장음표시 사용
481쪽
mus. Et vero nihil fuit, quamobrem elato excelsoque animo homiues vitam non despicerent, ut sempiternam gloriam consequi possent. Nam cum nullo vel certe minimo doloris sensu, quem morientes perferunt, infinitam laudem commutabant. Hunc enim locum de exiguo, vel nullo potius dolore mortis, quem supra perstrinximus, paullo ube
XXX. Neque enim absurde dixisse mihi videtur is, qui
morientium mortuorumque hominum statum et conditionen duabus potissimum ex rebus percipi atque intelligi
posse affirmavit: quarum unam somnum statuit, alteram vero tempus illud, quod nostrum cujusque ortum antecessit. Et sane ita est, ut ex omnibus opinionibus, quarum errore
duci vulgus solet, quum de morte loquitur, nulla plane ad veritatem videatur esse propensior. Ita enim multi vivunt, ut praesentibus bonis fruantur, nec sane cogitent, quid paucis post annis vel ipsis, vel ceteris boni, aut Diali possit evenire. Itaque saepe non opinatis morbis, perturbationibus, angoribus vexantur. Μortis vero, de qua potissimum cogitare debuerant, ita non reminiscuntur, ut ad se minimum illam pertinere, nec sua quidquam interesse existiment. Qui ut Panaetius Africanum dicere solitum tradit, ferociores equos domitoribus tradendos esse, ut paullatim parere, seque mitiores ac molliores praebere incipiant: sic ipsi in gyrum fortitudinis ac patientiae reducendi sunt, ne, si mors imprudentes oppresserit, perterreantur, planeque concidant. Sed nescio quo modo voluptate luxuque desinita hominum consuetudo de recta majorum vita deflexit, eoque sensim delata est, ut nihil minus, quam Verum, agnoscat,
nec, quum aliquid agitur, rectum id necne sit, magnopere cogitet qua nulla major pestis ac pernicies humanis rebus, valde jam labefactuis, potuit afferri Atqui, si in ullo homine, certe in his ipsis vulgare dictum et verum, et acute cogitatum esse deprehenditur. Quid enim isti aliud agunt nisi
totos dies per inertiam perdunt, atque ita vivunt, ut stertere
482쪽
potius , quam ullo pacto vivere videantur Dormietis autem ut nilii sentit, nihil agit, nihil curat : sic mortuus quid
agere, quid curare, aut sentire possit, haud sane intelligas. Itaque in fabulis, quos dii maxime adamarunt, eos, ne imminentem aliquam calamitatem sontire cogeremur, si vigilassent, a diis ini mortalibus consopitos esse accepimus. Mortem igitur, siquidem somno similis est, singulis noctibus induimus, et, quum in somno sensus sit plane nullus,nidium etiam in morte futurum esse sensum, verissime
statuere debemus. Quod ut sensu ipso plane percipitur, sic ne de alter quidem dubitari ullo pacto potest, quin qu
les ante, quam oriremur, fuimus, tales etiam mortui futuri simus Mors enim quemadmodum ad eum, qui nondum ortus est, nihil pertinuit, sic ne ad eum quidem, qui mortuus est, ulla ratione pertinebit. Ad morientem vero vel nihil, vel parum certe pertinet: siquiden tam angusto spatio, tamque brevi curriculo coercetur, ut ne si velit quidem, vires suas nimium porrigere, aut explicare possit. XXXI. Quae est igitur eorum oratio, qui tantum in morte dolorem se timere atque expavescere dictitant Quamquam non sane video, quo modo aliter facere possint qui enim mortem numquam experti sint, quam semel homo suhit rus est, quo modo, bona, malane sit, vere sentire ac dijudicare possunt Morientes aiunt cruciari, angi, distorqueri. Quod in nonnullis fortasse animadverti atque observarii
tuit in quo tum isti aliquid dixisse videri possent, si hoc
ex ipso mortis sensu penderet. Nam si mors ipsa dolore suo corpus usque eo cruciaret atque angeret, ut haec doloris odere indicia cogeretur negari profecto non posset, quin dolorem non levissimum mors ipsa esset allatura Quum vero hujusmodi cruciatus paucisSinios angat, et eos maximo, qui intemperanter, flagitiose, nefarie vixerint nunc dubitari non potest , qui tales homines non mors, sed admissorum scelerum conscientia vexet, habeatque sollicitos. Qui enim se morituros numquam crediderint, ac E
483쪽
cogitarint quidem, quum ad ipsam mortem pervenerint, an ntur, non dolore moriendi, sed quod e vita inviti discedunt in qua quum omnia secunda feliciaque experirentur, no secus mortuis accidat, valde vereri ac dubitare coguntur. At bonis, qui mortem semper, tamquam praesentis tempestatis portum, in ore ac sermone habuerint, quique
ex huius vitae procellis, mortis beneficio, aliquando egredi
saepissime concupiverint, nihil libentius ac iucundius mentione ac nomine mortis accidit. Atque in iis etiam praestans planeque admirandum deorum munus agnoscitur Bonos enim, et quidem plurimos, non modo cum exiguo dolore, ut optare homines vulgo solent, sed omnis plane doloris expertes ex hac vita egressos, sine ulla dubitatione
Ex quibus Q. Fabius consulatum adeptus, quum in curia praetereuntes salutaret, nihil dolens, nihil molesti seritiens, immo plane gaudens e vita discessit. Atque idem contigit A. Pompeio, quum in aede Iovis Capitolini sacra fecisset, itemque halnae consuli, diis inaniortalibus supplicanti. Quid hos in ipso mortis articulo doloris expertos existimes, qui pauli ante laeti vivebant, et in eo quo morieliantur, puncto temporis, nihil lugubre testati sint, nihil flebile dixerint Morte, inquies, oppressi sunt. At sapientissimi et optimi viri; quibus mortem, tamquam beatae vitae initium,
di immortales largiri voluerunt quam eo fortasse jucundiorem ipsis fore videbant, quo minus eo tempore tantum boni exspectaverant, ac ne sperare quidem poterant. Naniquum mors e divina voluntate tota pendeat, haud sane in
hominis potestate esse possit, quo potissimum die, quaque conditione mori velit. Nec verum est, quod dicitur a quibusdam mortis eumdem omnibus hominibus diem ac terminum divinitus esse constitutum is autem vel citius, vel serius moriamur, singulorum hominum vel intemperantia, vel negligentia contingere. Nam, ut illud verissimum est, praefinitum esse vitae terminum a Deo, quςm praeterire, aut
484쪽
ex qui, egredi nemini liceat sic illud affirmare nemo possit,
eumdem omnibus, eademque hora vita finem impendere. Quod si agnosceremus, nihil sane esset, cur homini primdentiam, temperantiam, pietatem tribueremus. Quae omnes plane virtutes, si hoc consequeretur, non modo inutiles, sed ponitus inanes viderentur. Cur enim prudentia uteretur homo, cur abstinentia, cur temperantia, si eodem, quo
reliqui omnes, temporis spatio vitam esset terminaturust Ut diutius, inquis, vitam producere liceret. At si vitaeterminus fatalis est nec immutari quidem posse necesse est. Sin voluntarius, et in hominis arbitrio positis, nihil est, cur eumdem omnibus a Deo constitutum esse, quisquam affirmet. Sed de his statuat unusquisque, ut libet. Quid autem verius sit, Deus ipse viderit hominem quidem scire arbitror neminem. Stet modo nobis illud distoris esse nihil in morte boni autem tantum ex ea ad hornises permanare, quantum sperare multi possint, cogitatione quidem assequatur nemo. Itaque hoc divinitus hominibus datum est, ut quoties molesti aliquid experiantur, tum moditem exoptent, ac votis etiam conceptis saepe implorent. Quid
ita: quia bonam, utilemque esse mortem, coguntw' ΗΠ scere malam autem, aut acerbam esse numquam posse, homini a natura insitum est. Itaque dolore perculsi mortem imploramus, eamque unam, ut miseriarum malorumque
XII. Admonet me locus ut, quum neminem γῆ morte magnopere conimoveri debere probatum sit, iis principue dolendum nihil esse contendam, quos mors cum laude oppetita consolari potest. Satis enim diu vixisse putandi sunt, qui vitam honeste clauserunt eosdemque evita abeuntes non modo laus, sed etiam perpetua voluptas delectatioque prosequitur. Quae sane eo major in animo exoriri ac vigere solet, quo latior alicujus in colendo ossicis, vitaque honeste ducenda manavit industria Certe enim, quum ad recte agendum natus homo sit, ideoque nientis
485쪽
et rationis munere prae ceteris animantibus inatus atque
instructus, unde potius laudem ac voluptatem, quam ab honestis actionibus petat 8 An, unde ortum duxerit, obliviscatur 'Ille vero nec sui oblitus est, qui recte vivit, nec iniquo animo mori potest, quum multos relinquat suae testes memoresque virtutis. Quanto autena gaudis exsultare credendus est illorum animus, qui corporis adni ixtione solutus, in caelestes ignes, sempiternasque domos, unde exierat, revertit Profecto enim ex divina mente delibatos habemus animos, qui hac mole inclusi, tamquam terrae gravitate,
sic ipsi nimio pondere corporis opprimuntur ubi autem
soluti corporibus ad proprias sedes evolaverunt, tum vere
vivunt, nec libidini voluptati, dolori serviunt; sed sui
Compotes, nulla re anguntur, nihil requirunt, omnibus imperant. Recte igitur dictum est, corpus terram esse mentem autem, ignem de caelo sumptum. Id quod clarorum virorum acta cum virtute vita, praeclaraeque actiones facile testantur. Quo niodo Dini aut omnia humanae vitu Commoda comtemneret, aut voltiptates cunctas pro nihilo
duceret, aut vitam ipsam laudis honestatisque gratia prohinderet, qui nihil quidquam ad se praeter haec ipsa mortalia, quae manibus contrectat, quae terit pedibus pertinere cogitaret Verum haec non ita se habent. Corpus enim
terra concretum, tamdiu terrestrium rerum amore ducitur,
quoad in terram ipsam, unde ortum duxit, revertatur animus vero, qui e caelo sumptus est, sempiternum quiddam, et caeleste appetit, nec iisdem, quibus corpus, finibus cogitationes coercet suas. Itaque numquam quiescere, nec Vere vivere putandus est, quamdiu corpore conclusus, in itiis propemodum mortali labe terrenisque vinculis cohibetur. At illa quanti sunt, gravissimis vitae laboribus liberari, in mediis doloribus et aerumnis obdormiscere, et quasi emissos e molestissima vitae custodia, in jucundissimam suavissimamque domum remigrare Huc enim pertinent,
quae de piorum quiete, doque volup at illa, qua egressi o
486쪽
vita perfrui dicuntur, disputari a sapientibus solent qui
quum intelligerent, non sortuito, aut temere Satos et creatos homines esse, nec eadem mereri honos, qui multis
exantiatis laboribus vitam in medio dolore amisissent, et improbos, quorum in patrandis flagitiis semper est animus, cogitatioque defixa; idcirco non eumdem probis et improbis
vitae terminum, nec eadem mortuis praemia statuerunt.
XXXIII. Qua nos recordatione potissimum refici ac recreari decet, qui carissimam filiam, optimeque de nobis
meritam ita vixisse scimus; ut ad optimos mores, summam que prudentiani nihil posset accedere, et ita mortuam ut in dolore, quem ex partu contraxerat, summam animi magnitudinem, summamque constantiam praestiterit Critis mentio nobis dolore jam si non penitus exstincto, erie nagnopere levato, non solum acerba, sed etiam jucunda
accidit. Qui enim aliter debet quum nec ipsi quidquam
accideret mali, nec ego ulla re, quae tantopere Cum natura Congritat, et cum omnibus hominibus communicet, angi, aut perturbari debeam. Quid ergo mihi restat Nihil sane, nisi quum ea divino potissimum benificio vitae munere perfuncta sit, ut ad eam maxime vivendi conditionem cogitationem meam mentemque referam, qua nunc ipsam perfrui credimus, ac si quod aequum est, fateri velimus, etiam intelligimus. Qua ex meditatione eo majorem voluptatem percepturus sum, quo meliore illa nunc statu, quam quem viveus experta est, sine ulla dubitatione perfruitur.
Quid enim boni non merita est, quae nihil umquam edi, ac ne cogitavit quidem mali, et iis angoribus ac malis, quae viventi objecta sunt, ita patienter persuncta sit, ut nos secus de adversis, quam de secundis rebus, diis immortalibus gratulari, gratiasque agere solerot; et, quum nihil,
nisi rectum honestumque cogitaret, tamen una conscientia Contenta, nec sua benefacta in hice collocari, nec sibi qui, quana propterea laudis, aut gloriae deberi a rhitraretur Quae ergo ita animata suerit, ut de se quidem minimum, de
487쪽
recta mente ac de aequitate plurimum laboraret, an non diis ipsis censemus maxime gratam et probatam fuisse in qua non ficta et adumbrata, ut in multis, sed maxime solida et expressa virtutis elucebat effigies. Nam quum eam talem natura genuisset, ut quod pulchrum rectumque agnoscebat, sua sponte sequeretur tamen e non contenta,
summa vi rationis prudentiaeque perfecerat, ut nulla re minus, quam natura duce, egere videretur. Itaque qui eius instituta et mores paullo diligentius inspexisset, qui regundae familiae solertiam, qui summum in cunctis rebus ing Dium, singillaremque doctrinam advertisset haud fuisset
sane, quod aut virilem in intelligendis iudicandisque rebus
Prudentiam, aut exquisitam patris familias solertiam requireret. Itaque quibus maxime rebus egere saepe homines solemus, sortitudo et prudentia, hae ita in muliere abunda-hant, ut sui moeroris medicinam non peteret oris, sed in Se ipsam spectans, ex sua semper Virtute pendBret. Quanto autem graviores ac difficiliores animi morbi sunt, quam Corporis, eo magis mirandum est, talem exstitisse illam, cujus fortitudini corporis mala parerent, prudentiae vero
omnes animi morbi facile cederent. Itaque quamquam ex Calamitate temporibusque nostris molestiae plurimum traxerit, numquam tamen animo perculsam aut deiectam sensimus.
Angebatur patris exsilio, totiusque familiae luctum, bonorumque direptionem invita videbat; sed matri tamen consilio prudentiaque aderat, et rebus in magnum saepe discrimen adductis, reditus spem nobis asserre numquam dubitavit. Ita, quantum ex calamitate doloris, tantumdem ex filiae suavitate ac pietate solatii capiebamus. Quod ut esset
diuturnius, si commodum nostrum, aut eam, quae Omni-hus antiquissima est, liberorum caritatem cogitaremus, magnopere optare debuimus. At quum illam corporis vinculis solutam , omnibus exutam miseriis, et immortalitatis Compotem factam, animo reputamus, non modo in dolore conquiescimus, sed etiam praecipue laetamur. Quid enim
488쪽
mihi accidere laetius potest, de immortalitate animoriimeo tanti, quam de filias simul aeterna beataque vita confidere Animos enim esse immortales, ne dubitandum niihi quidem videtur. XXXIV. Faciam autem non invitus, ut sapientissimorum hominum percurram hac de re sententiam, quando me in hunc locum deduxit oratio. Neque vero haec ita disputanda censeo, ut animos idcirco non interire probari possit, quod mortuorum corporibus vis quaedam inesse veneratione digna putetur, quae significare debeat, non deleri morte animos, sed immortalium animorum , veluti sepulcra quaedam, Ortalia corpora fuisse. Quasi noli et majora, et firmiora multa suppetant, quibus planum fieri possit, qui animos simul cum corporibus interire contendat, eum contra rationem, nulla nixum ratione, Pugnare. Quod si auctoritas quaerenda sit, quem graviorem nominare auctorem Possum, quam eum, quem Apollo ipse sapientissimum omnium pronuntiavit cujus testimonium tale fuit ut divinos esse hominum animos, et eos, corpore Solutos, in caelum remigrare, unde prius Venissent, in omni se mone asseveraret. In quo cum philosophis illis consensit, quos quondam Italicos nominavit antiquitas, maximeque nobiles judicavit: quorum semper constans fuit opinio, demitti animos e caelo, divinaeque mentis eos esse nou solum munus, sed etiam partem praecipuam ac propriam Quod si secus esse quisquam putet, haud sane facile, quid multis et firmissimis in hanc sententiam argutiaentis respondere possit, inveniet. Sic enim plane cognosci, aesensu ipso dijudicari potest sumnaam esse paeneque incredibilem in animis celeritatem ac festinationem, cujus ope, quae corpus non modo uerto mensium, sed vix etiam annorum spatio perficere atque exsequi posset, ea ipsi non Diodo semel puncto temporis percurrere, sed etiam saepius excogitare et repetere facillime queant. Quod si mirum videtur, cur non admirabilius censeatur, men inisse animum
489쪽
tam multa, innumerabilibus ante saeculis gesta quae futura sunt, cogitando prospicere, ac non modo praesentia, sed etiam praeterita et futura, veluti Deum, omnia complecti, ac sub oculos subjicere conario Quis dubitet, quum haec intelligat, eademque in se ipso agnoscat, divinum esse animum, nec, si divina aeterna sunt, ipsum esse mortalem quum praesertim, duabus ex rebus, quae praecipuae in animo sunt, illius aeterna natura facile intelligi ac depreliendi possit. Haec autem sunt, motus, qui in eo praecipuus est, principium ac perpetuitas Quum enim ex se ipso moveatur, nec aliunde, ut cetera, principium motus mutuetur Summa autem in eo, quamdiu in corpore est, perpetuitas motus appareat, quippe quas etiam in dormientibus agnoscatur et vigeat : idcirco dubitari nullo modo potest, quin divinus sit et sempiternus futurus. Et sane ita esse ratio vincit, et rerum probat exitus. XXXV. Dei enim imago quasdam animus est, ex ipso Deo delibata ac protecta. Quod si Deus immortalitate fruitur, cur eam partem, quam ex se ipso sumpsit, mortalem esse veliti Quin hoc ipso singularem et eximiam divinam esse vim indicandum putavit, quod non soliim ipse immortalis sit, sed etiam, quos velit, suae naturae compoteS, et plane immortales efficiat Corpus autem voluit esse mortale: nec immerito quum e terra, cujus mutationi subjecta natura est, initium duxerit, et in eam ipsam Vitae cursu Confecto, abire debeat. Sed animus, prosectus a Deo, caelum ipsum appetit : nam in eum locum, unde discessit, semper optat redire Terra autem, si cui appetenda, corpori soli est. At vero animis aeterna caeli sedes quaerenda, eaque propria illorum patriaci siquident animorum nulla in terris origo inveniri potest. Nihil enim est in animis mixtum
atque concretum, aut quod ex terra natum atque fictum
esse videatur. Nihil ne aut humidum quidem, aut flabile, aut igneum. His enim in naturis nihil inest, quod vim memoriae nientis, cogitationis habeat quod et praeterita ἐ-
490쪽
neat, et sutura praevideat, et complecti possit praesentia. Quae sola divina sunt nec invenietur umquam, unde ad hominem venire possint, nisi a Deo. Singularis est igitur quaedam natura, atque vis animi, seiuncta ab his usitatis,
notisque naturis. Ita quidquid est illud, quod sapit, quod
volt, quod viget, caeleste et divinum est, ob eamque rem aetemum sit, necesse est. Nec vero Deus ipse, qui intHligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens, et movens, ipsaque praedita motu sempiterno. Itaque eamdem aeternitatem animis quoque nostris, ex se ipsa exortis, impartivit. Quin tim ex cogitationibus atque operibus nihil aliud, nisi divinos esse illos et sempite nos colligere possumus. Nam si aedificiorum magnitudinem atque ornatum, si monumenta literarum, si pecuniae vim infinitam in res maxime stabiles et admirandas effiasam, si plurimarum maximarumque rerum adeptionem cogitare voluerimus, profecto intelligemus, haec numquam facturum fuisse hominem, nisi diuturnitatem temporis, ipsamque aeternitatem plurimum ad se pertinere existimaret. Iam ipsa gloria cupiditas, honorum sitis, opum ac divitiarum assidua procuratio, quid aliud indicat, nisi cogitare hominem in posterum, nec eodem vescendi vivendique studio, quo ceteras animantes duo videmus, humanum animum detineri. Sed haec abiectiora atque humiliora, nec ullis, nisi Sane angustis naturae terminis, circumscripta. Quid illa inprimis gravia atque praestantia, nec ulli plane in terris Ogenti, nisi soli homini tributa ' contemplatorem esse ipsum caeli, rerumque caelestium cirri magnarum obscurissimarumque rerum scientia, quae Vel ad excolendos ad integi, talem atque innocentiam mores, vel ad comparandam solis aStrorumque cognitionem, vel ad exercendam in abditis obscurisque rebus memoriam mentemque pertineant Νonne haec ipsa tanta, ac talia, divinum esse animum ostendunt, nec illius naturam aliunde, quam e caelo, delibatam ac