De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

De vero,&Christ. Principe

quod duae exinde proueniunt paenae infligendar, quarum altera est ex communicatio usq; ad satisfactionem, ut iam supra,&c. conquestus defor: comp: M

sic ad Iudicem Ecclesiasticum solum refertur. Si autem agimus ad corporalem, par nam inflicti uacorporis de qua in prς dicta constitutione l. si quis. C. de Epist. SI Cler. vel ad par nam constitutam, in C si quis conaumax nongentorum solidorum, vel triginta librarum argenti. c. quisquis, vel de illis pqnis quae habentur in c. quicunq; 17.q q. tunc quia in paenis corporalibus, vel pecuniarijs multis, est Iudex saecularis competens, S non Ecclesiasticus, proinde dicitur id crimen ciuile M sic per Iudicem lacu latem iudicandum. Vnde quo ad huius paenae

executionem notanter dicitur per Baldum in au

de Clericis, de Episc.& Cler. quod ex impositione

pς nae dignoscitur crimen canonicum a Civili, ut adulterium quoad excommunicationem est crime Eeclesiasticum: quia matrimonium est res spiritu

.liter, ut extra de procurator c Tuae . quantum vero

ad pς nam gladij est ciuile. C. de adult. l. Quam uis. Idem dicitur de Aeriurio quod quantum ad paenam

est ciuile. ff. de crim. stellio. C. de periurio. In genere vero loquendo vari js modis dici poterit crimen canonicum quod principaliter SI speci liter spectat ad iuditium dc determinationem Ecclesiae, quod est ubicumque committitur principaliter in sacris vel sacerdotibus, vel in priuileg ijs eorum, ut in aut: item nulla communitas C. de Episc. MCler. ubi Fridericus Imperator sic statuit: item nulla communitas vel persona publica vel priuata collectas, vel exactiones, angarias, vel per angarias Ecclesiis, vel alijspijs locis aut Ecclesiasticis personis imponant, aut inuadere Ecclesiastica bona prςs mant,

642쪽

Liber secundus i a

mant, quod si fecerint , & requisiti ab Ecclesia vel

imperio emendare contempserint triplum re sun dant , S: nihilominus bando imperiali subiaceat, Quod absque satisfactione debita nullatenus remittatur. Finaliter sic concludendum, quod crimen canonicum interdum est ratione personae in quam committitur, interdum ratione rei in qua commitati tur ut quia in rem Ecclesiae comittitur, quandoq; ratione loci in quo, ut quia in Ecclesia delinquitur.

Quid vero dicendum sit in dubio quod Lepe contin

git inter territorioru prς sectos & Iudices ecclesiasticos dum altercatur ad inuicem si infra immunitatis terminu aliquis deliquerit nec ne,& sic gaudeat immunitate . Quis tunc Iudex competens dicetur, Muidetur quod secularis : quia si est in casum exceptu a tum videlicet ubi immunitas est violata, per malefactorem, certe ille erit sui fori, & est licitum illum sibi extrahere. ut in c. an liquitus 18. q. q. ubi derogabitur regulae quia species excepta de regula non continetur sint, genere l. sanctio legum. fide pcnis,& ratio suadet : quia si Iudex Ecclesiasticus id faceret, etiam si demonstraretur immunitatem per talem malefactorem violatam esse, cognoscet de ho mine non sibi subdito, & quem praetextu immunitatis defendere non possit, si monstraretur immunitatem inuiolatam permansisse, propter commoda quod habet inflexionis immunita iis, &sic ex eadeiurisdictione haberi videtur, quod non possit dicere an sit sua iurisdictio. Accedet fortius testim nium partis probantis non fuisse violatam immunitatem sicque Iudex aduersarius factus cum probe nequit dicere suam iurisdictionem, sacit pro eo quod habet glosa in v crbo Copia. c. statutum de rescrip t. in o. S. I. Attamen Innocentius in c. ex parte de QS Veib

643쪽

De vero,& Christ. Principe

verbo. sign. pro tu risdictione Ecclesiae singulariter dicit, S quod Iudex Ecclesiasticus possit, & debeat cognoscere, si enim dubia est ostensa, inquit ibidem

Innocentius, sussicere credimus ad relaxandam eandem si parendi mandato Ecclesis competens satisfactio praebeatur videtur ad hoc etiam quod delinquentes infra Ecclesiam vel Cemiterium, vel infra spatium triginta passuum quo Ecclesia gaudet immunitate,& iurisdictione Ecclesiae, delinquent

ut in c. definiuit 17.q q. ubi datut forma super ijs LaicisS: Clericis, igitur est Ecclesiae cognoscere vocato ad hoc Iudice saeculari cuius interest.

Huic accedit Cynus l. pr senti C. de ijs qui ad Ecdlesiam confugiunt, ibi, secundo quaero. ubi dicit quod dicto casu Iudex Ecclesiasticus puniet delinquentem, quamuis aliter in autentica si quis. C. adi. Iulian. de adult. & assignat rationem quia deInquit in territorio Ecclesiae, & quod ipsa abstractio de Ecclesia, siue delinquat infra Ecclesiam vel eius

spatium siue extra, non pertineat ad Iudicem Laicu, sed ad Ecclesiasticu, Clerici autem volentes extrahere , & trudere Curiae puniuntur paena apposita in dicto cap. definiuit, non tamen datur aut horitas Iudici sarculari aliquo casu abstrahere, est ergo disserenata inter committentes extra terminos Ecclesiς, ut infra: quia delinquentςs extra trahuntur pet Sacerdotes Ecclesiae sine alia cognitione cum cautione &c. delinquentes infra, primo facta cognitione per Iudicem Ecclesiasticum, secundum Cynum

ibi, ita quod puniuntur per Iudicem suum suo casu, & per Ecclesiasticum etiam de Sacrilegio, quod est mirabile quod Iudex Ecclesiasticus tradat aliquem

sine cautione puniendum sicut in casu haeresis. αcommunicamus exta ade hqret. Quare dico quoa abstr

644쪽

Liber Secundus. I q

abstractio habeat quidem fieri per Ecclesiasticum

Iudicem Laico tradetem, sed cognitio si delinquet infra immunitatem vel extra, uterque Iudex de illis qualitatibus poterit se informare, M cognoscere, unus ad effectum puniendi sacrilegium, contra immunitatem infligentem, & iste est casus Ecclesiasticus, alius ad effectu condemnandi de crimine principaliter commisso de sic quilibet pro suo interesse potest cognoscere. Veram durum nimis videtur pro uno eodemq; crimine duplici paena adici , quippe quod lege cauium est , ne quis duabus legibus reus fiat. verum tamen est,& lex illa intelligitur quando est simplex

crimen, quando Vero rario ne qualitatis diueissos-fensio committitur,Vterque Iudex punire poterat, allegatur ad hoc auth de sanct. Episc. g. si vero crime proinde notandum secundum Bald. in l. I. C. de sum .irin. in Io. corolario, quod paena temporalis notollit spiritualem nec e contra. Vnde licet quis acceperit pamam spiritualem de delicto non minus punietur etiam in palatio, quemadmodum idem Bald. demonstrat monens Vbi supra q. de illo, qui commisit incaestum, vel adulterium cum consanguinea& nupta, quod crimen pertinet ad Ecclesia, saltem quo ad Ecclesiasticam paenam, ut dixit idem Bald. in autent. Clericus, de Episc. dc Cl. Modo Episcopus condemnauit illum ad perpetuum carcere potestas vult eum de capitare, Quaeritur utruna possit dicit quod videtur de non : quia condemnatio Episcopi est terminus poenae. In contrarium allegat dicens, quod quamuis sit terminus p aequo ad iurisdictionem Episcopalem, tamen temporaliter maior paena debet imponi & ideo iudex seculatis suo iure potest uti.

645쪽

De vero,& Christ. Principe

Ex his videre potes quid Iudex ecclesiasticus Ictacularis facere debeant, ne quotidianae ut sit contentiones oriantur , & iurisdictionum adinvicem

violationes .

De Iuramento sequitur, quid sentiendum, cuius occasione multi passim suint excessus, tam apud Iu dices saeculares, quam ecclesiasticos, cum super re, quandoque leui aut etiam de iure prohibita, paenis ad hoc rescindendum aut implendum rei adigum tur, proinde consulto id declarandum erit. Notandum ergo primo iuramenti causam non esse mere sori spiritualis, etiam quo ad vinculum iuramenti, quoniam de illo uterque cognoscit,& discernit secundum regulas iuris Canonici, S huius

potest esse ratio quia periurium directh respicit imreuerentiam Dei quae proprie est religioni contrarium, meritoque per Iudices coercenda, vi c. Rex dicit et q. q. S. si autem de iuramento agatur in foro

poenitentiali, tunc de illo solum cognoscit ecclesia, Et est crimen ecclesiasticum: quia ex quo Iudex saecularis non habet potestatem clauium ecclesiae, ut possit absoluere in soro poenitentiali, vel ligare, sic neq; cognoscere de hoc. si vero agatur de iuramen, to ad penam periuri j pro ut lex Ciuilis, vel lex patris

illum puniret, tunc ad illam poenam conuenietur iudex saeculari S. Quia vero ut supra posui multi hodie abusus committuntur in hoc iuramento , ponendam est illud, quod communiter accidit, dum sub grauissimis paenis aliquando multa prohibentur a tacularibus Iudicibus, si quis iura meto interposito contraueniat, an tunc per eosdem Laicos iudices puniri possit rulione iuramenti, & absolui, aut quid tandem in t

li casu iaciendam sor et i vi v. g. prohibet Senatus

646쪽

Liber secundus. I r s s

res minorum non polse alienati nisi ex decreto iudicis, aut mulierem nubere non posse sine scitu suorum amicorum,&consanguineoru , ponamus quod contra ueniat mulier iuramento praestito, Quid i

ris, an coram Iudice s*culari, vel Ecclesiastico agendum erit ex iuramento& ad illius obseruationem , vel rescissonem 3Muliorum sunt hac de re inter se variantes se tentiae ut est Larth. in l. si quis pro eo. ff. de fide ius. sor: dicens quod aut lex dirigit prohibitionem in personam, Vt puta prohibendo ne mulier, vel minor alienet quod statuit, dc prohibet iuramentum non obligare, quia ex quo diri Sit prohibitionem ad personam agit prohibere persisnam, ideo in quantum

vertitur in uetitum a lege incurrit peccatum in obedientiae. &ex consequenti se in uinculat,&iurametum ut nutriens peccatum non est obseruabile ab Lque praeiuditio salutis aeternae,& sic non obligat secundum eum, si vero lex loquitur in rem, ut res dotalis vel res minoris non alienetur & similia : quia intentio non suit ligare personam , sed solum inquantum agit, intentio fuit annulla re actum, unde contractus inualidatur a lege , nihilominus iuramentum obligat quia pote it seruari sine interitu salutis aeternae,&dicit quod hoc casu validabitur contractus, ut in auth. Sacramenta pub. C. si aduersus

venditionem, S quod teneret tunc contractus, probat, quia alias si ex contractu solueret, cum ille nota haberet ius retinendi, possent repeti, iuxta caput debitores, de iureiurando, quod esset contra auth. 5acramenta puberum. Item quia rem teneret sine causa: quia iuramentum ordinatur ad obligandum Deo tantum, Λ non parti . Anthonius de Butrio ini

uita.

647쪽

' De vero,& Christ. Principe

uitatis haberet sundamentum solius sori ipsius qui

iurauit, quod iuramentum semper obligat, etiamsi in consequentias remotas adsit in prohibitione fauor publicus. s. quod liberi procreentur, vel ciues diuites maneant, Z non de pauperentur: quia inquantum quod praeceptum dirigitur ad personam, putat facere personae praeceptum, quod sapit naturam consilij. Emandati . l. I. quia prςcepta intelligu-tur secundum naturam materiae, dc dicit non obii

re, quod contrahens cum isto sic iurante ligetur ad peccatum quia talia iuramenta sunt seruanda , nisi lex statuens, in prohibendo, habeat respectum ad aliud quam ad forum, & fragilitatem iurantis, dutamen doli sit capax iurans, de tu tori b. puer. c. I. quam multis prosequitur rationibus & iuribus. Ioanes de Imola, dum iacit repetitionem dictae. l. si quis pro eo. ff. de fideiussor. dicit quod lex ciuilis

in dubio non videtur velle obligare ad peccatum ; quia non considerat, neque animam, neque bonii, vel malum animae, sed potius bonum ciuile, tendes ad conseruationem societatis humanae, cuius e contrario finis est iuris Canonici, de ideo dicit quod licet lex ciuilis dirigat prohibitione ad personam, novi detur velle illaqueare personam ad peccatum , sed potius inducere nullitatem actus & hoc satis videtur probari in l. non dubium C. de legibus, imo ubi etiam constaret expresse de intentione statutiquod intenderet peccatum, non potest,&esset nulla, quia potestas ligandi animam tanquam rem spiritualem non potest esse penes Laicum. Nam illa sola data est Diuo Petro & successoribus eius. Vnde licet Imperator habeat vel Iudex saecularis potestatem imponendi pς nam carceris non tamen habet ps nam gehennae c. qui resistit M. q. 3.

648쪽

Liber Secundus. . Iss

Ea vero quae in contrariu adducta sunt per alios

facile solui videntur, ut quod obediendum sit superiori, sub interminatione mortis , si intelligatur de morte aeterna, Sc sic de illa quae oritur ex peccato mortali, debet intelljgi Principi. i. praesato, ubi voluit sic glosa in c. a. de maior. N Obed. vel si intelligatur de morte temporali, tunc non obstat quia tanta potest esse in obedientia Sc in lato negotio quod poterit damnari ad mortem non obediens Principi saeculari. fatetur etia Io.de Imola , quod si praeceptum Iudicis saecularis esset rustum & subditus esset inobediens, posset tunc implorare auxilium Iudicis Ecclesiastici per ea quae habentur. c. I. de olford.& si talis subditus tunc monitus per Ecelesiastica

perseueraret in contumacia posset excommunicari: quia tunc peccaret non obediendo Iudici Ecclesiastico, S: sic potest intelligi illud in c. 2. de maior. qui non obedierit Principi morte moriatur. Similiter,& illud quod aliqui citant pro confirmatione in contrarium ad Roman. 13. qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit, & qui hoc faciunt damn tionem sibi acquirunt, potestati. i. superiori habemti potestatem ex ordinatione diuina: quia omnis potestas a Deo est, ut alias diximus, S quod commia natur non obedienti damnasionem, potest exponi. i. propter in obedientiam, potest damnari, intellige ad paenam temporalem, quae congruit m dici saeculari, non autem ad paenam spiritualem. Quare

ex sic dictis putat dicendum quod licet statutu, vel lex dirigat prohibitionem ad personam, no per hoc sequitur quod iura metum non habeat ligare, quod ut dixi in dubio esse de mente legis, vel itatuti illaqueare aliquem ad peccatum, sed ad poenam nullitatis actus. Fatetur insuper quod si ita tutum ema

naue -

649쪽

i De vero,&Christ. Principe

rauerit in materia in qua secundum ius diuinum , vel canonicum transgressio obligaret ad peccatum, tunc etiam incurrit peccatum contra faciens, sed novi statuti, sed legis diuinae, vel Canonis, S dicit notandam praedictam considerationem : quia dicit illam nouam, & non per alios tactam,&addit quod licet secundum legem diuinam & canonicam ob

diendum sit iusto praecepto superioris illud est verum quoad hoc L ut superior iuste possit punire subditum inobedientem per suas paenas temporales, non autem quod peccet exinde contraueniens , illudque, vel maxime procedere quando praeceptum erraret in materia de cuius natura es et quod transigressio induceret peccatum , facit secundum eum quod notat Bald. lege non dubium C. de legib. in I 7. opin. vel potest intelligi, quando ex contempta quis faceret contra legem, quando scilicet propter elationem & superbiam non vult obedire legi, vel dispositioni legis tunc quia ipse contemptus per se est peccatum mortale, sequitur etiam ipsum peccare non vi statuti, sed ratione contumae lae & contemptus. Paena vero huius erit secundum eandem praeter nullitatem actus si . s. tana sit spetialiter imposita, si vero non sit spetialiter imposita erit arbitraria,&ex hoc videtur transire,& concludere quod licet quis non obediat iusto praecepto legis positivae, noincurrat peccatum nisi contrafaciat ex contemptu, vel nisi emanaret in materia cuius transgressio sui

natura induceret peccatum 4

Quibus sic stantibus dictis in contrarium a Barn&aliis per responsiones ponit, na& si posito quod

prohibitio dirigatur ad personam peccaret contra faciens, tamen ut supra tetigisse dicit, non videtur

quod peccet seruans contractum quem prohibitus

650쪽

Liber secundus. Is

est sacere: quia statutum vel lex hoc non prohibet , etiam quod ille se obliget ad obseruantiam, sed solum prohibet, ne aliquis contrahat,& ideo videtur quod si iurat seruare contractum, vel non contrauenire non peccet, sic iurando, licet peccauerit contra ueniendo , facit secundum eum quod habetur in c. debitores de Iur. & haec sunt vera, quia leges saeculares, etiam actus,vel personarum prohibitiva ex sola non obseruantia, non obligant ad peccatum;&in hoc differunt a canonibus: quia canonis tra ressor prohibitionem continens punitur depositione c. vlt. q. dist. δί sic incurrit mortale, sed legis Ciuilis transgressor non ex non parendo, sed ex con

temnendo.

Ex quo vero primum Bart. distinctionis membrum, sic ut patet infirmatum est. s. quoad persona idem dicendum erit de eo quod si statutum fieret prohibitivum quantum ad rem secundum Salicetum indicta auth. Sacramenta puberum, iccirco dicendum, siue fiat prohibitio in rem siue in persona cessantibus alijs qualitatibus semper iuramentum erit seruandum ex quo potest seruari sine dispendio salutis arternae &Iudex Ecclesiasticus aditus in via denuntiationis Euangelicae, vel alias debitae coget ad obseruantiam iuramenti & mandabit obseruandum.

Nunquid vero talis ita soluens poterit repetere iterum, ut voluit Fridericus de Senis in Con. 272. iuxta caput debitores de Iur. vel quod petatur relaxatio iuramenti, ex quo lege prohibente contrahi, est praestitum, dico quod in casu ubi lex expresse non reprobat iuramentum sed annullat contractu minorum, vel mulierum, ut supra posujmus, sine

SEARCH

MENU NAVIGATION