장음표시 사용
471쪽
quum dolore affigimur, maxime solet evenire. Quod ex eo fit, quod erepti vel amici, vel amnis, vel filii cogitatio adeo
nobis grata est, quod illum paene ante oculos constituere videatur, ut etiam si dolorem refricet, et lacrymas eliciat, tamen eam deponere nolimus ac, si ad consolandum remedia suppetant, tamen nihil minus, quam consolantium verba audiamus Falluntur sane graviter qui ita agunt; sed hunc errorem, quo magnopere delectantur, sibi extorqueri nolunt. Quare suum unicuique studium, suaque omnibus delectatio relinquatur. Non enim vereor, quin, si minus in ipso doloris aestu remediis utendum homines censeant, certe, quum modice dolor resederit, ac se paullum quasi remittere coeperit, ad exstinguendas doloris reliquias monita praeceptaque nostra adhibeantur. Nihil autem utilius est, quam haec eadem in voluptate ac laetitia pertractare, atque in manibus habere. Sic enim et legi, atque ad verbum edisci, et penitus memoria mandari possunt, ut, quum in animum penitus influxerint, tum exhauriri ac prorsus elabi non facile queant. Ita fit, ut, quum repente dolor invasit, tum iis utamur quas, nisi ante percepta et cognita sint,
impetu ipso doloris incurrente, plane depelli atque excludi
solent. Sensimus hoc in nobis ipsis nec parum nobis obruit, hanc universam adversus dolorem commentationem non multo ante animo ac mente percurrisse. Quamvis enim permultos philosophorum libros vel de luctu, vel de morte satis accurate legissemus, ut Theophrasti, Xenocratis, ali rum, quos commemsrare nihil attinet: tamen hoc non ideo feceramus, quod eventurum putaremus, ut iis ipsis in
nostro moerore uteremur. Itaque neque lectionem, quantum oportuisset, accuratam, nec memoriam satis intentam adhibuimus Casu autem repentino oppressi, non prius ad libros confugere potuimus, quin ante acerbitatis vi proste neremur. Quamquam postea tempore ipso factum est, ut deso nec, ut antea, acrior, et mens ipsa paullo esset sedatior, et ad medicinam accipiendam magis idonea. Sed per-
472쪽
gamus ad reliqua, quae nec multa restant, et scitu ac cognitione dignissima fructu autem ipso, quem praecipue quin rimus, gratiora fortasse, et uberiora.
XXIV. Quid est ergo, quod aliquam nobis asserre dubitationem possit, cur nihil omnino nostrorum morte dolere debeamus Credo, si quando nobis in mentem venit, magnam nos ex eorum, quos amisimus, opera ac studio utilitatem percepturos fuisse. At hoc non ad amicos, aut
affines, quorum dolere videmur interitu, sed ad nosmetipsos pertinebit. Μercenarius igitur dolor fuerit, quique non ex affinitate, aut benivolentia, sed ex una proveniat utilitate. Quid autem flagitiosius et indignius, quam eum, qui sic doleat, fateri oportere, quum tantopere alicujus morte crucietur, quod aliqua utilitate privatus sit, si nihil ex ejus vita beneficii ac commodi se consequuturum per visset, nihil sibi omnino dolendum fuisse pAt videamus, non Persas, aut Scythas, sed e media civitate nostra clarissimos et praestantissimos viros ac cives, qui non modo amicorum, cum quibus conjunctissime rixerant, sed etiam liberorum, et quidem carissimorum, interitum ita sortiter et constanter tulerunt, ut causae nihil sit, quineos superioribus Graecis comparare, atque etiam anteferre debeamus. Atque hoc multo magis in illis mirandum fuerit, quod in eorum obitu se fortissimos et constantissimos praebuerunt, qui non modo ipsis utilissimi, si vixissent, sed paene soli utiles ac iucundi esse potuissent. Quid enim utilius fili, quid jucundius unico Α filium, et unicum Q. Fabius, praeterea consularem, qui jam magria re gesserat, et majores cogitabat, amisit. Neque solum non doluit, quod sortissimi animi fuit; sed etiam mortuo laudationem in foro dixit; quo nihil sortius, aut laudabilius ne ex omni quidem antiquitate recenseri potest. Cujus orationem quis non admiretur, insignem ingenii, judicii ordinis praestantia Quo modo ille vel ea, quae dixit, sine luctu dicere, aut, quae scripsit , sine dolore cogitare potuit Z quum prae-
473쪽
sertim hoc in illa laudatione et admirari et obstupescere soleamus, quod non, ut alii, de ceterorum sortitudine disputat, ut suum ipse dolorem aliorum exemplo minuat, sed in filio haerens, illius maxime virtutes, propriasque laudes, quae vel acerbiorem efficere doloris sensum poterant, longissimo sermone persequitur. Quod singularis virtutis exemplum sortasse Horatii Pulvilli laudem magna ex parte deminuere videatur; quem tamen summum virum silentio praeterire nefas ducimus, quum in eo ipso, quod filii mortem aequissimo ac brtissimo animo tulit, etiam Iovi optimo maximo, cujus aedem dedicabat, gratissimum secisse videatur. Nam pontifex, inter solemnium verborum nuncupationem, postem evens, ut filium mortuum audivit, neque manum a poste removit, ne sacra dirimeret, nec vultum a
populo avertit, ne suum potius dolorem, quam populi ut, litatem ac salutem, cogitare videretur. Iam quid L. Paullo insignius, quid illustrius 8 qui filios paucissimis diebus duos ita perdidit, ut nullum paene doloris paullo aerius indicium
ediderit . ac potius in ea concione, quam de rebus a se
testis ad populum habuit, laetatus est, quidquid populo
romano immineret adversi, totum id in se ipsum a diis im
XXV. Cum Sulpicio vero Gallo quis neget actum esse praeclarissime cujus innocentiam, sapientiam, miIitarem'irtutem, etiam insignis in obitu silii fortitudo illustraverit. Quem ut numquam lubens tacitum dimiserim, sic ad Catonem properans exsultare videtur animus, et quasi inportum ex horrida tempestate delatus, in sapientissimi viri nomine atque exemplo conquiescere. Neque enim majori mihi admirationi esse solent clarissimi hominis res gestae, mulatus, non solum in luce patriae, sed etiam in congressu hostium cognita , quam fuit illa in filii morte, praetoris d signati, in oculis omnium civium sortitudo declarata Atque horum egregia in domesticis miseriis atque aerumnis facinora qui sertiter in civitate nostra' imitati sint, casusque
474쪽
fortunae gravissimos patientissime tulerint, non disseile fuerit oratione complecti. Nam et .marcius Rex, quum unicum summas pietatis, summaeque virtutis filium amisisset, dolorem prudentia pervicit, et eo ipso die, quo filii
rogum spectarat, curiam ingressus est, senatumque jussit ConVenire. Crassus vero, in eo praelio, quod cum Pariliis commisit, occiso filio, tantum abfuit ut doleret, ut etiam exercitum increpaverit, quod unius militis jactura tantopere commoveretur, hortatusque sit, ut patriae virtutis me.
mores pro republica fortiter dimicarent, filii mortui ultimnem sibi uni relinquerent. Sed antiquior P. Crassus, vir clarus, et consularis, P. Crassi filii mortem et vidit ei moderatissime tulit Nec ab eius laude abfuit, ac sortasse Crasso praestitit Cn. Caepio, qui Caepionem filiuni nauseabo absumptum ita non doluit, ut eum De leviter quidem vultu, aut ulla corporis parte commotum e familiaribus quisquam ullo pacto senserit. Iam quid Pisones, Scaevolas, Brutos, arcellos, Μetellos, Lepidos Aufidios enumerem'
quorum singuli pluribus amissis filiis, vel uxoribus, vel
parentibus, nec lugendum existimarunt, et suam in illorum funeribus virtutem atque constantiam non sibi solum, sed etiam generi nominique romano gloriosam fore puta
XXVI. Pudet in virorum gravissimis casibus repetendis longiore uti oratione, quum virorum maxime peculiatis virtus sit, et in viris emorescat ac vigeat maxime. Quamobrem de seminis potius dicendum est, ut, quum eas sertissimas fuisse cognitum sit, tum pudeat viros, a mulierculis virtutis exempla petere, et ab iis ea virtute, quae ipsin rum propria esse debeat, videri aliquando superatos Nam, si verum est, quod a Theophrasto alicui, proditum memoriae mandavimus, orbem terrarum theatrum quoddam esse magnum, divina mente repletum, et caelestis indicandae sapientiae gratia tam multis undique collucentibus ornamentis illustratum ac depictum in eo autem medio collo-
475쪽
catos esse homines a Deo, ut cum fortuna, dolore, morbis,
egestate, casibusque permultis assidue luctentur Deum vero ipsum, quantum quisque pugnando valeat, quamque viriliter fortitudine divinitus accepta utatur, desuper adspectare hoc, inquam, si verum est, dubitari prosecto non potest, quin, quemadmodum populus romanus in muneribus publicis invisos habet gladiatores, ur omni modo vitam impetrare cupiunt, favet iis, qui contemptum ejus prae se ferunt itidem dii immortales, si quos ex hominibus
nimis anxie de vita sollicitos ejusque exitum detrectantes adspiciant, iis aliquo modo succenseant eos Ver et caros habeant, et muneribi is prosequantur, qui si e vita revocentur ipsi, vel suos revocari videant, alacres laetique Deo
pareant, nihilque propterea mali sibi accidisse judicent. Quod si feminas praestitisse intelligimus cur iis imbecilliores atque infirmiores videri velint viri Θ Neque solum unam
aliquam e multis feminam, sed totam gentem ac nationeni, ut marium virtute, sic feminarum eximia quadam magnitudine animi praestitisse accepimus Lacaenas enim matronas traditum est, occisis filiis vulnera inspicere consuevisse; ac, si adversos vulneratos esse comperissent, laetabundas funus ducere, eosque in avita sepulcra inferre solitas esse contra Vero, quos aversis Vulneribus concisos agnoscebant, ab iis refugientes, clam sepeliendos curabant, nec ullo prorsus honore funeris prosequendos statuebant: tantum in femineis quoque animis decus poterat, et studium gloriae Quae gente etiam illud ad nos praeclarum dimanavit, matrem
quamdam filium, senis confossum vulneribus, intuentem nec ingemere volitisse, nec coronam e capite deponere, sed ad conlites conversam, ita loquutam: Quanto pulchrius et
optabilius est, in acie victorem animam efflare, quam in Olympio certamine parta victoria vivere ' At alia, filium in praelio interfectum audiens, Idcirco, inquit, genueram,
ut mortem pro patria fortiter occumbere non dubitaret, Quid his seminis facias, aut quo non honore ac gratula-
476쪽
tione dignas putes, quae de patriae dignitate, deque gloria
sollicitae honestam mortem cuivis saluti ac lucro ant ponerent Age vero, num Lacaenis Romanarum virtus inferior 8 Par
fortasse, nisi malis etiam superiorem appellare. Quam sortis enim, et quam magnifica illa Cornelia vox, quae duodecimo jam foetu amisso, quum Tiberium et Caium filios intemsectos spectavisset, null6 timore perculsa nulloque dolore consecta P Numquam, inquit, ego me non felicem dixerim,
quae Gracchos pepererim, Fortem vero feminam, et cuivis ex veteribus mentis praestantia, ac magnitudine animi comserendam. Non enim dolori concessit, sed potius, quum Virtute vicesset, victrix de dolore triumphum egit. Nihil iam Rutiliam miremur, quas C. Cottam filium in exsilium
sequuta, quum postea reversum in patriam amisisset, nemo eam lacrymantem post elatum funus vidit Parique fato Clodia usa est, quae D. Brutum filium, consularem, O tuum superstes vidit, neque tamen eius obitum non fortiter, et patienti animo tulit. Quae virtutis non vulgaria in
feminis exempla mirari aliquis possit, qui sexus imbecillitatem ae mollitiem cogitet. At vero, qui fortissimis genitas parentibus, et sortibus etiam avis majoribusque prognatas recordatus fuerit, nihilo ab eis minorem vel prudentiam, vel animi magnitudinem requirat. XXVII. st ergo ulla res tanti, aut commodum ullum tam expetendum, ut illo amisso, ne prudentiam quiadem retineamus prauae si ulla in nobis residet, nos profecto 'vel avitae, vel patriae virtutis admonet , nec de Pisonibus, Fabiis, Brutis, arcellis cogitantes, quos imitemur, et a
quibus ortum ducamus, immemores esse patitur. Horum
enim armis imperii fines producti sunt horum sanguine parta, ac stabilita libertas horum denique labore, ac si di respublica ad tantam pervenit sive hellicae laudis, sive domesticae virtutis gloriam. Quorum in vestigia pedem p nere oportet, qui laudabiliter vivere, quique honestis in
477쪽
actionibus exerceri volunt, nec ullo mentis errore ad nimium dolorem, atque insaniam traduci. Nominavimus externos magnos, clarosque Viros collegimus de nostris plurimos, quibus mortis sensus non modo non ingratus, sed etiam optatus et jucundus accidit Addatur, si placet, etiam Theramenes , qui veneno epoto maxima aequitate animi, ludens in morte, quod erat in poculo reliquum, Critiae propinavit. Ergo ille in sua morte vir clarus et sapiens ludebat nos in filiorum, aut affinium morte lugebimus pet veterum dicta quotidie legentes atque addiscentes, praeclara ducemus, exempla repudiabimus 'aut eam vitam, quas mortem hanc consequutura est, immortalem, beatam, amiseriis omnibus vacuam, negligemus ' Quamvis enim nudum corpus et exanime discedens relinquat animus, nec
amplius liceat homini, qui e vita discedat, suis opibus, bonis, divitiis perfrui;
Adstante ut ille ait ope barbarica, Tectis caelatis, laqueatis tamen multo majoribus et bonis, et opibus, quae nulla vetustas absumet, nulla vis eripiet, piorum mentes assidue
XXVIII. Sed dimittamus et exempla clarorum hominum, et illorum virtutis impressam historiis memoriam veniamus ad id, quod unusquisque Sensu percipit, quantumque ex morte consequamur emolumenti ac commodi,
re ipsa factisque probemus. Ex qua docendi et disputandi ratione perspicue veritas elucescit, quidque hoc modo se habeat, vel illo, facile potest perspici Si quisquam est, qui secundos in omni vita rerum exitus adipisci et consequi possit, nihilque timeat adversi, hunc nemo infitiari poterit, jure dicturum, si vitam sibi morte multis partibus
meliorem affirmet. Atqui nemo est, qui non modo miserias atque aerumnas ab humana vita segregare, sed ne semihoram quidem felicem sibi ac beatam polliceri possit. Μe-
478쪽
telli sibi sortunam sperant omnes Priami sobolem ae regnum exoptant allici quasi non et etellus tam multos nactu filios ac nepotes, quum maxime beatus esse posset, invitus oblarit et Priamum non omni orbatum progenie, summoque dolore consectum, hostilis manus interemerit. His vitam si mors aliquot ante annis ademisset, e multi eos miseriis ac luctibus simul eripuisset. Quod idcirco D perti sunt, quia vitam diutius , quam ipsorum requiretii felicitas , produxerunt. Hinc illa miserabiliter decantata:
Haec omnia vidi inflammari, Priamo vi vitam auferri, Iovis aram sanguine turpari.
Quas non modo visu, sed etiam auditu acerbissima sunt; quid putamus misero regi, qui omnia et videre, et audire, et experiri coactus est Num ei multo melius evenisset, si vitam omnino multis ante annis, quam haec acciderent, amisisset y Forsitan quispiam dixerit multa, quae vivens nactus est, bona, cito decedens penitus reliquisset. Sed a malis etiam multo gravioribus , qualia multa saecula non viderunt, selicissime liberatus esset. x quibus omnibus, multisque aliis perspicuum est, pervertere homines ea, quae sunt humanas fundamenta elicitatis, quum utilitatem a
morte seiungunt, aut quum miseriam cum morte connectunt L. Crassum, ex nostra civitate clarissimum et elinquentissimum virum, matura mors quantis e molestiis,
quantisque incommodis eripuit Nam , qua in patriam pie late fuit, ex iis malis, quae mortem eius consequuta sunt, incredibilem, si vixisset, dolorem accepisset Flagravit enim bello Italia exarsit senatus invidia nihil denique iacivitate fuit, quod non eius temporis calamitatem luctum' que persenserit Nam quid fugam Marii, quid cetera, quη
in illius discessu acciderunt, maxime luctuosa, summeque miseranda commemorem p quid reditum illum sanguinarium, cuius ex recordatione nemo est qui non intimis sen-
479쪽
sibus exhorrescat Tenemus enim memoria, aut saltem ex patrum scriptis accepimus, crudelissimam omnium caedemisso tempore esse iactam, trucidatos bonos viros et cives, incisas eorum cervices, in rostrisque positas, qui multorum civium salutem ac dignitatem eloquentia peperissent. Quam multos ex illa reipublicae tempestate commemorare possumus, innocentissimos homines atque optimos, ut acerbissimam calamitatem effugerent, libertatem morte quaesisset
O acerbum ac Demini non poenitendum reipublicae statum, conditionemque vivendi quum eos ipsos, qui rempublicam suo labore suoque sanguine auxerint, juvarint, servarint, nusquam tutos, nihilque magis quam propinquorum manus ac gladios timentes horrescentesque videas illorum
autem , quorum ope atque auxilio Sematus sis, quum horribiles miserosque casus spectes, nulla tamen ratione opistulari, nihilque assere adiumenti queas. Quis neget iis ipsis,
qui haec intueri cogantur, mortem esse non modo detrectandam, sed etiam optandam 8 Qui autem ne in horum temporri flammam incidant, mortis beneficio consequuti sint, eos vero beatissimos jure omnes existimabunt: qua-lam fuisse L. Crassum, nisi res ipsa probavisset, nihil esset,
cur oratione persuadendum rideretur.
XXIX. Sed haec paullo antiquiora, quam ut omnibus inmemoriam redigi ac cogitatione comprehendi possint. Pompeii autem nostri familiaris , casu quid in civitate notius, quid illustrius y aut quid omnium oculis ac mentibus perspectius et clarius Hunc, si mature exstinctus esset, nihil doloris, nihil invasisset mali. Quod tam diu in vita mansit,
idcirco factum est, ut singularis calamitatis exemphim omnibus praebuerit. Cui eo luctuosior fortunae acerbitas visa est, quo feliciore ac secundiore fortuna in omni vita usus
erat. Quis enim universis civibus aliquando carior 'quis ininga vel rebus gestis, vel honoribus extra ordinem delatis elarior quis opibus, propinquitatibus, amicitiis florentior pcui nihil prorsus ad summam absolutamque elicitatem,
480쪽
praeter honestunt ac jucundunt vitae exitum, deesset. Sed ἡ-deamus, quatituri in rebus humanis fortunae possit injuria; nisi malimus ad propriam niortalis vitae nimis asperam nliseramque conditionen omnia mala revocare. Qui enim amplissimis fortunis usus erat; nihil, nisi sublime ac beaturia Deo cogitare, nec optare consueverat; cui omnia vel ad usum vel ad voluptatem supererant, bellum cum socero suscepit,
deseruit domum, profugit ex Italia et quum antea nihil in ceteris bellis, nisi summo consilio prudentiaque gessisset, quum vel maxime ingenio judicioque excellere debuisset, sui paene oblitus est. Itaque imbelles et infirmas copias, tirones, collectitiosque milites cum robustissimis legionibus
conferre non dubitavit; et amisso exercitu, ereptisque castris turpissime Victus, in servorum manus vir summus et clarissimus incidit. Vita vero ut miserabiliter privatus sit, commemorare nihil est necesse : quum eo ipso, quod in tam miseram fortunam delapsus, vitam cito amiserit, minus fortasse miser censeri possit Beatissimus autem obiisset, si,
quum in republica florebat, quum valebat auctoritate et gratia, quum copiis opibusque amuebat, e vita decessissei: cujus propagatio quantum illi moeroris ac luctus attulerit, non modo scribendo, sed vix etiam cogitando consequi quisquam possit. Itaque hoc stabilito et fixo, mortem
saepissime beatam homini contingere, non solum, quod nos in beatam vitam inducat, sed etiam, quod multarum magnarumque miseriarum sensu liberet, et a futuris vel calamitatibus, vel doloribus abstrahat, quid jam relinquetur,
cur non morte laetari, ac clarorum hominum virtutem, qui
nullius interitu perturbati sunt, imitari debeamus An non optimani beatamque mortem judicabat L. Brutus, quum tyrannum arcens, quem expulerat, vitam pro nihilo duo hac item Decii, quo tempore cum Latinis pro patria dimicantes, sese hostium telis objiciebant praeterea Scipio, Paullus, arcessus, Albinus, quos vitam in aes juvandinpatriae uaris sortissime pronidisse memoriae proditum legi-