De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

De vero,& Christ. ncipe

sugerit in templo quod est Hierosolymis,&inominbus finibus eius obnoxii Regi in omni negotio dimitatur & uniuersa quae sunt eius in regno meo libera habeant. huius rei est costitutio Honorii M Theodor. Imp. in l. a. C. de his qui ad Ecclesias cons giunr: fideli deuotaque deuotione inquiunt sancumus nemini licere ad Sacrosanctas Ecclesias confugientes abducere: subha definitione, ut si quisquam contra hanc legem venire tentaverit sciat se maiestatis crimine esse retinedum,& a Leone Imp.

eodem titulo capitale supplitium constituitur inuadenti,& abstrahenti confugam ex Ecclesia pro qua adeundus Episcopus& Cierici Ecclesiς reuerentia Religionis SI loci non violata confirmantur priuilegia Ecclesiarum Clericorum lc.confugarum inleg. si qua per calumniam C. de Episc. SI Cler. Quae omnia singula eo solum respiciunt, ut Deo maior in Ecclesiis locisque sacratis honor exhibeatur,m reuerentia , quanta vero eius maiestas

est, tanta &misericordia imo misericordia super excellit iuditium ideo templum eius alienum esse debet ab omni crudelitate, & facinore quia Deus intemplo suo sancto habitat quare quicunq; iurat in illo iurat etiam in eo qui habitat in eo . Vnde sicut Christus omnes ad se vocat qui I ab rant& infirmantur, sic eosdem in Ecclesia sua reficiendos & praemiandos pollicetur, debet ergo secarum quietum S intactum permanere temptu Dei ,& ministrorum eius sacraUssimus coetus.

- Verum quia nihil tam sanctum est , tam illibatu quod non hominum temeritate, & iniquitate violetur ideo id ipsum videmus in sanctis Ecclesiis & monasterijs contingere ne dum a Laicis sed quandoq; tanto is deterius ab ipsorum templorum ministris

592쪽

P Liber secundus . . . t I 28

poti ssimum vero simulatione pietatis & turpis otii lucrandi gratia, quod vehementer detestatur seri a vitium Dei . Nec enim ideo vacui esse debent Sacerdotes&religiosi ab oneribus saecularibus utin-: uitentur ad otium spirituale, sed ad onus leuius Msollicititius supportandum, alleuiantur in illis viam hoc sortius decertent, sic inquit Iuttinianus leg. generaliter C. de Episc. SI CIer. eos tamen Clericos.& Monachos huiusmodi habere bene filium sancimus qui apud Sacrosanctas Ecclesias vel monasteriae permanent, non diu agantes, neq; circa diuina mysteria desides, cum propter hoc ipsum bene filium eis indulgemus ut a Iijs omnibus derelictis Dei omnipotentis inhaereant minasterijs, hoc non solui inveteri Roma, vel in hac regia Ciuitate, sed in omni terra , ubicunque Christianorum nomen colitur Obtinere sancimus, quare qui abutuntur otio in molnaster ij s& in sacris ordinibus Ecclesiasticis, de qui, pcie textu bene fit ij ecclesiastici cuius non implent . Ostirium otiose desides, SI Iuturiose vivunt indigni sunt qui fruantur priuileg ijs, ordinibus sacris concessis, imo maiori poena digni caeteris otiosis qui in tali gradu positi non sunt qui minori scandalo, vel offendiculo proximi, delinquunt. Otij reddenda ratio est inquit Cato & Saluator noster dehortans, quid statis inquit tota die otio sit otiositas enim omne malum docuit, δί puluinare it Diaboli, quod si quorundam Monachorum S Clericorum mens capax non sit lectioians vel erudirionis literariae, saltem suo munerio minasterio in primis intenti esse debent M dehinc licite operibus quibusdam honestis se exercete, sic enim iubetur semper aliquid operis esse 1aciendum, ne Diabolus In- ueniat otiosum,&Diuus Bernardus de considera

593쪽

I. I De vero,& Christ. Principe

sugienda est otiositas mater nugarum, nouerca vi tutum, Inter seculares nugae. nugs sunt, in ore Sacerdotis blasphemiae & Basilius magnus lib. Exameron. homel. 7.otium malefitii esse principium nemo est qui ignorat &hom. 8. otium Dei metu si careat, praeceptor intempestiuis est hominibus. Gregorius Orthesius Card. meritissimus in Epist. familiaribus, ad Iulianum Monachum scribens hortatur eum sequi debere Hieronymum 'asilium, Gregorium aliosq; complures per quorum inquit vestigia quisnam est qui tute possiit incedere, nisi itineris omnes disti cultates,&discrimina ab eisdem,&exploratas,& literis traditas cognoscere valeat, quod prosecto facere nequeunt qui spretis honestissimis stud ijs ni hil verε supra communem hominum consuetudi, nem, rationem verae vitae S Religionis valeant per- uestigare. Quippe quod ex otio nostru prima omnium mortis damnationis causa orta sit tunc horrida primum. Intrauit mors in terris, intrauit egestas Et labor ta duri vexantes corpora morbi, ita Maximus caeli, ta rerum plasmator, o orbis Tressus agnouit tempus, quo ponere νitam crimine pro primi decreuerat iste parentis .

Maxime connatum est otium religiosorum cartibus, maximeque pernitiosum, iuxta doctrinam Diui Bernardi supra citati, hinc ab eodem ecclesiam Domino fasciculum Mirrhae alligare sponsamque obtulisse dicit, continentem primo infantilium illarum necessitatum genera , deinde laborum quos pertulit in prςdicando, fatigationum in discurendo, vigiliarum in orando, tentationum in ieiunando, lachrymarum in compatiendo, insidiarum in colloquendo, postremo periculum in falsis fratribus conuitio

594쪽

Liber Secundus. I 29

uitiorum, sputorum colaphorum, subsannationum, .exprobrationum , clauorum horumque similium .

Quod ante fere in eundem sermonem adduxit August. serm. o. o homo inquit ego de limo terrae his meis manibus te formaui ,& in paradisum meum quod non merebaris te collo caui, sed tu me meaq; iussa contemnens, deceptorem sequi maluisti, unde&iusta poena ad Inferni supplitium deputatus es, postea tui misertus carnem assumpsi sed & in terris vitam degi cum peccatoribus habitaui, contumelias S verbera pro te sustinui, ut te susciperem, colaphos 55 sputa suscepi, ut tibi dulcedinem paradisi darem, fel, Macetum bibi, pro tuo honore vepribus coronatus affixus Cruci lancea perforatus sum. pro te mortuus Minsepulchro positus ad infernum descendi, ut te in paradisum deducerem tartara adij ut tu regnares. Idem expressit Lactantius firmi anus in carmine de Passione Domini dum ait. ιmui

Te propter vitamq; tuam sum virgink ahilum r. Ingresus, sum DAus homo, atq; horrentia passus

Funera, nec requiem terram infimbus νsquam no

Inueni, sed νbique minas, biq; labores . in Ob. quae idem August. lib. 22. de Ciuitate c. aa' ait desidia segnities pigritia negligentia vitia sunt utique quibus labor fugitur, cum dabor ipse etiam qui est utilis poena sit, cui subscribens Bernardus ad fratres serm.q. inquit causam laboris cogitet, in i bore, ut ipsi ei sit poena. Inde Hieronymus ad Paulinum quod nihil sine magno labore dedit Deus

ipse mortalibus quia ut Bernardus epist. I a. mens assueta delitijs nec exculta disciplinς sarculo, multas contrahit sordes inde ne otio ingenia sterilesce- Tent ludum institarit Pithagoras, quem Rithmothia

595쪽

e De vero,&Christ. Principe

Appellauit, M Hieronymus ad rusticum Aegyptimium hunc habent inquit moxem ut nullum absque labore. M opere suscipiant, non tam propter nece saria, quam propter anima salutem, ne vagetur perniciosis cogitationibus & instar fornicantis Hierasalem transeunti divaricet pedes suos, quique ita n qua illa monasteria seruasse docuit. Quem sequitur Beatus Basilius in reg. Monachorum cap. 67 qui dixit propter mandatum Domini S propter necessitatem proximorum solliciti esse debemus & operari attentius. M Beatus Benedictus in regula sua inquiens otiositas inimica est animae 5 Ideo certis temporibus Occupari debent fratres in laboribus manuum, certis item horis in lectione dominica, S: post hos Diuus Franciscus in regula fratrum suoru dixit in cap. 6. fratres quibus gratiam dedit Dominus laborandi, laborent fideliter SI deuote ita ut ex cluso otio inimico animae & sanctae orationes S deuotiones spiritum non extinguant cui debent cxtera temporalia deseruire . . .

Scribunt Valentinianus, & Valens in I. quosdami nauiae C. de decurioni b. lib. I a. quosdam ignauiae sectatores desertis ciuitatum muneribus caprare solitu di nes , ac secreta M sub specie Religionis cum cartibus monasonthon id est solitariorum Aegypti

congregari, M proinde eos a latebris erui M. revoca ri ad munera , ut 6c Leo nouella Io. iubet Dominis restitui seruos qui occasionem ex Religione cupientes re honesta , ac monasticae vitae professione ad tegendam malitiam abutebantur, S Theodo

sius Valent. lege qui sub praetextu C. de sacrosanctis Eccl qui sub praetexta Decanorum seu COIIegiatorum cum id munus non impleant, alijs se muneribus conamur subtrahere eorum fraudibus

596쪽

Liber Secundus. Iro

credimus esse obuiandum ne quis sub specie muneris quod minus exequit ut alterius muneris oneri bus releuetur. Sicut enim quidam monasticam vietam Clericorumque disciplinam deformantes ab eo recte religioseque modo turpiter prolapsi sunt adsecularia, ita Sc quidam eumdem modum vivendi monasticum plane abnegantes in suis leuitatibus di voluptatibus euanuerunt. At sane non est quin hodie plures habitum Clericalem & religiosorum i statum mentiantur eo solum ne cogantur grauio- tribus vel secularju vel bellorum periculis obviare Unde olim cautum fuit a Regibus Galliae ne aliquis liber homo se addiceret monasterio inconsutio Pracipe scribit Beatus Renanusdib. a. Rer. Germanicarum, M Beatus Paulus admones Timotheum prima Timothei c. a. attende inquit lectioni exhortutioni de doctrinae. Diuus Hieronymus in Leuit. c. Movses & Aaron non discedebant de tabet nacu-

Io, eius opus erat, aut aliquod a Deo addiscere aut Populum docere aut pro populo orare quae omnia Gmtia sunt Sacerdotis cap. finali 36. dist. & benem cum daturSacerdotibus propter ossitium ne alijs oecupentur Vanitatibus.

Hanc irreligiositatem in coenobiis D monasse. xijs plurimum expedit,&hecesse est hoc nostro praesertim tempore expurgare Ecclesiasticamq; disciplinam per superiores instaurare, S monacos in suis claustris & exercitjjs permissis per regulas imbuere, ibidem lectiones legere disputationes& studia re- plantare A si cibis nimium affluant detrahere, & in usum pauperum aut Ecclesiae utilitatibus admini strare silentium etiam quod garrulitates compescit seruandum iniungere , secularium familiaritates excludere et iacularibus identidem clericis ea quae

Kk a iure

597쪽

De vero,& Christ. Principe

iure prohibentur debent interdici & contra intemdicta admissa puniri, lectiones orationes & ostitia seu ministeria eis commissa diligeti iniungi. oti sarum personarum signa sunt maxime Ecclesiasticarum, vagari hinc inde per domos, plateas palatia,&curias quod quam turpe sit, Δ euitandum docuit Paulus primo ad Timoth. 3. Otiosas uiduas de vita quae discant circum ire domos imo, & non si tum otiose, sed& verbose & curiose loquetes quae non oportet, Ezechiel: haec fuit iniquitas Sodomae superbia saturitas panis abundantia & otium ipsius& filiorum eius Ezechielis cap. I 6. Notantur in glosa in Clementina ne in agro Dominico de statu monachi, duodecim abusiones praecipuae claustri inter quos est Monachos curiales , praelatus negligens, discipulus in obpdiens, iuuenis otiosus, senex obstinatus, clericus causidicus, habitus praetiosus, cibus exquisitus, rumor in claustro dissolutio in choro, irreuerentia iuxta altare,ex quorum omnium dissolutissimi, moribus coacta sunt cocilia sacra, & aecumenica remedia inueniri decretis grau issimis poenis ut videre est in Concilio paria sensi&Moguntinensi sub Carolo Magno cap. 22.&citatur 93. disti cap. nulla ratione, Nulla ratione clerici aut Sacerdotes habendi sunt qui sub nullius Episcopi disciplina S prouidentia gnbernantur, tales enim acephalosi dest sine capite prisca Ecclesiae consuetudo nominauit, sic quoque Alexander secundus de monachis statuit ut resertur 16. quaesti

Prima c. iuxta. Iuxta calcedonen. tenorem optimi

consili j monachis quamuis religiosis ad normam S

Benedicti intra claustrum morari praecepimus, vicos castella ciuitates peragrare prohibemus & a populorum prs dicatione omnino cessue censuimus

598쪽

Liber secundus. III

nisi quis de suae animae salute sollicitus ut eorum habitum assumat eos intra claustrum consulere voluerit.&post: Qui vere inquit pureque solitariam eligent vitam digni sunt conuenienti honore &c. eos Vero qui per ciuitates singulas ι siue possessiones in monasterijs sunt placet nobis Episcopo esse subiectos , S quieti operam dare , obseruare ieiunia Morationes in locis, quibus se semel Deo deuouerat

permanentes, & neque communicare Ecclesiast, cas, neque saeculares aliquas attractare actiones. rescripserunt de istis vagabundis Monachis Theod. Valen: lege si qua per calumniam S. fin. de Epis & Cler. ut clerici vel monachi qui de suis ciuitatibus ad regiam urbem Ecclesiastici negotij vel religionis causa proficiscuntur, literis Episcopi muniti veniant, scituri quod si citra hanc fiduciam accesserint sibimet imputabunt quod non clerici vel monachi putabuntur. In Concilio Aurelianensi primo sic scribitur cap. 2I. monachi Abbatibus omni obe-- dientia, deuotione subiaceant, quod si quis per

Contumaciam extiterit in deuotus aut per loca aliqua vagari aut peculiare aliquid habere praesumpserit, omnia quς acquisierit ab Abbatibus auserantur secundum regulam monasterio profuturam d- ipsum autem qui fuerint peruagati ubi inuenti sue-xint cum auxilio Episcopi tanquam fugaces sub cu- sodia retineantur reum semite Abbas suturum cognoscat qui in huiusmodi personas non regulari ter animaduerterit, vel qui susceperit monachum

alienum . mQuid vero sit fugitiuus aut vagari, describitur in l. quid sit fugitivus. g. erronem. ff. de aedit. edicto. ubi vagari sine causa est huc , atque illuc inutiliter versari, R Labeo definit erronem esse paruum sugi'.

599쪽

' ' De vero,&-Christ. Principe

tivum ut ex diuerso fugitiuum magnum erronem. Nerronem proprie qui non quidem fugit , sed frequenter, sine causa vagatur,& tempor bus m res nagatorias consumptis serius domum redit. Grauius vero isti corripiendi sunt monaehi, & clerici qui dii huc illucq; vagantur rebus magis improbis, ut ludis, & choreis vacant, aut spectaculis prohibitisi tersunt, non obstantibus prohibitionibus M sacro. rum canonum decretis: hominibus certe sacratis&rebus serijs oecupatis minime conuenit interesse choreis M saltationibus , aut spectaculis histrionum,ut in clem prima de celebr. Miss. & capite csi decorem de vit.&hon. cler. imo cap. non oportet de consec. dist. 7. dicitur si histrio, vel ludio superueniat conuiuio cui interest clericus, debet de mensa potius fugere, & abire, quam illum audire, aut motus &gestus eius videre. De hoc clare Concilium Toletanum 3. c. 23.&'c. irreligiosa de consec. dist. 3. Irrelisiosa inquit consuetudo est quam vulgus per si iactorum solemnitates agere consueuit ,

populo qui diuina debent ostitia attendcre saltationibus & turpibus inuigilant canticis, non solum sibi nocentes , sed S Religiosorum ossitijs perli repem tes, hoc enim ut ab omnibus prouinciis depellatur Sacerdotum M Iudicum a Concilio Sancto tute committitur,ubi non solum clericis, eiusmodi in- teresse ludicris saltationibus, & cantionibus , sed etiam laicis prohibetur. Certe alio modo meli riq; negotio poterit illud tempus impendi quod aliquando taxillorum tabularum alearum x similiuludis attenditur, ob idque merito, interdictum clericis sub poena trium annorum abstinendi a diuinis ministerijs, monachis vero degentibus in monasterijs datur triennalis carcer,vel quo ad placuerit su

600쪽

Liber Secundus. . I 32

periori argumento negis aut damnum. ff. de poenis& Auth. interdicimus de Episc. & Cler. Non crediderim ego tam rigorosum de huiusm di excessibus a sanctis patribus decretum fuisse Iuditium praesertim quod in consuetudinem eiusmodi Iudi transierint, neque pro vitio etiam passim apud superiores clericorum reputentur. Verum & si exornari aliquando possit eiusmodi otium ut relaxandi animi gratia inpijsM diligentibus, quia tamen incentivum fit maiorum malorum M plenius in animis mali gestus vocesq; & cantus luxuriosi reconduntur, unde facile labi clericos cotingit ideone sub specie boni mala germinentur tales prohibitiones ex iuribns allegatis factae sunt. Quibus conservandis non solum Episcopi, S alii superiores, sed etiam iu di cibus & seruularibus facultas datur talia in solemnitatibus serio prohibere , non enim ista sunt ad Dei honorem & ad testandam iucunditate spiritus in Deo, sed ad corpoream & spurcam VO- Iaptatem S in Dei potius,&honestatis iniuriam, Mςontumeliam, quam Iaudem ex quo quis aduerterit quae cantantur, A motus qui fiunt inter saltandu,

nihil enim minus ibi agitur quam Dei & sanctorum

eius memoria in cuiust gratiam instructa sunt se sta ,

α festorum dierum sacrae Basilicae harumque Dei minjstri. Nec sibi quid quam de illarum priuilegiis Mimmunitatibus ascribere habent cum ipsi in legem peccent, quare diligens erit de istis aliqua do reddeda ratio eoquod non solum se ipsos indignos reddunt tantis priuilegiis sed eadem ipsi quorum est defendere, M tueri illibata priuilegia temerario vis conuollunt aliisq; minoribus grauissim scandala Pr bent, tantoq; in se crimen habent cospectius quλto maiores ipsi habentur, qui contra haec peccanx.

SEARCH

MENU NAVIGATION