장음표시 사용
461쪽
quam fugienda, saepe etiam optanda videatur. Atque eo
magis, quo diutius in vita homo permanserit. Nam quum iis bonis, quae afferre vita potest, satiari coeperit, tum ab humanis molestiis secedens, in beatissimam vitam commigrabit. Non enim is ego sum, qui animum simul cum homine interire putem, tantumque mentis lumen e divina natura delibatum, posse exstingui, sed potius certo tempore emenso, ad immortalitatem redire. Quid autem hominem magis deceat, quam tam multis tamque firmi r tionibus nixum virilem animum retinere, femineam molibilem exuere Qui vero mortuos nimis lugent, nec humanam
conditionem magno elatoque animo despicere possunt in eos illud probri plenum vere dicetur:
Vos etenim juvenes aninuim geritis muliebrem;
Illaque virgo viri. Multae enim repertae seminae sunt, quae in domestico luctu singularem animi praesentiam ac magnitudinem praestiterunt. Sed virilis fortitudo, ut libidini, sic dolori, non aliter, quam servo domina, imperare debet, eamque coercere ac frangere, tamquam vitiosam et imbecillam animi partem. Quam si emergere patiatur, seque paullo altius es ferre, non modo rationi praecurret, sed etiam victrix in animo exsuutabit. Quo nihil homini turpius, aut perniciosius ne excogitari quidem possit.
XVII. Gorgias orator, jam aetate consectus, ac morti
proximus, rogatus, num libenter moreretur et maxime
Vero, inquit; nam tamquam ex putri miseraque domo laetus egredior, O virum egregium, dignumque , cujus rigeat in omnium ore ac mente sententia Quid enim potuit praeclarius dicere, quum mala, quae viventem pati necesse est, cogitaret miseriarum finem, quas moriens relinquebat, adesse laetaretur Sic par est loqui hominem, qui non libidine vexetur, non voluptatis illecebris irretiatur, nulli denique pareat cupiditati quae summa est ratio
462쪽
aut beatum ex opinione vulgari possit in vita contingere. Congerantur divitias, bona valitudo, honores, potentia; etiam voluptates accedant. Quum haec omnia in hominem contuleris , nihil tamen tribueris stabile, aut firmum, nihil, quod hon repentinam et assiduam pati mutationem possit.
Caduca enim Et incerta sunt omnia, non in humanis consiliis, aut viribus posita, sed in fortunae tenaeritate ac temporum vicissitudine constituta. Quid autem homini turpius, quam e temporis ac fortunae mutatione pendere, et secundo illius flatu sublevari roflatu deprimi et affligi aut laetis
rerum eventis gloriari, adversis lugere, nec lacrymis temporare posse Quid jam intersit inter hominem mutamque pecudem, si nos perinde atque illa, quibus rationem natura denegavit, extrinsecus toti pendeamus, in nobis ipsis nihil fortitudinis, nihil firmitatis, nihil habeamus constantiae 'Quamvis enim homini non mater, sed Verius noverca natura corpus fragile infirmumque tradiderit, animum autem et in molestiis anxium, et in timore humilem, et ad labores mollem; plurimos tamen insevit divinos ingenii, judiciique igniculos, quorum auxilio et cum dolore luctari, et timori
obsistere, labores vero omnes nullo negotio vincere ac perferre possemus. Itaque tributum divinitus mentis ignem et prudentiae, non exstinguere, sed sopitum fovere atque augere debemus. XVI. Mors autem progressis in vita longius si immineat, nihil est, cur magnopere CommoVeamur : quae praesertim aut meliorem, quam quo ViVentes Duimur, aut certe non deteriorem vitae statum si allatura. Quis enim negabit, si animus omnino intereat, exstincto sensu nihil esse mali, proptereaque nullam iustam doloris causam exsistereri at,
si vigeat, corpore solutus ac liber, quid jam illa vita beatius, quid divinius 8 Ex quo maxima et verissima laetitiae ac voluptatis exoritur occasio. Itaque nihil iam restat, quo minus, optimam esse mortem, Vere amrmare possimus, tantumque abesse, ut, quum adest, dolenda sit, ut num-
463쪽
quam fugienda, saepe etiam optanda videatur. Atque eo
magis, quo diutius in vita homo permanserit. Nam quum iis bonis, quae afferre vita potest, satiari coeperit, tum ab humanis molestiis secedens, in beatissimam vitam commigrabit. Non enim is ego sum, qui animum simul cum homine interire putem, tantumque mentis lumen e divina natura delibatum, posse exstingui, sed potius certo tempore emenso, ad immortalitatem redire. Quid autem hominem magis deceat, quam tam multis tamque firmi r tionibus Dixum virilem animum retinere, femineam molibilem exuere Qui vero mortuos nimis lugent, nec humanam
conditionem magno elatoque animo despicere possunt in eos illud probri plenum vere dicetur
Vos etenim juvenes animiam geritis muliebrem;
Inaque virgo viri. Multae enim repertae seminae sunt, quae in domestico luctu singularem animi praesentiam ac magnitudinem praestiterunt. Sed virilis fortitudo, ut libidini, sic dolori, non aliter, quam servo domina, imperare debet, eamque coercere ac frangere, tamquam vitiosam et imbecillam animi partem. Quam si emergere patiatur, seque paullo altius es ferre, non modo rationi praecurret, sed etiam victrix in animo exsuutabit. Quo nihil homini turpius, aut perniciosius ne excogitari quidem possit.
XVII. Gorgias orator, iam aetate consectus, ac morti proximus, rogatus, num libenter moreretur et Maxime Vero, inquit; nam tamquam ex putri miseraque domo laetus egredior. O virum egregium, dignumque, cujus vigeat in omnium ore ac mente sententia Quid enim potuit praeclaritis dicere, quum mala, quas Viventem pati necesse est, cogitaret miseriarum finem, quas moriens relinquebat, adesse laetaretur Sic par est loqui hominem, qui non libidine vexetur, non voluptatis illecebris irretiatur, nulli denique pareat cupiditatici quae summa est ratio
464쪽
et sapientia, humanae necessitati imperare, non dolori e dere, non desiderio angi, nihil denique humanum extimescere Angamur liberorum, aut affinium interitu. Quid ita' ut stultos imitemur, qui, quae mutari non possunt, quaeque vel nolentes opprimunt, perfere nequeunt saniores, quin rum tam multa exstant ad aeternitatem illustria sive exempla, sive testimonia, negligamus i Quid est aliud, caecorum more ambulare, et, quum in celebritate versari, ac solis lumine uti possis, solitudinem tamen ac tenebras qua, rere Iam enim ad eos, quos aemulari satius est, quosque nobis imitandos proposuit antiquitas, nostra delabatiir
XVIII. ortem igitur in malis nullo modo esse ponendam, sed in praecipuis bonis numerandam, dubitaturum puto neminem. Si enim a miseriis abstrahit, si in meliorem vitam inducit, si neque misera ipsa est, nec ullius particeps miseriae, cur mala censeaturi in hoc largitur, ut sempiternis bonis potiamur, vitamque, quam mortalem habuimus, aeternam adipiscamur, quid morte beatius esse possit'
Itaque sapientissimos homines accepimus non modo suorum morte non perculsos, neque dolore ullo affectos, sed etiam saepissime laetatos esse Anaxagorae, inter familiares suos de natura rerum disserenti, filii mortem nuntiatam
tradunt; nihilque aliud ab eo responsum, nisi se illum
genuisse mortalem. Praeclara Vero Vox et Vere digna, quae tanto viro emitteretur. Non enim sane video, quid sapientius, aut constantius dici posset. An adolescentem illum esse mortuum Fracti hoc animi, nec in rebus adversis admindum firmi signum fuisset. An angi sese non sua, sed filii causa Num igitur ignorare se fateretur, quantis e nialis elapsus esset filius ' An se quidem dolere, sed tamen humanum casum agnoscere Ubi ergo hominis gravitas, judicium, sapientia aut quid ab imperitorum turba distabit' E quibus tamen saepe multi nec iis rebus anguntur, quae
necessario eVeniunt, nec quo minus eveniant, quum com
465쪽
munes omnibus sint, laborandum ullo pacto censent. Ille vero sapiens, et vere philosophusci quem neque improvisus nuntius perculit, nec a disputatione abduxit, sed potius vocem expressit, summae indicem fortitudinis ac sapientiae
Vellem et hoc ipsum de pluribus ex nostris dicere liceret: quos si qua interdum fortunae oppressit injuria, nihil aliud judices, quam prostratos illos, ac penitus abiectos esse. Quasi vero aliquid acciderit, quod vel ante ipsos nemini, aut , quod ipsis, si minus hoc tempore, saliem paucis post
annis non eventurum fuerit. Ac quum maxime animo vigere deberent, tum praecipue non solum praeteritas patriaeque virtutis, sed etiam humanae legis, ac paene obliviscuntur sulci tantum in eorum animis mollities potest, ac servitus
quasdam doloris atque tristitiae lXIX. An ego illum judicare liberum possim, cui dolor imperati quem repentinus casus perturbat, impellit, evertit qui nihil prae doloris magnitudine cogitare, nihil mediatari queat qui nihil in se ipso in temporibus, atque in sortuna, quas stabilitatis nihil habet, sua ponat omnia Ego
vero istam non modo servitutem, sed paene captivitatem, et quidem miserrimam censuerim. Quid enim interest inter eum, qui vinctus ab hostibus, et Carceribus conclusus, obsideatur, et eum, qui dolore captus, suo prorsus Careat arbitrio At ille quidem, etsi corpore serviat, animo tamen liber est, nec dubitat aliquando ore, ut libertatqm ais quatur; qui vero dolori paret, nec valet corpore, et animo quam maxime laborat. Non enim amicis frui, non reipublicae prodesse, non privatas res curare, non publicis consulere potest. Ita in otio , et quidem molestissimo, nec cuiquam paret, et tamen sibi non imperat. Qui quum assiduis
et maximis prematur angustiis, alterum esse necesse est, ut quamdiu in dolore versatur, semper miser sit alterum
fieri nullo modo potest, ut, nisi dolere desinat, a miseriis inmatur. Quanto sapientius Xenophon, qui, quum sacra olemnia pingeret, majoremque natu filium in praelio apud
466쪽
Μantineam cecidisse audiret, coronam tantum e capite edi posuit, sed in sacris peragendis constanter perstitit; ubi vero cognovit, sortiter pugnantem occidisse, coronam rursus
pili imposuit, deosque ipsos, quibus litabatur, testatus
est, majorem se ex filii virtute voluptatem, quam ex obitu molestiam cepisse Huic ego non dubitarim quin omnia,
quaecumque accidere possent in vita, nullam essent penu bationem allatura. Qui enim usque eo in deorum cultu Constans et firmus esset, ut neque filii morte nuntiata ab iis avocari posset, cur eum credam illi morte lugenda a deorum voluntate dissensurum fuisses aut qui virtutem filii vitae anteferret, non jure credi possit, illum et virtutis studio incensum, et patriae caritate impulsum, omnes minlestias, omnesque calamitates libentissime fuisse subiturum 'Sed quo rariores, qui hoc modo animati sint, hoc praeclariores viri. Nihil enim ad laudem illustrius, quam in aeternam gloriani, aut in patrias utilitatem intuentem aut saltem sortiter dolores perferentem, et cum fortuna luCtantem,
negligere humana. Quas qui nimium curant, ii laudis studium, civium commoda, denique omnia, quas laudabilia
putantur, prorsus e mente ac cogitatione ejiciant, necesse
est. Neque enim humanis curis implicitus toto animo de patriae salute atque utilitate cogitare, aut laudem sibi princlaris actionibus comparare, vel egregii quidquam suse, pere ac Sustinere queat. Suis autem commodis ac rationibus prospiciens et consulens, cetera omittet, de se ipso dies noctesque cogitabit. Ita nec boni civis, nec boni viri limgetur officio Bonum enim virum decet, de ceterorum commodis seque laborare, ac de suis bonum vero civem, sua omnia posteriora habere, patriae commoda prima et maxima ducere a quibus neque dolore, neque ulla omnino humana avelli perturbatione debemus. Periclem narrant historiae intra quatriduum duobus filiis, eximiae indolis adolescentibus, esse orbatum. Qui usque eo sortis ac constans in luctu
tali, ut nihil prorsus de pristino habitu cultuque demi-
467쪽
nuerit, sed eumdem, quem antea, in concionibus habendis
morem ritumque sei'varit, nec umquam coronam e capite
deposuerit. De quo traditum est, nihil eum putavisse indignius futurum, quam si aliquod fracti animi signum moeroris causa muliebri more edidisset Fortem sane hominem, et magna laude, aeternaque memoria dignissimum quem neque naturae vis, ad nimium saepe amoren trahens, potuerit de statu demovere, et ad dolorem abducere, nec liberorum desiderium, quos tamen summe dilexisse dicitur, ulla ratione perturbarit. . Nec mirum : vera enim sortitudo inanes sollicitudines eiicit ac depellit opprimit cupiditates imperat timori; nihil autem appetit, sorti viro indignum; nec ab ulla re
vel metu, vel inconstantia repellitur. Et quamvis excelsam elatamque naturam ratio ipsa, doctrina praeceptis imbuta,
confirmet quod Pericli, doctissimo tomini, maximoque ingenio praedito sine ulla dubitatione contigisse, prorsus mihi persuadeo: ipsas tamen sortitudinis radices in animo praecipue insident. Qui quum humana despicit, nec ad humilia, quasi humi depressus, ullo pacto adhaerescit facile
fit, ut uberiores et maturiores fructus ferat, quum ad eum, veluti ad agrum optimum cultura, ratio etiam accesserit, consormatioque doctrinae. Non enim, sensu omni doloris caruisse summos viros, credendum est. Qualis enim nihil sentientis animi, sensuque prorsus carentis esse sortitudo potuisset y Sed dolorem sentientes, ad eum opprimendum ac vincendum summam animi contentionem adhibebant, tantumque nitebantur, ut e pugna discederent superiores. Verum enim illud est, nullam animo majorem pestem, una remissione, posse contingere. Qui si intentus est, seque ad resistendum parat, omnia sustinet pondera, omnia vel firmissima tormenta facile discutit ac depellit a remissionis enervatus et esseminatus, ita deprimitur et urgetur, ut se ad aequitatem nequeat extollere. Nec vero quisquam doloris
impetum excipere, ac sortiter perpeti posset, nisi se prius
468쪽
ad obsistendum comparasset aut sortitudinem acquirere, nisi peius doloribus multis acerrime ac fortissime restitisseti Ex quo consuetudo fit, quae callum obducit animo, nori contra omnes vel naturae, vel sortunas impetus armat. An censemus, arpagum edum tantum fortitudinis exemplum, quantum ab Herodoto memoriae mandatum est, edere potuisse, nisi prius in patientiae ac sertitudinis exedicitatione saepissime versatus esset y nec sine maximo fructu, magnaque potius cum nominis sui gloria Tantum enim fortitudine ac prudentia praestitit, ut acerbissimam injuriam sine ullo plane doloris sensu pertulerit, et sese cumulate contra regis immanitatem ulcisci potuerit. Nam, quum eius filium rex Astyages interfectum ad epulandum apponi jussisset, caputque ei post coenam allatum ostendisset, rogans, cuius serae viscera in mensa comedisset ille vero nihil pediterritus, nec animo ullam in partem dejecto, Agnosco,
inquit, quid sit actum, ac quidquid regi placuit, mihi quoque placere pronuntio . Hoc autem immanissimum genus injuriae tam dissimidavit, quoad Cyrum ex Persia inmediam
evocare potuit quo adveniente, quum exercitus imperator contra eum a rege missus esset, et regnum, et regem
illi tradidit. Itaque Astyages in Cyri potestatem, impietatis
suae poenas daturus, redactus est O factum omnium gentium ac saeculorum memoria dignissimum' ex quo non modo qui dolori cedunt, ad patientiam ac sortitudinem excitentur, sed etiam reges, quique hominibus imperant, ne quid impium, aut indecens audeant, erudiantur. Nam adversus injustitiam atque impietatem tantum est odium, tanta invidia, ut ne ipsum quidem caelum, aut sidera, etiam si homines velint, hujusmodi scelara pati ac dissimulare possint. Ac si sera deorum vindicta sit, noluerunt tamen impios ipso in lacinore adeo exsultare, ut non angore com scientiae, fraudisque cruciatu, tamquam domesticis si is, assidue vexentur. Tantumque potest impietatis odium, ut tyrannum exstinctum, ac saevissime excruciatum, nemo
469쪽
misereatur, nemo doleat. Nam adversus hoc hominum g
nus, nec in ullo praeterea, omnem prorsus Im, Omnesque
stimulos amittit dolor. Qui si ratione comprimendus est, quod supra diximus, multo etiam magis consuetudine vincetur cujus tanta sunt vires, ut non modo perturbationes animi sedare, sed etiam naturae vim afferre, eamque saepi sim immutare, ac penitus aliam possit efficere. Cuius auxilio non modo doloris aculei, sed etiam fortunae sulmina depelli ac contemni sacile poterunt. . XXI. editemur igitur, et omnino statuamus, nihil prorsus humanum esse dolendum non mortem, quam jam optimam esse cognovimus non egestatem, quae saepissime maximi boni causa a diis immortalibus tribuatur; non exsilium, quum orbis terrarum omnibus pateat; non cetera
generis ejusdem, quae vulgi opinione gitivissimis in malis
numerantur. Nullum enim tam grave malum apparebit,
quin ex eo bonum aliquod multo majus, multoque optabilius magno deorum beneficio aliquando colligatur. Pleni sunt libri philosophorum; resertae argumentis ac rationibus paginae fere omnes tanta autem exemplorum copia, ut nihil possit esse cumulatius. Quae quum ita sint, qua jam re terreamur, aut cui dolori cedamus ' Dion certe, qui Platonis schola defluxit, quum ejus filius in atrium e tecto delapsus interisset, non modo non doluit, sed etiam in eo, quod tum sorte agebat, constanter perstitit. Quo facto iudicavit et vir sapiens, et Platonis discipulus, quid ceteros, qui sapientes haberi volunt, facere oporteat. At raheaspasmulto fortius : siquidem filii morientis, quum ferro trajiceretur, sine ullo prorsus dolore spectator fuit Cambyses enim iratus et ebrius quum eius filium sagittis peteret, amque pectus reclusum appareret, patrem jussit inspicere,
num Cor percussum esset. Cui quum pater respondisset,
jam cordi sagittam esse infixam tum Cambyses . Numquid certam, inquit, habeo manum . At pater, nullo doloris
signo dato, nec usquam conversa aut commota, facies: Ne
470쪽
Apollinem quidem, inquit, certiores sagittas emissurum crediderim, Quid hunc patrem putemus facturum fuisse, si filius in pugna fortiter dimicans occubuisset, qui nullius culpae conscium filium crudelissime trucidari non doluerit' Num credanius, filii mortem honestam, ac pro patria susceptam, tali patri futuram suisse iucundissimam 8 Nec tamen dubito, permultos ore, qui impium illum, ac paene
viscerum suorum carnificem vocent. Sed faciant sane, ut
lubet dum hoc mihi concedant, exemplum hoc fortitudinis, ac devicti doloris esse praeclarissimum. XXII. Quod si ita est, ut infirmos animos spectata ceterorum virtus erigat et confirmet, quem censeamus jam dolori concessurum, quum tam multos audiat, qui se ipsos in dolore superarint 8 Quocirca, tam multa veterum exempla colligere, Fereor, ne supervacaneum, aut fortasse put, dum videatur. Quod si ceteris tantum, et non nobismetipsis, scriberemus, fortasse breviores in scribendo, in exemplis autem recensendis etiam priores essemus. Sed fit nescio quomodo, ut ex aliorum casibus ad mala nostra sananda medicinam colligamus. Nobis quidem ita videtur et, quum nostro vulneri medeamur, mirari non debebunt qui haec in manus sument, si quid fortasse paullo expressum uberius invenerint. Illud certe propositum habemus, ut omnibus nobiscum prodesse, omniumque dolori, quam accuratissime fieri possit, consolationem assere possimus. Quamobrem his enumerandis nostram valde imminui atque allevari molestiam experimur ceteris idem optamus, ac, si dicere liceat, etiam speramus. Nam in tanta vel argumem
torum, vel exemplorum copia, quibus se legentes paene obrui sentient, ecquis se immobilem, aut in dolore inexorabilem praebeat pDesunt nonnulla. XXIII. Nec vero ignoro, nonnulla interdum accidere, quibus ita perturbetur et opprimatur animus, ut a medicina refugiat idque si ullo in casu contingit, certe,