장음표시 사용
491쪽
XXXVI. An censemus, si una cum corporibus animi interirent, aut sapientissimos homines tam aequo animo mori posse, aut tam iniquo planeque invito stultos et sa- tuos Socratem ferunt, morti proximum, de piorum immortalitate beataque Vita , quae mortem consequitur, disputavisse, itaqtie laeto ac libenti animo lethale illud poculum hausisse, quasi non ad mortem, sed ad regnum atque imperium vocaretur. At Vero, quorum animus in terra defixus haeret qui nihil, nisi mortale terrenunique cogitant, eos plane repugnantes atque invitos e vita discedere videmus: ne immerito quum animorum aeternitatem propius jam intuentes, crucientur mirum in modum, quasi flagitiose actum vitam poena etiam sit immortalis consequutura. Atque illud estiam o stultum hominem dixerit aliquis, et naturas suae penitus ignarumlo nemini obscurum esse potest, ex ipsis etiam sacris caerimoniisque majorum aeternam hominis
vitam facile cognosci atque intelligi posse. Neque enim illi
aut mortuos tanto honore coluissent, aut tam mulias tamque varias sepulcrorum caerimonias posteris tradidissent, nisi cognitum perspectumque habuissent, vigere animum in morte, nec, quamquam corpus occidat, hominem ipsum
penitus evanescere. Itaque statuisse videntur, mortem ipsam non esse humanae vi se confectricem, nec ex ea sequi
interitum; sed potius ad aliam mulio feliciorem vitam iis,
qui recte vixissent, ducem optimam solere exsistere. Quicumque enim convenienter natura Vixerint, nec illam sequuti sint mala consuetudinis corruptelam , quae divinitus
datos igniculos exstinguit, vitiaque gignit et confirmat
omnia, eos et viventes gloria, et e vita excedentes praemiis prosequi oportet. Id enim non solum rationi consentaneum, sed etiam verissimum atque aequissimum est. Cui autem
sequitatis antiquior cura, quam Deo PItaque, quum homo solus ex omni propemodum genere nactus sit aliquam notitiam Dei, nisi vitae iniquitate Deo iniquus atque invisus evaserit, ad Deum certe evolabit Id.
492쪽
que aeternitatis huinatis vel maximunt ac firmissimum adigumentum est, solum hominem divinas voluntatis participem consciumque exsistores ut, quamquam agrestibus silvestribusque in locis natus sit, tamen ipsa docente natura, et esse Deum, et colendum ac verendum esse, dubitare non possit. O rem dignam, in qua non modo homines, sed ipsas etiam pecudes obstupescere, ac, si fieri possit, etiam erubescere oporteat cognatum esse hominem Deo; nullum
aliud in terris animal, nisi hominem solum Dei cognitione imbutum esse nec quidquam esse aliud, quod animo,
e divina mente hausto, praeditum sit : tantamque inesse homini caecitatem atque socordiam, ut divinae cognationis immemor, aversetur migrationem ad Deum 'Nec enim aliud esse mors, quam migratio ad caelestes superasque sedes, existimanda est nec id solum ratione quadam sequitati veritatique consentanea, sed etiam sapientissimorum hominum maxime firmo stabilique consensu.
XXXIII. Atqui eum, qui hoc pacto vivere, ac paene a se ipso dissentire velit, meminisse certe oportuit, terram ipsam, omniaque, quae sub caelo sunt, divina voluntate
regi, proptereaque quiddam nobis, quod observandum et
addiscendum videatur, praescribere. Quis ergo terram ipsam, aut quotannis feracem, aut semper optimas fruges, et numquam malas inutilesque herbas edentem esserentemque vidit quis animalia semper uberes foetus edidisse, numquam sterilitatem passa esse, recordabitur Θ Quod si haec ipsa secus se habent, nihilque in rebus humanis perpetuo firmum, ejusdemque naturae optare licet cur, quam in omnibus et rebus, et animantibus vicissitudinem cernimus, eam ab homine sejungamus Qui si multos annos seliciter vixerit; si sobolem, honores, opes assequutus, diu tantis bonis frui potueri praeclare secum esse actum vere dixerit. Sed a, versi tamen aliquid subeundum perserendumque relinquetur demum oppetenda mors erit, quas eo levior esse debet, quod omnibus communis est, nec cuiquam singularis, aut
493쪽
praecipua Sed hoc quoque gratior, quod nos a multis erroribus abstrahit, quibus, quoad vivimus, in tanta opinionum varietate, assiduaque veri inquisitione perturbari saepe solemus, et ad ipsam cernendam fruendamque veritatem jucunde traducit. Quo nihil beatius homini posse contingere, satis, ut arbitror, ex eo suspicari possumus, quod innata est homi cupiditas scientiaeci ejus autem praestantia non sane video, qua alia in re, nisi in perfecta veritatis cognitione posita sit. Ex quo fit, ut veritatis cognitionem assequuti, perfecta absolutaque scientia potiamur verequε dici pratest, qui veritatem intueatur, sensuque percipiat, eum voti sui compotem, vereque beatum esse. Quod si beata vita quaerenda nobis est, nec quidquam fugiendum magis, quam ne miseriarum gravitate premamur quid illo homine stultius, aut stolidius reperiri potest, qui ceterorum morte ita angitur, ut beatae vitae oblitus, miseram atque infelicem consectetur Pros ectoenini. ita se res habet, ut, nisi mortis dolorisque timore liberatus sit, etiam si multas cognitas perceptasque virtutes habeat, rectumque et equum omni plane utilitati anteponat, beatus tamen esse nemo possit. Quid enim aliud dolor est, nisi cruciatus animi, isque perpetuus quid aliud timor, nisi assidaeus invisarum ac molestarum rerum metus pΑ quo modo felix, aut beatus esse poterit, qui assiduo cruciatu metuque urgebitur quin eo miserior atque infelicior existimari debet, quod non solum sibi ipsi molestiam miseriamque comparabit, sed in ceterorum etiam sermonem ae vituperationem incurret. Nihil enim nimio dolore deforimius, nihil a viro alienius. Et, si corporis pravitatibus vituperatio proposita est, vitiis ipsis, quibus laborat animus, nihil turpitudinis, nihil inuretur infamiae Illa vero et graviora sunt, et majori animadversione vindicanda, quo nobiliorem , quam corpus est, sedem, nempe animum ipsum, occupaverunt. Quod si turpis dolor nimius, et vituperatione dignus, certe illud conse Pietur, ut, qui nimio dolori
494쪽
se ipsum tradat , ne laudo quidem ulla dignus censeamr.
Est enim series quaedam maxime veritati consentanea, ut sententiarum, sic rerum et quemadmodum in sermone,
disputationeque nostra nectitur aliud ex alio, ita qui se una aliqua vel deformitate, vel turpitudine implicari patitur, multis statim miseriis ac deformitatibus opprimetur.
XXXVIII. Nec vero credi velim, me, quia dolori nimio
repugnem, idcirco dolorem omni ex parte improbare, omnesque illius ex animo fibras evellendas existimare rit enim, quatenus homo doleat, et quod prudenter a Crantore dictum est , sive secetur pars aliqua corporis, sive avellatur, sensus tamen adesse debet. Istuc enim nihil dolere, fieri non potest, quin, quemadmodum seritatem corporis quamdam, sic animi stuporem maximum indicet. Sed nimbrum illud est, quod improbamus , dolori nos ipsos ita tradere, ut in aliam fortasse graviorem ex alia parte vituperationem incidamus. Nam quemadmodum, qui nihil prorsus doleat, desciscere videatur ab hominis natura, quae morte perculsa dolorem ac luctum aliquo modo indicare cogitur: ita, qui dolori nimis indulgeat, humanae naturae penitus oblivisci, omnumemque omnium conditionem reCusare
iudicabitur. Quibus rebus intelligitur, graviter peccare binmines, quum vel ea, quae omnibus perferenda subeundaque sunt, detrectare audent, vel, quid ipsos in vita deceat, quasque sequi, aut refugere debeant, non cernunt satis. Quod proprium prudentiae munus est quam humanarum actionum moderatricem a diis immortalibus esse constitutam, infitiari nemo potest. Atqui huic tam praeclaro
divinoque muneri plane obsistit, qui nimio dolore ducitur. Non modo enim se ipsum sine ullo fructu lacrymis ac tristitiae tradit, sed. etiam omni plane consilio ac judicio vacati Ubi enim ratio, si se dolore auferri sinat ubi constantia, si sibi ipse repugnet, et tu moerore jaceat pubi denique humanitas, si se hominem esse oblitus, nihil sibi cum morte
commune esse contendat Iam vero illud stultissimum,
495쪽
existimare, quae ceteri homines libenti animo subeant, iisse non esse obstrictum. Quid enim ' an ignorare quisquam potest, quanta inter homines cognatio sit, quantaque similitudo patenim nisi hoc verum lateremur, causae nihil esset, cur homo hominem consilio, re gratia iuvaret, ab hostium impetu ac laesione defenderet. Quod contra videmus accidereri ut, qui ab his actionibus avertat animum, non inodo in vulgus improbetur, sed etiam inhumanitatis ac
feritatis accusetur. Certe enim non e mari re sculpti, aut
e robore dolati sumus est in nobis quiddam, quod pietate misericordiaque moveatur, nec exstingui sinat illam, qua diis proximi sumus, juvandi ac benefaciendi voluntatem. Itaque insitum homini, atque innatum videtur, ut, quoties alium hominem, quamvis alienum premi calamitate atque aerumna videat, crucietur animo, nec, si facultas suppetat, dimittendam putet illius sublevandi occasionem. Quam enim ipse, si eo loco esset, benignitatem sibi impartiri optaret,
ea ut in alium utatur, natura tacita quadam Voce monereae praecipere videtur. Quae igitur sibi evenire posse dubitet, ea, si contingant, cur angi ac perturbari velit aut, cur non potius humana illa esse, et omnibus hominibus proclivia fateatur Quanto rectius ille, qui hominem se agnoscit, nihilque humani a se alienum puta 'clinque quum
hane ex animis nostris opinionem, mala omnia non esse humana, veluti immitem quamdam et immanem belluam, extraxerimus, profecto minus misere, minusque sollicite vivemus. Relinquetur enim illa cogitatio, quaecumque accidant, fortiter ferenda esse, nihilque posse homini evenire, quo funditus prosternatur. Idque ita erit, si nobismet ipsis non assentabimur, sed veritatem, qua nihil praeclarius, praestabilius, uberius esse potest, toto pectore amplectemur. Haec enim illa est, quam assequuti, meliores multo efficimur, et ad perserenda incon moda, praeclaraque peragenda alacriores quum nihil, nisi quod rectum et aequum
est, laudabile arbitramur, nihilque aliud, nisi egregia illa,
496쪽
ex quibus vera gloria nascitur, expetimus. Ac mihi videor nimis etiam nunc anguste atque exiliter agere. Qui enim latior objici campus queat, in quo fidentius atmie alacrius exsultare possit orati, Sed faciam impudenter, si medicinam deserens animorum, quam ex omnibus maxime utilem esse intelligo , ad meam unius delectationem sermemem
XXXIX. Dolorem igitur nimis acrem ac diuturnum fugisendum diximus. Et quidem probabiliter: quum ex eo mala multa, maximeque gravia soleant exoriri contra vero nihil boni Neque enim dolor ex illis rebus est, in quibus vel ad probandum, vel ad vituperandum, multa et magna contrariarum rationum paria momenta agnos ritur moeenim si accideret, agerem verecundius, neque me in eum locum demitterem, unde nullum plane exitum viderem. Sed, quoniam haec ita se habent, contendo, vincendum esse animum, dolorique acriter obsistendum. Sive enim nosmet ipsos, sive vulgi opinionem cogitemus, id nobis sine ulla dubitatione faciendum est. At si ad mortuos ipsos animum traducamus, qui possumus existimare, gratum illis fore, quod nimio dolore cruciemur ' praesertim quum ex eo nihil ad illos utilitatis, sed permultum ad nos dedecoris atque incommodi permanet. Quid igitur eos ipsos a nobis optare atque expetere arbitremur Nihil sane nisi ut eos
illustri memoria ac recordatione decoremus. Nemo me lacrymis decoret,
Quid igitur est causae, cur fletum lacrymasque recuset Nimirum ea gloria, quam se adhuc Viventem assequutum esse confidebat tamdem igitur ob causam nostrum quoque luctum mortuis ingratum molestumque fore suspicemur, nec aliud eos a nobis quidquam flagitare credamus, quam, ut id ipsum illis, quo maxime delectamur, tribuamus. Haec autem gloria est, et assidua illorum virtutis recordatio.
497쪽
Quam si sermone laudationeque nostra immortalem efficere liceat, hoc uno de mortuis os vel optime meritos existimare possemus. Quid, quod eum, qui sic doleat, ut recreari confirmarique non possit, ne divinum quidem numen horrere, sapientissimi homines prodiderunt 'Impium autem est, quibus debemus omnia iis pessimam referre gratiam. Contra vero, qui deorum voluntati paruerunt, nihilque se, quod ab illis ultro daretur, moleste ferre declaraverunt, eos non solum viventes praecipua laude ornavit antiquitas, sed etiam e vita egressos perpetuo coluit honore. Idque eo studiosius ac libentius, si quos intellexit cum deorum cultu
exercitationem virtutis, et praecipuam in mortales beneficentiam, conjunxisse. Scite profecto, ut cetera ferme omnia:
quid enim majori laude dignum ex omnibus rebus humanis
commemorare possimus, quam eum, qui vitam ducat cum virtute conjunctam, ad deorum cultum atqrie honorem,
perpetuum in homines studium ac pietatem aggregares nec quidquam tantulum modo in ejus animo exsistere, quod non vel pietati, vel humanitati, Vel denique virtuti sit con
XL. Nec aliam sane ob causam perturbari omnem vitam errore inscitiaque videmus, nisi quod quas in hominis vita praecipua esse deberent, pietas erga deos, in homines honeficentia , virtus in ingeniis ac moribus, ea fere omnia negliguntur ridemque ratione, quae maxime Vitare deberemus, ea studiose expetimus, caecoque impetu ferimur ad illa, quibus vita nostra plane sera atque immani essicitur. Ex hoc fonte cupiditates insatiabiles exoriuntur, quibus non modo singulos homines, sed totas familias, et uni ersas funditus eversas civitates videmus praeterea seditiones, insidiae, discordiae, rerumque et hominum clades et interitus ex his etiam incredibiles dolores emanant, quibus perturbari vitam, neque solum insuavem, sed acerbissimam effici necesse est. Quod contra probis, Virtutemque amantibus accidit. Nam divinae voluntati obtemperantes, nihil
498쪽
in se ipsis, sed in ea se ipsos ac sua ponunt et locant omniaci neminem laedunt omnes liberalitate, henignitate, earitate amplectuntur nulla re cruriantur nihil appetunt, omnium vitiorum fracto impetu, cupiditatumque radicibus
ex animo penitus evulsis Nempe igitur eos, qui ita vixerunt, ut sibi jucundi, diis grati, honiinibus fructuosissimi exstiterint, divinis honoribus iure dignos majores nostri
censuerunt eosque cum diis immortalibus aevum agere sapientissimus poeta non immerito cecinit. Nec tam et idcirco, quod eorum eorpora in caelum perlata credere sapienter quisquam omit quod quia natura non patitur, ut,
quod e terra est, alibi, quam in terra maneat, ct credi quidem debeat, necesse est sed, quod eorum animi, tamquam hominum de diis immortalibus humanoque genere optime meritorum, in caelum putentiis elati. Quod de Bomulo, urbis nostrae conditore, memoriae proditum accepimus quem singulare in genus hominum collatum munus tam praeclarae urbis condendae, in deorum numero coli cavit. Idque eo tempore, quo literis et doctrinis homines exculti facile fictum a germano, verum a talso secem ant:
ut credi non possit, quidquam illis persuaderi potuisse, quod ullam ficti aut salsi imaginem prae se ferret. Sed, quod
illo mortalis eximia virtutis a beneficentiae gloria cons quutus est, ut non solum immortalis, sed deus judicar tu id ipsum aliis etiam tributum esse, ut inter deos recepti putarentur, quum excessissent e vita annales vel rtu loquuntur. Quod et apud Graecos prius contigit, et inde fortasse ad nostros permanavit. Nam et Hercules, et Iaber, fratres Tyndaridae, et feminae plurimae, quibus nune inter deos locus esse praecipuus creditur, et hominibus nati, et homines fuerunt. Sed, quod virtute praestiterunt, et ut ceteris ad recte vivendum, beneque merendum praelucerent, laboraverunt, ideo eos hominum tama beneficiorum memor, in consessu concilioque caelestium collocavit. Atque ipsos, quos vocetimus majorem gentium deos, alios-
499쪽
que quam plurimos, quos in deorum numerum retulimus, hinc a nobis egressos, et in caelum prosectos, facillimum erit agnoscere. Maximum vero argumentum est, quod de illis credimus, id esse verissimum, quod et tantus tot saeculorum doctissimorumque hominum conserisus, veritatis vox ipsa esse videtur, et quod tantae, tamque praeclarae virtuti, quem alium vere congruentem locum tribuere opor
L Quis est autem tam demens, ut, quos innocentia, liberalitate, et singulari quadam ac praecipua virtute diis proximos intelligat, iis sejunctum a diis tribuendum locum
censeat et, quum hominis animus terrena respuat, adsupera semper feratur qui non solum tacito naturae impulsu, sed voluntate, reque ipsa, ut quam maxime caelestibus similes essent, praestiterunt, eos licebitne caelo esse privatos 'Mihi vero eo justius in caelo colloeati videntur, quo clarior eorum inter homines vel eluxit liberalitas, vel virtus enituit. Quis enim Hercule sortior 'quis prudentiori quis ab omnicupiditate remotior quos ille labores, ut sortiter ageret, et hominibus prodesset, suscepit et pertulit Z aut quid non doloris et calamitatis exhausit Quis ergo hunc caelo exeludi patiatur, quum ejus virtuti sempiterna gloria, et laudis patuerit immortalitas Eademque ceterorum conditio est quorum alius alio genere virtutis, omnes summis et singularibus vol in ipsos deos, vel in homines meritis praestiterunt. Itaque tam egregiis eximiisque factis non infixas
plumbo statuas, non arescentes triumphorum coronas satis
diuturna persolvere posse praemia judicatum est; sed florentiora stabilioraque munera quaesita sunt, quibus ornarentur ii, qui virtutem, honestatem, gloriam otio, libidini voluptati, vitae denique praetulissent. Tamque id aequum est, quamd illud decorum, maximeque probandum, non easdem impria is sedes, quas bonis atque integris, post mortem esse propositas. Intellexerunt enim ex majoribus v miris complures, qui sapientia praestiterunt, quum in diis
500쪽
aequitas praecipue vigeat, eaque in eorum gubernatione appareat maxime fieri non posse, quin nequitiam sceleraque
aversentur, quique ea in vita exercuerunt, eos a se ipsis
longissime sejungant. Quod in vulgus edi, verumque existimari, non modo rationi conveniens, sed utile quoque inprimis est futurum. Nam si quid in hominum animis pi tatis, si quid religionis inerit, certe ob hanc potissimum causam se a flagitiis ac facinoribus abstinebunt, quod impios ac nefarios homines a deorum concilio ac societate arceri judicabunt. Nec enim omnibus iidem illi sapientes
arbitrati sunt eumdem cursum in caelum patere : nam vitiis et sceleribus contaminatos, deprimi in tenebras, atque in coeno acere docuerunt castos autem animo , Puros, integros incorruptos, bonis etiam studiis atque artibus e
politos, leni quodam ac facili lapsu ad deos, id est, ad
naturam sui similem, pereolare.
XILII Quod si ita est, certe nobis, quantum conniti animo possumus, quantum diligentia consequi, contendendum atque elaborandum est, ut ne ab iis segregemur, qu rum est proprium vita frui sempiterna ac beata. Quod efficere qui voluerit omnes autem velle debebunt, qui Seipsos diligere, convenienterque naturae volent vivere), numquam committet, ut, quae ceteris exitiosa fore crediderit, ea ipse persequatur. Neque enim in spem venire poterit, aut ignoraturos esse deos, quae ipse agat, quum divinam naturam nihil praeterire credibile sit, aut illair baturos, a quibus non modo dii, sed etiam sani homines
abhorreant. Quid enim turpius libidine quid tetrius avaritia priuid detestabilius crudelitates Quae quamvis in hominibus aliquando exsistant, tamen ab hominis natura tam aliena sunt, quam humanum illud erit, si omnia nobis bona omniaque commoda expetamus. Atque in hoc comprimendae sunt cupiditates, quibus trahimur persaepe ad ea, quae Virtuti adversantur. Quod facillini perficiet, qui tam gloriosi facinoris exitum secum ipse assidue cogitabit.