장음표시 사용
611쪽
Accedunt ad hoc Concilia Sanctorum Patrum, qui omnem prohibent Laicis potestatem in Ecclesiasticas personas, ut in Calcedonensi c. si clericus. δίc. clericus cum nullus I I. quaest.2.3c Mille uitano c.
inolita eadem caussa&q. in Carthaginensi c. placuit. In quibus locis prohibetur Laicis , nedum in causis Clericorum cognoscere, sed etiam eos trahentes in iuditio saeculari causam perdunt, imo tales iudices saeculares dicuntur grauare & iniuriam Ecclesiae imrogare, ut in Concilio Parisiensi c. Nullus iudicum
de sor. compet. SI alibi pluribis in locis id ipsum manifeste comperitur: adeo quod neque Episcopo v lente Iudices saeculares de Clericis cognoscere nequeunt, c. significasti des r. compet. neq; acceden, te negligentia Iudicis Ecclesiastici id licite fiat; quia non supplet negligentiam prelatorum Laicus c. generaliter de Iud. Contra prς dicta iura sanctorumque Patrum decreta facientes preter gravamen quod ingerant Ecclesiae, etiam infamiae notam incurrui S diuinitus corporalibus poenis tales iudices corripiuntur ut legumus de OZa qui lepra percussus suit. Quibus sic stantibus multorum argui poter i t saecularium iudicum peruersitas in eo quod Clericos ad sua trahunt tribunalia causasque eorum dijudicant non requisito illorum ordinario Episcopo aut alio superiore, nec ulla unquam consuetudo talis approbari dicitur ab Ecclesia, neq; Summum Pontificem hoc ulli regum vel Principum in detrimentum Ecclesiasticae immunitatis concessisse credendum est, quantumuis ab usurpantibus huiusmodi consuetudo saepe, sed fallaciter obtrudatur, ita Principem & regem praescribere ab immemorabili contra Ecclesia m, M Clerum, quod exemptos in suis. Prouim
612쪽
Prouintiis capere, S incarcerare possent, est enim corruptela & peruersitas illorum hominum, qui male volunt Clericis, dc eorum Privilegijs, patet hoc ex capite inolita I I. q. I. ubi talis consuetudo dicitur inolita praesumptio, & improbatur a iure, nec immerito: quia est contra iura diuina S humana , Midec irrationalis, quod ipsum Constantinum recthdixisse legimus in Nicaena Synodo, quod Clerici S Episcopi a nemine iudicari possint, nec ulla Laicorum praescriptio ad hoc pram alere potest, statuitur hoc in l. Cassa. C. de Sacrosanctis Ecclesiis. siue directe id fiat, siue in directe, ut cum Clericis declinantibus sorum per Iudices saeculares protectio illisse negatur.
Quod vero a quibusdam asseritur hanc consuetudinem, esse Principum, ut sint Iudices Clericoruexemptorum illosque exemisse ab inferiorum Episcoporum iurisdictione, hoc esse nequit: quia summus Pontifex dicitur esse Episcopus excmptorumpet Bald. in l. rescripta de praecibus Imperatori offerend. quique solus plenariam exemptionem potest concedere iuxta formas in c. si Papa de priuil. in 6.
contentas habita earundem exemptionum differentia, ut eodem titulo c. primo respondetur, sic exe-pti plenarie, non habent iudicem in Prouincia, nec ratione delicti, nec ratione contractus , nisi solum Summum Pontificem ex qua causa finali dicunt quidam tolerandam consuetudinem quorundam fororum, quod Reges & Principes in Clericos animaduertere possint quod prassumi non potest de catholicis Regibus Principibus, qui habent Omnia iura in sca inio sui pectoris, quod contra libertatem
ecclesiasticam, vel contra petionas ecclesiasticas velint statuere aut per alios sic constituta vim , & ro-
613쪽
bur obtinere, cum eiusmodi cosuetudo aperte obui et Sacris canonibus odiosaq; sit, & propterea restringenda, quippe quod magnum inde sequatur in conueniens, quod statim quo factum esse alicui exeptionis priuilegium, credendo Pontifex iurisdictionem suam e sse in exempto, si Princeps saecularis ob consuetudinem istam in eum cognosceret, sequeretur nullo unquam tempore exemptos Praelatos ad Pontificis maximi iurisdictionem reuersuros, S sic paulatim tota in exemptos a Pontifice transferretur iuditiaria potestas. consuetudo enim dat priuilegium, extra de priuil. c. quod quibusdam, S quia consuetudo necessarium habet actum, tribuitq; tu risdictionem, nihil est quod sibi Pontifex amplius vendicet. Nec Papa sine maxima urgente causatri. buit tacularibus potestatem super clerum ut legitur 96. dist. c bene quidem S 6 . c. insinuando, ubi causa exprimitur, quae erat valde urgens, nec ita facile infirmante Pontifice tranquillari potuit, oportebat ergo saeculari Principi com mittere, ut ea face rei, quae ad honorem Dei& Religionis conseruationem spectant, non est vero ex hoc quod s*culares ex se statuere possint, sed & iusIu Pontificis nec quidestatuere, sed adiuuare, aut prohibere ne scisma oriatur in Ecclesia, ahoqui praedicta capitula corrigenda veniunt, ut ibi, tum quia Laicus non potest quid- quam statuere in leges ecclesiasticas, tum etia quia mali exempli est ob hoc non valebit eiusmodi consuetudo , si quae alicubi talis inuenitur, neque tuti su ni sis culares sub tali consuetudine quia iuris Ecclesiastici quod sibi prasscriptum putant non sunt capaces; neq; sullicit tacitum consensum accepisse Pontificum quia ad auferendum ius alteri non satis est habere consensum tacitum, sed expressum, ne
614쪽
mo enim praesumitur ex iuris praesumptione iuri suo denuntiare. l. si domus. ff. deseruit. Vrban. praedio: tum denique quia in hoc non solum tractatur de iure pontificia sed de praeiuditio totius Cler: immunitatis Ecclesiasticae, nulla ergo consuetudine quamuis immemorabili, neq; praescriptione aut temeraria usurpatione se quisquam Laicorum ad haec intromittere audeat. Dei enim haec sunt priuilegia, non hominis. Praeter haec tamen multa suadere poterunt, quandoque licitum fore saecularibus iudicibus in cleruaduertere eo. s. casu solum, quando in effrenis illoruvita scandalo lique mores id necessario exigunt, ita quod a nullo alio castigata possint, neque a viciniori episcopo, neque ad summum Pontificem tam cito recursus haberi possit, quo casu non immerito Pt incipes saeculares se se Sacrorum canonum executores praebere possunt quasi necessitate cogente , Mad hoc allegatur capit. Princeps saeculi. 23. q. S. nonnunquam extra ecclesiam potestatis adeptae culmina tenet, ut per eandem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniat. Cςterum intra ecclesiam potestates necessariae non essent nisi ut quod non prevalet Sacerdotes efficere perdoctrinς sermonem', potestas hoc imperet per disciplinae terrorem; sepe per regnum ter- Tenum coeleste regnum proficit, Vt qui intra ecclesiam positi contra fidem, & disciplinam agunt Tigore Principum conterantur ipsamque disciplinam, quam utilitas Ecclesiae exercere non praeualet ceruicibus superborum& potestas principalis im-Ponat S ut venerationem maereatur Virtutem potestatis impartiatur.
Cognoscant Principes saeculi se Deo debere ra-
615쪽
tione propter Ecclesia qua Christi tuendam esse suscipiunt nam siue augeatur pax, &disciplina Ecclesiae per fideles principes, siue soluatur, ille ab eis ratione exiget, qui eoru potestati. Ecclesia suli tradi didit. Ex qua decretali potius in subsidium, S tui. tionem Ecclesiasticae disciplinae inuocandos colligitur, quam aliquid ipsi vide nouo pro lege Ecclesiastica statuant Sc sic non est contra Canones aduenire principes, iudices saeculares pro necessit te Ecclesiae, ex qua non solum sibi consuetudinem inducet Princeps, sed ius sibi positum a Deo sciat, quia iure canonico deficiente Episcopali & Archiepiscopali iurisdictione, permittitur usus regalis etiain Clericis. c. fili s ac nepotibus 16. q. 7. S in absentia iudicis ecclesiastici firmari posse consuetudinem talem non inficior quia etiam priuato conceditur captura clerici fugientis , cum iudex ecclesiasticus abest, neque leuis copia haberi potest,&sic locum habet lex ait praetor g. si debitorem is de ijs qui in fraudem creditorum, fortius haec competat iudici saeculari ob publicam vindictam si episcopus negligat facere offitium sicque absit Archiepiscopus aut alius superior ecclesiasticus quem Iudex saecularis perliteras requisitorias admonere possit ut suppleat desiderium, nam cum est dare superiorem in iurisditione, negligetia unius potestatis ecclesiasticae non suppletur per saecularem c. qualiter de Iudit. Vnde quia homicidas & Sacrilegos S foeneratores, aliosq; criminosos clericos punire non est esfusio sanguinis, sed legum ministerium Iudex secularis si tales puniat, maxima admissa tali negligentia
eaque perdurante , tantum abest, ut in Canonem committat, quod etiam ministerium canonum e-
aerceat: Nec tunc priuilegia eis debent patrocinari
616쪽
ad patrationem Scelerum, sicut enim boni clerici sunt sub protectione Imperatoris ita mali debent esse sub tremore l. per omnes C. de defens. Cluit. Neque tali casu dici potest, quod saecularis suppleat negligetiam ecclesiastici, sed Canon iudicis iacularis id permittit tolerando tollerantia approbatiua quod alij dicunt permissiua, sicut enim saecularis negligens facere iustitiam personis ecclesiasticis iuris
ditionem amittit, ut supra diximus,&aliud e suppletur, sic non est in conueniens iuri quod data negligentia.& delinquentium multitudine Principi pu-Dlicum bonum Iudex saecularis possit in tales publicam uindictam exercere, quam utique passim exercere poterit tam n Laicos, quam Clericos si enormia commissa fuerint ut exinde publica laed tur pax A reipub. bonum.
Alias nulla data absentia Iudicis ecclesiastici, neque negligentia tenetur semper in eiusmodi factis iudex sςcularis requirere Iudicem ecclesiasticum de si talis delinquens clericus sit alterius dioecesis quia ratione delicti aliquis occupat forum. Vnde
prouisum est in Sacris canonibus contra seculares Iudices praesumentes sibi alterius Dioecesis clericos ad suum pertrahere tribunal, dc causas illorum cognoscere , multasque imponere& in carcere vinctos retinere, quod sentetiam Canonis incurrant, c. si Quis suadente. I7. q. q. cuius executor est episco-Pus, tu cuius Dioecesilaicus clericum detinet comminandum illi censuram, Δ publicando contra Iudicem talem, ad remittendum clericum quam detinet committendo Sacrilegium, ex quo sine dubio crimen commmittit, estque fori ecclesiastici, quia crimen Sacrilegi j est detinere clericum c. quisquis 17.q 4 pro quo potest in dubie ordinarius capiendo
617쪽
' i i De vero,& Christ. Principe
clericum inquirere contra iudicem laicum ex ossi. tio quemadmodu vult Innoc. in c. Vt famae de senti excom. non enim huic clerico solum iniuriam facit, sed toti ordini clericali pro qua propulsanda Iudex ecclesiasticus pote it agere, tanquam iuris executor, S contra personas priuilegiatas, cum solupublicet sententias a iure decretas, ut notatur in Clem. I. de vit.& honest. cler.& si contumax extiterit talis Iudex secularis ad Principem confugiet cuius est ecclesiam, S quemlibet in iure suo, iuris ditione conseruare.
Gaudentes Privilegio Cleri si detineam
tur a Laicis, ad ordinarios remitte L
inia plerunque Ecclesiae im nita n itatis, clerique
priuilegiorum pretensione multa mala contingere solent, grauiusq; quandoq; causare Reipub. malum, ut dum ad ecclesias, quidam confugiunt potius ad effugiendam vindictam, criminum quam ad veram conuersionem , &pamitentiam inibi agendam &nonnulli impunitatem suorum excessuuper defensionem ecclesiae ottinere sperantes,hombcidia & mutilationes membrorum in ipsis ecclesiis vel earumce mitertis committere , veriti non sunt, quae ni si per ecclesiam ad quam confugerunt, sedefendi posse sperarint nil quam commissuri fuissent, ideo necessario nobis dicendum est,quibus eiusmodi priuilesia cleri S ecclesiarum gaudeant , quiue non , si de super retentia saecularibus iudicibus fuerint, quid facto opus sit,& primo quidem de eo clesi
618쪽
elesiarum immunitate de indi de clericorum. 'Vulgarj ter dici solet, quod quicunque contra intentionem legislatoris vel concedent js peccasiis priuilegio non gaudeat c. finali de immunitate eccle- merito qui eo animo ad ecclesias confugit, vel monasteria , ut ibi securius delinquat id quod religionis fauore introductum est contra cum in odiuconuertitur l. quod fauore C. de leg. ne iniuriarum occasio oriatur. Vnde solent iura nasci, eatenusque sacundum est pietati, quatenus iniustitia aliis non. fiat, inquit summus Pontifex, non est sau Orconc dendus c. ex tenore, de for. Compei. In primis ergo cum prete dictae immunitates ecclesiarum constitutae
sint a Deo pro his qui non sponte delinquunt, sed casu, uel se desendendo, si quis volen, sanguinum fudisset absq; odio, non si ferro, vel lapidem iaciendo per odium, per insidias, ut Deu toron. 19 &num. 3s pro his maxime sunt loca immunia. ut sic eua.dunt iram proximi occisi , cui licebat homicidam occidere , quae poena tunc erat disponenda in legenum dignus esset homicida poena, necne, non auistem, ut liberaretur a poena, si per odium vel insidias occidisset, tunc enim expellebatur ab urbibus refugi Sic & ecclesiae Christianorum non sunt, asyla pro sponte delinquentibus. si uero quidam existimantur rei grauiores dum petuntur ab ecclesia, ius inclinat semper admisericordia, ne reus potissim v. in dubiis vel non conuictus, poenas luat, aut si fuerint probata crimina intercedat ecclesia pro illis, ut parcat vitae eorum, vel abscissoni membrorum , M simile obseruatur ab ecclesia in clerico incorrigibili qui traditur curiae saeculari ex aut oratus, non Vt ocCiciatur, sed ut citra mortis periculum sententia mo,d Cretur c. nouimus. de verb. signis Nn Secun-
619쪽
Secundo remouentur ab ista immunitate publici latrones qui vias obsident, depopulatores nocturni agrorum, sic S publicus latro, ut in l. prouinciarum C. deseriis, prouinciarum praesides moneantur, ut in quaestionibus latronum maxime Isaurorum, nullum quadragesimae tempus, nec venerabilem Paschae Diem existiment excipiendum,ne dis feratur sceleratorum proditio consiliorum, quςper latronum tormenta quaerenda est, cum facillime ,& in hoc summi numinis speretur venia per quod
multorum salus, & in columitas procuratur. Iustin. in nouel. 17. de mandatis principum. S. nequeaute. .
Neque autem homicidis inquit, neque adulteris, neque virginum raptoribus delinquentibus termin rum custodies cautelam, sed etiam inde extrahes, S supplitium eis inferes, ratio: quia non erit possibile sine iniustitia videlicet utrumq; tueri, cautela Sacrorum, & isdentem &laesum, Zc quia iure ciuili adulter ad Ecclesiam confugiens, non euitat p nam, inuito minus qui in Ecclesia tractauerit de dulterio S. finali auth: ut liceat matri &auiae. nouel Ii7. dc hodie seruatur potius ius ciuile in raptori bus a sacris templis eruendis , quam pontificium , quod non permittebat c. de raptoribus 36. q. LExcludantur etiam haeretici ab ista immunitate
eodem argumento, quo Iudaei l. I. C. de his qui ad Ecclesiam confugiunt , id ipsum dicendum est de blasphemia , ut refert Nicolaus Boerius q.
II o. inci p. sed an consueuit. Idem obtinet in reo diurnae maiestatis, cum multo grauius sit diuinam, quam humanam maiestatem offendere auth. Gazeros de heret. Item seruatur in apostatis a fide Catholica l. hi qui sanctam C. de Apostatis. Sacrilegium quoque committentes indigni sunt hac de-
620쪽
sensione Ecclesiastica, iuxta communem regulam qui committit in legem , non meteretur bene filium legis. l. auxilium E de minorib. Vnde qui occidit Clericum quia committit sacrilegium non gaudet. c. si quis suadente et . q. . Atque haec de Ecclesiarum immunitatibcs de quibus plura videnda erunt
Porro quod attinet ad priuilegia Cleri,& qui eisdem gaudeant, certe dubium non est de personis Praesbyterorum, Diaconorum, S Subdiaconorum, aliorumque religio sum, & tonsuram habitumq;Clericalem gerentium: quia per primam tonsuram Clericalis ordo consequitur ut in capite cum contingat. de artat. & quai. simili modo religiosi infra annum. probationis sunt religiosae per nae , c. religioso de sent. excommunicationis qui omnes gaudent priuilegio Canonis I7. q. q. si quis suadem te,& sunt de districtu,&iurisdictione Episcopali . Dubium tamen facile extat de alijs religiosis qui non sunt insigniti charactere Clericali, vel Religionis approbatae, ut sunt scholares, de seruientes Ecelesiae, cantores, conuersi , uxor Cleri, fili j, se Nui, dc rustici Ecclesiarum, seu Clericorum, pro quo videtur glosa in c. nullus Iudicum, de sor. competi in verbo minores ecclesiae , compraehendere , eo quod ibi loquatur concilium generale de scholaribus vel seruientibus ecclesiae qui eodem priuileg. gaudent Ia. q. a. ta ecclesiarum seruos, sic de uxore Clerici legitima, est capitulum eos 32. dist.& item de filiis ante Clericatum natis, ut inglo. l. omnes C. de Episc. & Cler. De rusticis autem Clericorum an gaudeant subdistinguendum videtur, ut quando hoc concessum habet ab Imperatore, & quando rusticus habet ge-