errantia illustrat, &moesta exhilarat, latentia prodit Sc in lucem prinfert. Ciuitas undequaque illustris, quae obscurari nullo modo potest,oculus uniuersi quo sano,& sim

bet aeterni ut cui aperuerit apertum sit, cui non ,clausum permaneat. & hic eis ille seruus fidelis quem Dominus constituit super familiam suam,videt il- Ii in tempore opportuno: dc quia supra familia Christi constitutus est ideo non seruus, sed amicus, sed Pater Christi est Ioan. 17. I Matth. 28. fructum affert M fructus eius non transit. qualis autem illest fructus notatur dum dicit ut det illis triticum de ,, quo tritico ait Pantus Heb. F. Omnis Pontifex ex . ,, hominibus assumptus pro hominibus constituitur , in his quae sunt ad Deum , ut offerat dona, M sacrificia, S qui condolere possit,& his qui ignorant, o errant, quoniam & iple circumdatus est infirmitate, &proinde debet quemadmodum pro populo , ita etiam pro semetipso offerre pro peccariS. . Hinc Clemens constit. Apostolorum lib. 2. c. ad. ipsum appellat mediatorem Dei, & hominum in eo quod ad Deum iacit ministerio, doctorem pie - E e a lati ,

557쪽

De vero,&Christ. Principe

tatis, secundum Deum parentem nolirum qui per aquam S Spiritum regenerat nos in ius adoptionis filiorum Dei, Principem S Ducem populi Dei regem atque Dynastam terrestrem Deum cui a iambis primus debeatur honor iuxta ea, quae dicuntur

psalm. 8 I. Ego dixi vos Dij estis & fili j excelsi omnes, qui primum in omnibus locum teneat, diuini honoris, quantum homini fas est participem, uni

uersi Cleri caput, totius deniq; populi in his quae sunt ad Deum Principem , sic Dionysis de Eccles

Hierar. c. I. virum diuinum totius Sanctae scientia

peritissimum in quo liquido, ac perspicue sacratus Omnis ordo suus,& praefectus sit, & possit agnosci. Non dissimilis est ab his Ignatius qui in Epistola

ad Smirnenses ubicumque inquit Episcopus appuruerit illic S plebs esto, sicut S ubi Christus est omnis coelestis militia praesens est oc adest tanquam diui militis victricis Domini, & uniuersae intelligibilis naturς dispensatori. denique cum non sit in Ecclesia Episcopo quicquem maius Deo sacra faciente, pao totius mundi salute ut neq; Regi compat est quis in principjbus pacem & aequitatem subdiatis procuranti) qui honorat Episcopum a Deo limnorabitur, ut itidem qui in honorat eum a Deo pum

nietur.

Gregorius Nazian genus S Basilius Magnus duo precipua religionis Catholicae lumina huic Episcoporum decoro nihil non ad j j cere conantur quando Episcopum Angelum Dei, candelabrum in Ecclesia, Christi Sacerdote incruenta sacrifitia offerentem illustrem animarum custodem, magni Dei imaginem, in manibus suis portantem, Deum hominibus conciliantem, immortalis vitae Doctorem mugnam vocem M tubam sermonum regalium, uiu, scam

558쪽

ELiber Secundus. m

ficantem virtutem, columnam, dc firmamentum in Do mo Dei, scopulum eminente , qui omnes fluctus errorum,& insectationum excipiat, frangat,& a populo Dei arceat terrorem haereticorum, custo

dem patriarum legum, omnis nouitatis hostem, securim petram scindentem, linguam flumini irriganti similem sacri Consili j apicem, sermonum mysticorum interpraetem, ignem malam & vitiosam ma

teriam purgantem, Ventilabrum quo a prauis dogmatibus leuia discernuntur , gladium vitii radices excindentem, percutientibus adamantem, dissidentibus magnetem, ac deniq; veteris vitae &doctrinae exemplum appellare solent. Idem Gregorius in Apol. primo & in oratione de laud. Athanasii, in funere item patris, in exhortatione ad Episcopos Basil. in Epist. 62. Quales ergo putamus fieri nuptias inter talem tantumque Eccletiae sponsum certe vires deficerent, animoq; nequimus compraehendere quippe quod summum illum Sacerdotem dc Pontificem Christum Iesum, quem S. Ignatius το ποσρὸς

Dionys. vero de Eccles. Hierarch. cap. I. θεαρχικοινοτελετην, id est diuinum Sc primum consecratorem appellat earum nuptiarum sponsorem, sacris oraculis testatum videamus is enim Christus Iesus primus Ecclesiae Hierarca ex uniuersa illa discipulorum multitudine, quam sibi adsciuerat duodecim, quos Apostolos cognominauit consulto elegit hos autem in ultima coena Sacerdotes, ad Coelos vero ascensurus illis verbis Pontifices cre uit, sicut me misit Pater, εἴ ego micto vos. Io. 2οί

quo loco S. Chrisost. SI Theoph. Apost. tunc temporis Christi Vicarios institutos & ad ipsum Christi

munus &authoritatem assumptos suisse dixerunt.' Quibus

559쪽

De vero,& Christ.Principe

Quibus consentit rillus tunc inquiens proprie duodecim illos creatos suisse Apostolos M uniuersi

orbis doctoreς,ea autem oratione Christum Saluatorem nostrum explicasse S ex pretiite omnem Ecclesiasticam potestatem in Apostolica authoritate mirifice contineri: si enim sempiternus Pater filiumisit ut Doctoris M Pontificis munere nedum fungeretur, sed esset,esticitur profecto ex ipsa verboruserie tales S Apostolos effecisse: sicque omnem a Patre filius disponendi legesq; condendi aliaque

omnia quae ad redemptionis humanς latatem eiul. que salutis conseruandae spectabant utilitatom ac- Cenit, potestatem,eandem proculdubio in Aposto Ios, quos in uniuersum orbem ablegauit descendii-

se fatendum erit, quod absq; alijs adminiculis latis superq; declarare videtur M confirmare Cyrillus de unitate Ecclesiae. loquitur enim Dominus mouit ille in ad Petrum tibi dabo claues Regni Caelorum δί cidem post resurrectionem dicit pasce oves meas: M quamuis Apost'lis omnibus post relatrectionem suam parem potestatem tribuat, Sc dicat ucut misit me Pater, ego mitto vos, tamen ut unitatem manifestaret unam cathedram constituit :Quamobrem eorum qui Apostolos non a Christo sed a Petro iurisdictionem accepi ue asserunt haud unquam placuit opinio,hoc enim si sic sumet utiq; eius sibi a Petto collatae potestatis alicubi in Sacris Scripturis reperiretur mentio, sicut Christi Domi ni nostri in omnibus eoru quos Apostoli deinceps loco suo constituebant, S eligebant eleistionibus

comperitur, ut exemplum est actorum primo in

electione Diui Matthiae ubi nihil de Petri authocitate sed solum de Christi approbatione audiuimus ita enim tunc Petrus loco Christi inquit, Tu Do

560쪽

Liber Secundus. ω

mine qui nosti corda omnium ostende quem elege .ris ex his duobus unum accipere locum ministerij huius Apostolatus de quo praeuaricatus est Iu- , , das, ut abiret in locum suum . Idem profitetur ocis Paulus, Ascendens inquit Christus in altum captiis uam duxit captiuitatem dona dedit hominibus; Et statim enumerans quςnam illa fuerint dicit Eph. Et ipse dedit quosdam Apostolos quosdam autis Prophetas, alios vero Euangelistas, alias vero Pari stores S Doctores ad consumationem sanctorum H in opus ministerii in aedificationem Corporis Chri- sti, nec suam ipse Paulus vocationem aut electionem, a Petro descendiste aperte testatur ad Galathas primo sed a Deo solum, Paulus inquiens)ri Apostolus non ab hominibus neque per hominem,

is sed per Iesum Christum Q Deum Patrem, Et post

,, pauca . Cum autem placuit ei qui me segregauit ν, ex Vtero matris meae, & Vocauit per gratiam suam es, continuo non acquieui carni & sanguini neq; veniri Hierosolymam ad antecessores meos Apostolos sed ,, ab i in Arabiana&reuersus sum in Damascum dein ,, de post annos tres veni Hierosolymam videre Petrucuius profecto inquit Dion. de Ecclesiast. Hierata cap.primo sacra: sunctionis initium est sons vitae boNilatis essentia, una ca rerum omnium causa , be risiima Trinitas . ex qua sola bonitatis causa, quae sunt omnia ut essent & bene essent acceperunt.

Quorum Episcoporum dignitas summaque authoritas duabus velut alis continetur ordinis scilicet& iurisdictionis illa sacramentorum potissimum ramen Hacharistis, haec autem ad Ecclesiam reseditur, de priori hoc loco nihil, alteram vero longet teque se se extendere satetur Diuus Bernardus in Epistola a 3I, in qua Mediolanenses exhortans aic

SEARCH

MENU NAVIGATION