Bibliotheca Classica Latina sive Collectio auctorum classicorum ..., Volume 86

발행: 연대 미상

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 연설

501쪽

Tantaque est hisius cogitatiotiis suavitas, ut, quod libenter alacriterque agimus, etiam sine labore peragamus : idque in praestantibus laudisque appetentibus hominibus facile cernitur. Quorum tanta esse solet vel in obeundis praeliis, vel in agendis causis, vel in contentionibus pro republica suscipiendis alacritas, tantaque virtus, ut, quod in iis rebus

periculi, aut laboris est, aut non sentiant, aut pro nihilo ducant. Magnum enim est contendentis, et ad gloriam anhelantis animi fomentum, magnum solatium, SpeS futurae

ac propinquae sive utilitatis, sive gloriae. Neque id solum in magnis, sed etiam in levioribus laboribus ac studiis.

Quos enim cursus, quos venatio delectat, eos quamvis devia fessos, ac paene exanimes videas, numquam tamen minus alacres, mitiusque concitatos animadvertas. Iam

honorum cupiditas, quid non in nostra civitate laboris, quid non sollicitudinis negotiique facessit Quotus tamen quisque est, qui se vel labore defatigatum , vel prensationis

molestia curaque confectum pudeat dicere ' Sic, quorum oculos virtutis splendor occupavit, gloriaeque studium animos delenivit, ii nec laborent sentiunt, et, si tantu est,

ut aliquando erumpat, eo tamen non magnopere mOVentUr .

toti enim in eo sunt, ut prosint patriae, immortalemque sibi nominis memoriam comparent. Quam si quis negligendam ducat, omnemque hominis felicitatem recte factorum conscientia metiri velit, is certe divinos honores, qui claris Viris tribui consueverunt, numquam negliget Etenim lediis ipsis, qui eosdem sibi honores adsciverunt, pessime judicasse videretur. Tanta autem eorum, qui hujusmodi consuetudine delectati sunt, et sapientia, et aequitas agnoscitur, ut dubitari non possit, quin ipsi quod egerunt, a

certa ratione proficiscatur. Quales numerare Lacedaemonas possumus, clarissimos et fortissimos viros, qui cives suos,niortem pro patria obeuntes, divinis honoribus afficere solebant. Quid vero illae omnis plan doctrinae omnisque sapientiae parentes Athenaeo nonne Codrunt regem Suum,

502쪽

ob pietatem in patriam, meritaque illa, quibus excelluit,

magno consensu in deos retulerunt Atque haud scio, an recte senserint viri doctissimi, quorum ea fuit opinio, viros claros et fortes idcirco deorum immortalium honore Consecratos, ut incitaretur virtus acrius, et acuerentur vehementius ad obeunda pericula, qui patriae amore studioque tenebantur. Vera enim virtutis merces gloria est; nec quissiquam est aliud, quo magis ad recte honesteque agendum praestantis animi homines ineendantur. Quod optime agri vit, ac diutissime retinuit, omnium literarum praeclara custos et altrix Graeciaci quae mulios habet virtutis gratia factos ex hominibus deos, quorum alios latentur novos; alios multis jam saeculis receptos in caelum, conSecratosque contendunt quam multi autem sint, qui reconditas eorum

scrutantur literas, nosse fortasse possunt.

XLIII. Neque vero haec a me ideo copiosius disputantur, quod eos temere, neque satis considerate tam multos consecratos esse credi veliin, quum eos ipse quoque venerer, deorumque loco habendos putem; sed potius, quum tot apud omnes paene gentes tinniortalitate divinisque hon ribus affecti reperiantur, ut exacuam bonorum mentes ad ea promerenda, quae sapientium judicio ducuntur amplissima. Nihil enim praestantius aut beatius accidere homini potest, quam eo loco donari, in quem ut adscenderenturhis nostrae conditores, nullum periculum, nullum laborem, nullum denique certamen praetermiserunt. Ac, si privatae utilitatis et commodi habenda ratio est, nullam aliam expetere, aut optare vir sapiens et erit litus, praeter hanc unam debet Templa vero publice vota et dedicata , quantum in vulgus dignitatis, quantum habent gloriae pinuum omnes, qui deos illos, quibus templa voventur, publice colunt, fateri cogantur, et fuisse homines, et ad deos, divinosque honores, una virtute fretos, adscendisse. Nec mirandum est, deos illos publice coli, eorumque delubra et templa auguste sancteque exornari, qui vel patribus nati

503쪽

CONSOLATIO. 45

sunt diis, vel matribus. Nam , quemadmodum eorum cultus et sanctus, et religiosus est, maximeque pietati atque aequitati consentaneus sic admirationis , aut duhitationis nihil habet Totus enim ex natur Oritur: ut jure ipso naturae, qui deo satus, vel de editus procreatusque sit, deus esse debeat. At vero, qui homine patre, Vel mortali matre natus est, hunc esse deum, et magnum quiddam videri potest, et dubitandi occasionem, nec fortasse ineptam, multis uia ferre solet. Non enim, si eximius talium virorum virtuti tribuatur honos, quin id jure fiat, aut dubitare, aut negare quisquam potest; sed, quod tantam virtutis esse vim velimus, ut vel natura ipsa ejus unius ope immutetur, hoc illud

est, de quo quaerere doctiores viri non immerito soleant. Quibus ita responsum est, non immutari Virtute naturam nec enim id sine prioris naturae corruptione posse Venire; sed eadem in illis manente natura, evolare animum ad deos, et in eorum adscribi concilium, quum immortalis sit et immortalitatis divinae particeps corpus autem, suapte

natura mortale, manere in terra, quodque terrenum est, nullo pacto suam exuere posse naturam, ut alienam induat.

XLIV. Quamvis enim haec ipsa quaestio perobscura videri

soleat, D ec omnino proclives, aut faciles habeat explicatus: tamen, nisi auctoritatibus contra rationem pugnetur, non incommode, opinor, a nobis exposita censeri potest. Et quoniam, quae in hoc genere praecipua cognituque digna sunt,

persequimur omnia volumus quidem certe), imtereundum non est, quales, quamque multae virtutes, erudietidorum hominum gratia sint honore deorum inimortalium consecratae Cujus rei finis est, publica utilitas ut, quo

honore virtutes ipsa decoratas videant eumdem se consequuturos esse homines sperent, si iisdem virtutibus excellant quo in genere multum boni est in imitatione Libenter enim ea imitantur et persequuntur multi, ex quibus alios illa eadem, quae ipsi appetunt consequutos Vident; atque ex eo plerumque accidit, ut multis in rebus, quas

504쪽

antea ne cogitaverant quidem, quum ad clarorum virorum imitationem se contulerint, multorum vigeat industria. Quae quum paullo manavit latius, quantos progressus, quantaque acquirat incrementa, nihil necesse arhitror consememorare. Constat enim inter omnes, quae praeclara ducuntur, ea fere omnia a tenuibus initiis sumpsisse exordium:

quod paullatim imitatione progrediente confirmatum, ita increbruit , ut ne augeri quidem, aut exaggerari magis posset. Quod si ulla in re gratum nobis atque optatum esse debet, certe in complectendis provehendisque virtutibus non video quid esse possit optatius. Siquidem ex his in dimatio pendet educatioque vitaeci quae quum recte instituitur atque excolitur, incredibile dictu est, quantos, quamque uberes justitiae, integritatis, omnisque amplissimae laudis

Ductus asserat.

Sed quum virtutes multa merito colantur, quod et ipsae cultu digna sint, et multae ab iis ad universum genus h minum utilitates proveniant inuid sit, cur bestiae quoque ipsae ab AEgyptiis ferme nines consecratae sint, fCire sane velim. Sit piscis in cultu, ac deoruni opinione apud Syros, homines nec tanta ingenii acie praeditos, nec tantis doctrinarum praesidiis instructos, ut haec inepta ridiculaque esse, possint agnoscere. AEgyptii vero, omnibus affluentes rvditionis et scientiae laudibus, quo modo in tam inanem, tamque absurdam delabi opinionem potuerint, equidem intelligere vix possum. Quid enim ' an boves, eanes, lupos, feles, pisces in deorum numero habebimus pet quas nobis natura praesidii auxiliique causa animantes genuit, eas per inscitiam deos judicabimus quibus nihil foedius, obscoenius, lutulentius, ne natura quidem ipsa viderit. Etiamne animalium monstra illa, a quibus hominum generi praecipua incommoda inferuntur, crocodilos aspidas serpentes,

ceteras feras et immanes belluas in deorum numerum res remus Quid erit aliud, naturam invertere, et ima sunt-mis, summa infimis commutare ' et quum tantam in iis

505쪽

imperitiam barbariamque agnoscamus, tamenne ista penitus inania pertinaciter defendemus p ademque inscitia cepas, allia, fructus ceteros, qui oriuntur e terra, in deorum numero reposuit AEgyptus. Quae haud scio, cur longiori oratione refellere sit necesse : incredibilis est enim eorum absurditas, ut nulla esse possit aut pertinacia , aut imperitia tanta, quae non ista aspernetur atque refugiat Imbres autem, nimbi procellae si a nostris consecratae sunt, id antiquissimis populi romani ritibus ac caerimoniis receptum et confirmatum est quae tolli, aut perturbari , quum et satis firma ratione nitantur, et usu iam ipso confirmata et approbata sint, sine nefario scelere non possunt Graeciam Vero, quam paullo ante laudibus ornavimus, hoc loco non sane laudare possumus, quae Cupidines et Amores satis audacter

et temere in gymnasiis aedibusque publicis consecrarit. Quid enim Cupidini, aut Amoribus cum gymnasiis ut, quid ea

consecratio vel ad considerandum, vel ad imitandum afferre potuit honestatis, aut boni: Nihil enim temerarium, nihil insipiens in deorum consecratione esse debet, nec, quod ullam vel levissimam aut turpitudinis, aut ullius omnino imprudentiae suspicionem afferat inuales videri possunt eorum Consecrationes, quorum in rebus probitati pudorique

contrariis numen esse potentiaque creditur.

XLV. Qui ergo ad hominum vitam vel adjuvandam, vel

excolendam atque exornandam aliquid attulerunt, quique virtutibus, rerumque gestarum gloria praestiterunt, eos nemo dubitet jure deos habitos, divinoque cultu assectos esse. Neque ego ullo pacto auderem hoc primus prodere non enim tam studiose, quae laudari possunt, appeto, quam res Ormidare ea soleo, ex quibus possit aliquid vel

levioris culpae redundare. Quum vero et mares, et seminaScomplures in deorum numero esse videamus, et eorum in

urbibus atque agris augustissima templa Veneremur: SSentiamur eorum sapientiae, quorum ingeniis et inventis omnem vitam legibus et institutis excultam constitutantque

506쪽

habemus. Tantis enim ducibus aberrare non possumus nec

a nobis, sed ab illis ipsis, quos sequimur, rei tam justae ac

debitae ratio reposcetur. Iure enim fecisse putandi sunt, qui, ne quem virum, aut feminam praeclare meritam debito honore spoliarent, eorum memoriam sanctam venerandamque esse Voluerunt. Nos autem injuste ageremus, si, quos pari cultu venerationeque dignos cognovimus, eo pater mur silentio praeteriri. Neque hoc de te una, mea Tullia, dictum volumus, cujus exstabunt virtutis, prudentiae, doctrinae, Continentiae, ad omnem aeternitatem impressa vestigia, sed de iis omnibus, quos tali honore dignos aut ipsi vidimus aut futuro tempore posteritas intuebitur. Nunc autem de te loquar, quam non ego amissam, aut mihi penitus ademptam, velim dicere, quum illucescat menti meas quotidie magis praeclarissima nominis tui tuarumque virtutum gloria. Vig bis autem memoria, quamdiu monumenta exstabunt illa, quibus eximia consignata sunt tam excelsae laudis testim nia; quae sempiterna fore, quum praestantissima sint, plane confidere debemus. ibi igitur numquam me debitum pedi solvisse officium putabo, nisi de me optime meritam, quem eximie coluisti, ac de patria, quam semper ornasti, Supr mo honore decoravero. Id autem sacile consequar, quum is locus, quem tibi delegi, sempiternam habiturus sit retiagionem. Nostra vero si qua erit ex ea re consolatio, quae magna certe erit; aut, si qua laus ex patere pietate, mihi certe iucundissima acciderit. Nihil enim aliud vel audire, vel memoria repetere libentius possum, quam me in eam, quam summe dilexerim, summeque diligendam merito suo censuerim, quam maxime pium gratumque esse : quum praesertim in alienos, quia de se optime erant meriti, tam prolixo liberalesque sese, et majores nostri, et exteri praebuerint. Quod si ullum umquam animal consecrandum

fuit, qualia multa consecraverunt AEgyptii, quod nullum profecto fuit; si Cadmi, aut Amphitryonis progenies, aut

507쪽

Τyndari in caeluro tollenda fama fuit huic idem honos certe dicandus est. Quod quidem faciam, teque omnium optimam doctissimamque approbantibus diis immortalibus

ipsis, in eorum coetu locatam, ad opinionem omnium momtalium Consecrabo. Tu ergo in eo ipso fano, quod ad nominis tui memoriam ac cultum, votum dedicatumque est, et laudari te, et coli senties. axime autem laetaberis in eo, quod et eum tibi, quem maxime debui, honorem persol- Verina, et me simul iniquissimo fortunae imperio penitus exsolverim. Nosti enim, quam semper alacri fortique animo cunctis casibus restiterim is ne me quidem, pulsum patria, omnique plane dignitate spoliatum, tam acri impetu frangere ac dejicere fortuna potuerit. Cuni inimicis autem

quanta Contentione decertaverim, quaeque mea fuerit in iis refutandis frangendisque virtus et Constantia, norunt omnes, qui varios civitatis nostrae Casus Curiose notaverunt.

Quum vero, ullia, te mihi extrenio loco fortuna ademisset, tum equidem intellexi, quantum illa in rebus posset humanis, quantaque adversus me ipsum Vi ac potestate niteretur. Itaque nihil habui, quod dicerem, nisi Cedo, et maritim tollo, quum tam gravi accepto Vulnere, plane dolore perculsus atque afflictus essem. Nunc autem et praeceptis sapientiae adversus omnem fortunae vim confirmatus, et te consecrata, in caelumque recepta, tanta assectus voluptate ac laetitia, quantam animo capere maximam possum exsultare plane videor, Victorque de fortuna, ac de omni prorsus dolore triumpho. Tu ergo, quando me insigni et excellenti tuarum laude memoriaque Virtutum tam praeclare uvisti, nunc ab hominibus sejuncta, non me deserens, sed aliquando respectans, perduc eo , ubi tua tandem collocutione conspectuque fruar ut et parenti tui mantissimo, quam potissimum optare debes, gratiam reseras, et ego multo mihi gratiorem, multoque jucundiorem congressum nostrum naturrim intelligam, quam insuavis et acerbus digressus fuit.

509쪽

CORPORIS TULLIANI

AUCTIOR ILLIS, QUOS EXHIBENT FABRICIUS IN BIBLIOTHECA LATINA ET EBNESTIUS IN SECT. II PRAEF. DCIC OPP. A SE AN. 774 EDITA, TOM. I, SECUNDUM AETATES DIGESTUS.

AEtas I natalis I 467-98-1519 resertur fere a vi univiros artis typographicae in Italia, Conradum .einhemium et Arnoldum Pannaret, utrumque Germanum, qui artem suam prinium in monasterio Sublaceiisi, deinde Romae exercuero ab an. 467. Quamvis vero his non principio fuerit consilium, ut unum corpus operum Tullianorum facerent, edidere tamen omnes Ciceronis libros, praeter eos, qui sunt de Inventione primum cum illis ad Herennium editi Venetiis 147o, sol per. Nic. Ienson). In monasterio quidem Sublaeensi ediderunt libros de Oratore et Epp. ad Fam ceteros Romae t neque tamen omnes eadem formae magnitudine; quorum indicem Io Andreas, Ieriensis Episcopus, epistolae ad Xystum IV Sixtum IV Papam han. 47 datae et t. I Bibliorum cum glossis Nic. de Ly- praemissae subjunxit, indeque excerpsere aettarius, . I Ann. ypogr. et I A. Fabricius, Biblioth. lat. t. II edit. Ern ad calcem notitiae typogr. p. 56α-566. i. Epp. ad Famil. 467 ad Atticum 147o de Oratore eum ceteris i 47i, opp. omnia in philosophia 469, Orati.

cum invectivis in Arit Verrem, Catii et ceteros 147 I. Sed primus onmium proprie corpus fecit Alex. inucianus, Professor Mediolan ex cujus officina prodierea opera Cic. ediol. 4984 99, volt. 4 formae maximae.

510쪽

is vero, strigillorum librorum exempla prius edita sequutos, non ompes ad ordinem temporis edidit , sed prouu

vetustiora exempla naCtu esset.

3. Ascensianad Paris. ap. Badium I 5 I x et x5xa, fol. repetitio fere est priorisci a qua teste Clar Erilestio, in paucissimis abit quamvis ejus corrector Ger. Vercellanus multa mutata dixerit de judicio Guil Budaei, itemque Guil. aini, prae reptoris puerorum Budaei. In margine an lecti undecumque ductae, nominatim Becichemi Scodrensis in Rhe

tor conjecturae annotatae sunt.

AEtas II id in o-Basiliensis 519- i537 qua primum

ΜSS conferri coepere.

Aldus a s in praef. ad epp. ad Atticum I 513 receperat, se omnia Ciceronis reliqua editurum sic emendata, ut pauca in iis desiderari possent: idque exsequi coeperat B. 1514 edito Rhetoricorum volumine Venet in sed Aldi et Andreas soceri, quarta forma. Sed mors ejus x515 insequuta irritum feeit consilium : quod quum dein repetiisset s.cer, Andreas Asulanus, negotium mandavit Andreae Nam gerio. Is quidem in quibusdam libris textum meliorem fecit sed in aliis lectiones minus hodie probatas induxit; neque satis curavit , ut operarum vitiis immunis esset editio, quae ex ossic Aldina ab an. 519 ad 1523 prodiit Fama vero officinae fecit, ut huic editioni, cujus pare sequutus quoque est Marius letolius in Lexico Ciceroniano an 153Sedito, io principatus tribueretur hinc eam sequutae aliae, sed Basilienses Cratandri et ervagi honitate sua su

perarunt.

4. Aldinaa, s Naugoriana, Venetiis in aedibus Aldi et Andreae sulani soceri i5 I9-23, in-8 15 I prodiere orati volt 3 epp. 521, philos quorum ultimum Mum nobis ad manus est, 1523. Ad haeci volt accessit ex eademo sic. an. 5a Asconii Pediani Expositio in aliquot oratLVictorini comm in Cic. de Inv et Ge. rapinuntii in M. pro Ligario, VOL I, inin.

SEARCH

MENU NAVIGATION