장음표시 사용
861쪽
pia minuitur. Vel forte attenuatum hoc oleum venulas minimas absorbentes ii greditur, sanguinique D iscetur : cerse in morbis acutis vitamus saepe, paucorum
Uerum spatio omnem corporis pinguetudinem fere consumi. Ultimo videtur de hoc oleum meduliolum ipsam Ositu. si. bstantiam ingredi , illisque conciliare de. bitam cohaesionem dc unctuositatem. Dum indagabat vias illas Gopton Havera , quibus oleum medullosum ossium substantiae se insinuat, invenit, internam ossium laminam numerosis foraminulis pertundi, per quae tamen post sollicitum ex men nulla vasa ad medullam tendere , vel ao illa redire , vidit. In proxime s quenti lamella ol sua similes poros vidit, sed non incumbentes directe prioribus verum aliis locis politos, adeoque non poterit directa via ex foraminulis inter nae lamellae oleum medullosum ingredi tequentis lamellae poros , sect debet illus oleum, poli quam primam lamellam penetravit, inter hanc Sc secundam lais mellam pergere, sonec simili poro occurrat in hac lamella , quem ingrediatur, atque inde inter secundam & tectiam lamellam iterum decurrat , donec & hujus poros ingrediatur , sicque succestive inter lamellas ossis distribuatur , donec alextimam illarum supelhcieni pervenerit. Foraminula illa, quae oleum medullare ingreditur , transversos poros vocavit Auctor ; vias autem illas , secundum quas oleum illud transversis poris receptum inter lamellas osseas decurrit, antequamproxime sequentis laminae poros liansversos ingrediatur, vocavit Poros longit dinales ; quia ductum fibrarum osseas lamellas constituentium sequuntur. M
inuit simul idem Auctor b), longitudinales illos poros dissicilius detegi, neque
absque optimorum inicini copior una ope , omnium tamen facillime in costis;
additque, quod pulcherrime illos distinguere potuerit in densissima scapulae
arte , ubi lamellae olleae immediate cohaerebant sibi mutuo ; viditque medullam, os poros longitudinales ingressam, lateribus illorum instar olei adhaerere. Quinimo testatur, quod in osse humano , inter undecim vel duodecim distincta lamellarum ossearum strata , eos in Observare potuerit. Transversi ergo Pori m dullare oleum transmittunt tantum ; longitudinales vero illud inter lamellas deducunt; sicque lamellarum interstitia hoc oleo inunguntur. Illa autem olei
medullatis per ossis substantiam distributio tantum obtinet illis in locis , ubi lamellae ollieae sibi invicem contiguae sunt; in illis vero locis circa juncturas, ubi inter illas notabilis distantia est, locantur vesiculae medullares 3. 3 18. descriptae, quae oleum illud facillime largiri poterant. Pulcherrima hac structura oleum medullare aequabilissime per ossium substa tiam distribuitur , cumque interna ossis lamella transmittere debeat illam copiam medullae, quae & propriis & lamellarum omnium incumbentium usibus inservire
debet, hinc maximus in illa pororum transversorum numerus occurrit; minor
in sequente ; sensimque decrescit, prout magis versus extimam ossis superficiem pergitur ; quam rem sic se habere invenit idem Auctor te). Siccissimae sic atque aridissimae maximeque terrestres totius corporis partes, ossa nempe svide S. θ tenuissimo 'oleo irrigantur; forteque ab hoc oleo terrestrium partium unio, tanquam ab interposito glutine, fit. Omni enim oleo,
vi ignis expulso , olla fragilia fiunt; atque eadem validb calcinata igne, dein
862쪽
3. 11. . DE MORBIS OSSIUM. f.,
oleo immersa , novam iterum colaritonem acquirunt; uti in Commentariis S. D. dictum fuit. Patet inde , quare ossa , pingui sic undique penetrata oleo , luculentum ignitabulum dent: adeo ut, retexente Me δειρ μὶ, Scytha , piae lignotum penuria, uecensis ossibus carnem vi timarum coquant; imo , ii defuerint lebetes, omnes earnes hostiarum in alvos illarum injicien es admista aqua, olla luccendant : si que fiat, ut bos se ipsum excoquata Simul apparzi , quare nitiatisma etiam sceleta , qua inis perforatis Oilibus majoribus omnis medulla inter coquendum effluesetit, postea iterum flavescant; imo stape pingue oleum ex ludent; sentim nempe oleo medullari, inter lamellas olleas distributo , versus ossium lupeis .
A sanguine arietioso separatur oleum illud medullare, in vesiculis illis eoili gitur , & deinde ex his exi , ut destinatis A natura usibus inserviat. Observavit civion Havera bὶ, arterias ad medullam renientes penitus distinctas esse ab illis , quae per ossium substantiam Vitales humores deducunt, atque etiam perforamina singularia ossibus insculpta in medullam usque deferri ; sic tamen ut non recta penetrent in ossium cava , sed oblique decurrant per ossium substan tiam , antequam ad medullam perveniant, & quidem satis notabili sepe longitudine : vidit enim idem Auctor c) talem arteriam per sesquipollicis spatium inita ossis substantiam decurrere, quamvis ossis crassities in hoc loco octa vam pollicis partem vix excederet, neQue tamen potuit detegere , quod talis artateria in toto hoc decuriis aliquos ramulos per ossium substantiam dispergeret sa). Postquam haec arteria in cavum ossis Venit , solet plerumque dividi in duos ramos , quorum singuli versus extrema Opposita Ossis tendunt , & innumeris ramulis per vesiculas medullosas dividui Iur. Licet autem micro scopio viderit egregius Auctor , plurima vascula sanguinea per minimam vesiculam medullarem dispergi, ingenue tamen fatetur, iς non Potui ila detegere, an singulae vesic Maetati, vascula habeant: imo videtur fu i iIe in illa opinione , hoc minime requiri . cum secum invicem communicent Vesiculae, adeo'ue secretum fab rica alteriola oleum medullare in quibusdam Vesculis pollet etiam ad alias venire. Injectio nibus tamen Ruyschianis patuit, totam medullam in omni sua parte vasculis i libus praeditam esse ε, adeoque admodum probabile videtur, similem apparatum vasculosum in omnibus vesiculis medullaribus obtinere. Postquam vero secretum fuit oleum medullosum , residuus sanguis minimis venulis tralitur, quae collectae in majores trunculos vandem in unicam desiinunt venam , quae plerumque per idem foramen , per quod arteria ingreditur , solet
exire. Obsei vavit tamen laudatus Auctor , minimas venulas , a meJulla venientes , ipsi ossium substantiae immergi, atque ibi disparere : forte hae venulae art
tiarum medullam nutrientium sanguinem revehunt; nam & in aliis multis coriaporis locis observatur arteriarum Venarumque duplex apparatus , quorum unus
seeretioni peculiaris liquidi inservit, alter partis ipsius vitae & nutrimento. Cum autem per injectiones & illae partes medullae rubeant, quae absque his candidae & pellucidae apparent, patet , & minores vasorum series hic adesse, adeo que & lymphatica vasa : probatur hoc etiam inde, quia omnia cava corporis, a) Melpomene si e Lib IV. pag. x o. 14 r. i s e Ibidem pag. 3ν. b Oileol. nov. pag, 1. . t d Ibidem pae. 161.
863쪽
majora aeque ac minora, tenuissimo exhalante liquido madescunt, adeoque &similes venulae absorbentes hic aderunt. An autem hic adipoli ductus adsint, quibus in vesiculis collectum oleum me dullare defertur ad loca destinata, nondum se observare potuita faetetur toties jam laudatus Auctor ain, crediditque potius. harum vesicularum contigua itatera poris pervia esse , quibus ex una in aliam aditus pateret. Insignes tamen in venit ductus adiposos ibin, per quos excavernosa ossis parte in asculorum cava
Ne tuos in medulla adesse, demonstravit Du V e j. Vidit enim, una cum arteria & vena nervum per ossis substantiam ad medullam tendere, atque observavit, tria haec vasa eadem vaginula . quae perios ei productio est, includi. Praeterea sensum doloris in medulla percipi ai rectis experimentis evicit. In Νω comi is enim , dum post membrorum exstirpationem renovabatur apparatus, s plus jussit , nudam medullam rudius attingi, statimque aegrh doloris molesti se
.lum exprimebant. Utque nullum dubium. circa. hanc rem tirpe rellet , coram Academiae Parisinae Membris animalis vivi femur resecuit, deinde exspectavit pa lisper , donec dolor, crudelis hujus operationis comes, transiisset: tuncque stristum per medullae substantiam adegit , statimque animal acerrimi doloris signa deis dit. Ex Perimentum hoc aliquoties iteratum fuit . similibus cum cautelis , atque
AR morborum in Ossibus differentia.
Cum ergo in intimis ossium medullis tam varii humores , tam mi merosa auadsint, omnes fere morbi hactenus recensiti & hic contingere poterunt. Ade qae nova haec & ultima morborum in ossibus divisio erit. Primo enim considerabantur morbi, quatenus in ipsa proprie dicta Ossium substantia haerent, quorum diversitas inde deducebatur, prout vel latiorem & cellulosam ossium circa juncturas Partem, vel mediam & solidiorem, occupabant. Secundo dictum fuit de Vesiculis , oleo medulloso plenis, in cellulosa parte ossium haerentibus, a que aliud morborum genus inde nasci posse, patuit. Tertio actiam fuit de Peri Reo externo , ossa convexa ambiente , atque 3c in hac parte nova Morborum origo descripta fuit. Quarto de Periolteo interno similia fere dicta sunt. Quinto& ultimo medullae in mqorum ossium cavis ex optimorum Anatomicorum inventis fabrica & usus tradita fuerunt , ut & morbi in hac parte orti cognosci possent. Hisque omnibus jam praemissis evidentior haberi poterit morborum , ossibus observatorum Diagno sis ; atque ax iisdem firmior patebit Prognosis , hγrum morborum varios eventus ὸesignans ; simulque indicationes curatoriae, is singulis aliquando diversiae , ex artis regulis poterunt determinaria
s. 326. HI medullosum l si 8. 11 . in oleum in suis vesiculis, emissarIis, vel in ossium in stertitiis stagnat , calore es motu vitali acre , putridum , seniosum fit , secretionem novam im
864쪽
6.c DE MORBIS OSSIUM. 8 νpediet , vasa adferentia, secernentia obturabit , vesiculam sua in inflammabit, dein suppurabiti vel gangrcenosa putredine corrum pet liquida de vascula; hinc ossea ipla substantia vasis orba , liqui do vitali privata, acribus erosa , in cineritiam quasi calcem ver titur, ubi tenuissima, id est , in cellulis apophylium , sic dolor, calor, pulsatio, tumor, abscessus, caries contingit pessima. Sta gnatio haec ab omni obstructione oriri potest vid. cap. de Obstr.).
Si autem ex interno malo, tum fere Spina Ventosa audit. Agitur hac paragrapho de illis Morbis , qui ossibus accidunt, quando oleum
medullosum , a sanguine arteriolo tecretum, collectum in vesiculis in cellulosa .c ilium parte disperiis, vel in iisdem in medulla aggregatis , stagnat de corrumpitur. Ex illis , quae L 11 . dicta sunt, patuit, oleum illud in vesiculis illis mini mis colligi, & servari ad debitos usus, atque forte ibidem pro tempore stagnare, . vel saltem tardissime moveri. In animalibus enim quiescentibus illud magna copia accumulatum solet inveniri ; post validos vero corporis motus multum minuitur. Adeoque per stagnationem intelligitur talis conditio hujus olei medula loli , vel partium illud continentium & deducentium , per quam non possit obedire illis motibus, qui ad usus hujus olei in sanitate necellarios requiruntur. D bet enim oleum illud medullosuit posse exsudare in articulorum cava , ut lubri centur articuli, debet insinuari inter lamellarum ossearum interstitia ; debet posse trans te libere ex minimis illis vesiculis in similes proxime accumbentes , donec ad loca illa perveniati A quacumque ergo causa impediatur ille olei medullosi motus, fiet stagnatio. Sed videmus , blandissima. etiam pinguia sponte in horia Tendam acrimoniam mutari , quaedam citius, alia serius. Oleum amygdalinum blandum , dum recens pressum habetur , aestivis caloribus intra paucos dies adeo , fit acre , ut fauces.adurat , dum deglutitur. Butyrum pariter eodem modo solet corrumpi, sed non tam cito. Verum quidem est , libero aeris accel Iu multum accelerari hanc corruptelam ; adeoque medulla, in ossium cavo stagnans, ob hanc rationem tardius corrumpetur , tamen diuturniori mora similiter degenerabit Calor autem vitalis stagnans illud oleum cito putrefaciet , imprimis cum ex propria indole medulla admodum prona sit in putredinem : paucis enim diebus sanissiniorum etiam animal in nractatorum medulla solet corrumpi , & foetorem intolerabilem spargere ; c utque , destructa oleosa tenacitate , dissiuit in saniem tenuem sed putridissim ain. Patebit facile , pessima mala tunc necessario sequi debere , si consideretur partium medullare oleum secernentium , colligentium, &deducentium tenerrima fabrica . Arteriae enim ad medullam tendentes, simul ac in ossis cavum pervenerunt, depositis, ut videtur, callo iis tunicis , adeo pulpota& molles evadunt , ut etiam annosi bovis medulla intra digitos facillime conia teri possit in liquamen oleos . Semel ergo nata hic corruptela , oleum medula lare , in saniem acrem mutatum , erodet vesiculas, quibus continetur, & vicinas adhuc fanas destrii et similiter , dum illas alluit, sicque in parva etiam medullae Parte natum tale malum propagabitur Per omnia Faec loca. Poterunt ergo liacvascula inflammari, omnesque sequi inflammationis effectus: verum benigna sup-
865쪽
puratio hic vix locum habere poterit, cum acerrima saniel putridae indoles sit: delicet haec fieret, collectum pus in loco clauso haerens , neque inde educi potens, similiter attenuaretur de putresceret. Unde destructis vasis vitalibus harum partium necellario gangraenosa corruptio sequetur , dc quidem pessima. Praeterea putrida haec sanies , aucta quotidie malignitate, pejor refiditur, Omanemque internam ossis cavi superficiem alluit, adeoque dc membranam extemnam medullae, & perio steum internum , brevi destruet: ossea ergo substatuta, vasis vitalibus sic orba, acri sanie erodetur pariter, de destiuetur. Omnium a
tem citissime hoc fiet in latiore ossis parte vide g. 1 16. , sive in cellulis apois physium , ubi ossea substantia tenerrima est, dc inter disiunctas a se invicem
lamellas vesculae medullosae haerent; adeoque in his locis corruptum oleum meis dullare lamellas osseas ab utraque parte alluit, ergo & citius destruet. Circa solia dissimana vero ostium partem tardius destruetur ossea substantia , quia de densus os est, te corrupta sanies internam tantum ossis lamellam tangit : sensm tamen haec sanies, augetur enim cum acrimonia tenuitas) se insinuabit poris lamellae externae, sicque inter lamellas osseas pergere potetit eodem modo, ac de meis dulloso oleo dictum fuit f. uex . , atque hac ratione osseae substantia: erosio fiet, ita ut etiam solidissima ossa , destructa omni cohaesione, in calcem fatiscant. Ubi de Ollibus fractis agebatur constitit, olla etiam majora corporis, cariosa facta,
minima vi fracta fuisse s vide g. . . Cum ergo inflammatio , omnesque ejus sequelae , in his locis adesse possint ;& ex dictis ad s. 11 . constet, medullam laesan dolere, patet ratio, quare dolor , calor , pullatio dcc. hic deprehendantur. Miri etiam tumores observati latarunt ab hac causa , dum lamellae olseae a se mutuo sensim magis remotae, imprumis versus juncturas , immaniter auxerant naturalem ossis affecti molem. Foemina lapsu genu contuderat, atque postea ite loco laeso tumor apparuit, qui dc in partibus mollibus de in osse ipso haerere videbaturi octo annorum spatio sensim auctus tumor fuerat in magnam molem. Externa dein laesione vulnus in parte an teriori dc superiori illius tumoris factum fuit, atque os ipsum denudatum , se simque extima ejus pars secessit ; tuncque apparuit cavum in parte cavernosa os. sis tibiae adeo amplum , ut decem uncias liquidi injecti caperet, ne guttula quidem per vulnus exeunte. Cum exstirpatio sola superesse videretur . inxerimque in gravida muliere haec non tentari polΙet, dilata tuit operatio , donec peperisset. lyost partum autem pessime computruerant omnia , de paulo post petiit la). Ine dem ossis tibiae loco ingentem talem tumorem vidit 'ritus b), quo aperto, i
venit mallam carneam pugno majorem , in caverna undique latentem, una
cum pure foetido, quam eduxit , de postea ossis partes corruptas tenaculis, imo dc cuneo de malleo, resecuit , atque feliciter tam grave malum curavit. Ex quubus patet, partes molles , in celluloia parte ossium circa juncturas , mirum in modum saepe degenerare posse, atque inflammationes , absicessus Zec. hic ali quando inveniri. Ubi vero oleum medullosum corrumpitur , teterrima malanent, Sc pessima ossium caries , quae tunc adesse dicitur, quando os corruptum
in pulverem quas fati icit, de specillo exploratum non resiliit amplius. Unde
866쪽
Celsus ca) dixit: In carie quidem expedita cognitio es , si perillum tenue in foramina demittitur , quod magis minu e imr.rndo , vel ιn Jummo cariem esse , vel altius d siendisse se statur. Pellimum ergo ossum Vitium caries, totalem fere eorundem corruptelam iudicans aut erosionem e leviora enim ossium vitia, separatis lamellis cor iuptis per ex foliationem , sanari solent ἔ carios nunquam , sed ferro vel igne tolli debet, donec ad viva perventum fuerit. Cum ergo plurimae causae obstructionis , uti ex ejus historia patet. stagnati nem hane olei medullosi efficere pollini , apparet, teterrima haec mala a variis admodum causis originem ducere posse. Illa autem , quae vi externa vasa comprimere aut destruere possent, minus hic locum habent, eum duro osse satis tuto defendatur medulla. A validis tamen contusionibus, & fracturis ossium, laedi polle medullam, nullus dubitat. Ubi autem, absque ulla laetione externa , ab in- Ierno vitio ortum duxerit olei medullosi corruptio , tunc plerumque solet a Medicis & Chirurgis vocari Spina ventose , quae a Rhaere Medico Arabe celeberrimo
primo descripta fuit b ) , & hoc nomine vocata , quia consistebat hic morbus
an corrosione Sc corruptione ossis , una cum dolore pungente M tumore. Ubi enim hoc malum , a medulla corrupta incipiens, os erosit, integumenta mirum in m dum tument, imo & ipsa ostis substantia saepe tu maximam molem distenditur. Displicuit hoc nomen Marco Aurelio S dierino,qui integrum Tractatum de hoc Morbo lcripsit maluitque vocari, Graeco verborum complexu, Padarthrocacen, quali puerorum ad articulos malum , quia & pueris familiare erat hoc malum, & circa artuculos frequentius observabatur e ). Sequentem velo dedit hujus morbi definitionem : Padanhrocace abscessus est corruptorius , seu sphaceti mus ossis , circa amriculum in pueris , ex primis spermatis, ct menstrui sanguinis, inquinamentis non repurgatis , ter congestum illum ct computrefastis , natus d). Non negavit tamen , adultioribus hoc malum contingere polle , atque exemplum adultae mulieris hoc morbo laborantis adducit e ). Ad vigesimum quintum annum usque tum viros tum foeminas hoc morbo laborantes se observasse dicit Petrus de Marchetlis f , non autem provectiori aetate, nisi antea eodem morbo tentati nondum convaluissent. Cum vero in Rachiticis pueris ossium circa articulos tumores, absque illorum corruptela , observentur frequentissime, Paedarthroca ces nomen magis ambiguum videtur esse. Imo videtur alio in loco Siverinus g) ipse vacillare, dum noluit ita facile asserendum else, quod spina ventositas dc Padarthrocace una eademque res esset. Noa incongruum erit ergo, spi-- ventosae nomen retinere ad hunc assectum designandum, cum RhaZes primus Auctor, qui aliquid distincti de hoc morbo memoriae tradidit, illo ullis fuerit; poteriique ex illis, quae in hac paragrapho dicta fuerunt, latis limitari illius signincatio, quod nempe sit ossis corruptio, a vitio in Ipsa medulla nato originem ducens; adeoque ossis corruptela in parte interiori ossis primo incipit, sensimque progrediendo per totam ejus substantiam pergit, donec er se , vel a tumente ossis substantia distracto, periosteo dolor & tumor incum-
natur, pag. 337. recond. abscessi
D Observat. Medici Chirurg. rarior. 6I loge pag. II 8. s) De Recond. abscessi naturi pag.
867쪽
bentium fiat. Ubi vero ossis corruptela, in extetiori parte incipiens, versus i teriora pergit, licet tandem ipsam medullam etiam inficiat, caries ossis vocabi. tur: sic simul evitabuntur omnes illae lites, quae inter eruditissimos Auctores agutantur, an spina ventosa Arabum Graecis antiquis cogni a & descripta fuerit, nec ne. Cariem enim ossium, illorunaque siderationem Miamiσμεν in illis eo. gnitam iuilla', nullus ' dubitat ; illa autem ossium corruptio , quae a medullaptius assiecta ortum ducit, apud veteres Graecos non legitur. .
gna inflammationis profundae, nec ad tactum externuae
Quam maxime dolendum est, malum hoc saepe non cos nosci, nisi sero Q. quando nempe olle penitus corrupto. incumbentia incipiunt in tumorem attolli. Unde omni cura attendendum est , ut quantum possibile sit, in ipsa sua otia gille detegatur. Dissicillimum autem hoc saepe esse patet facile , si consderetur, in mediis ossibus latere malum. Lucem tamen in his tenebris dare poterunt se. quentia. Si cognoscat ar talis. esse morbosa cacochymia in corpore, a qua novumus per observata Medica ossa frequentissime.assici. Tales sunt imprimis Lues Venerea, Scorbutus, & Rachitis in junioribus, qui postremus morbus, uti postea in ejus historia dicetur, saepe magnam sulpicionem latentis labis Venereae lenioris habet. Ex his novimus , caulas praedisponentes ad hunc morbum in. corpore adella. Praesentis autem morbi tignum fere tantum habetur unicum, . nempe dolor profundus, pertinax , molestissimus , in intimis ossibus , uti aegri solent ipsi dicere, haerens . cum sensu lentae erosionis. . Accedit, quod dolor. ille calore corporis majori in lecto, vel post validos corporis motus, aut aro. matum vel vini majorem copiam aliam tam , augeatuta Licet autem pars dolens valide prematur , vel fricetur , nullum inde doloris augmentum fit ; nec mirum , cum durum os impediat , ne tactus externus in locum assectum ag re possit. Haec sunt signa incipientis mali: ubi vero osse iam eroso petiostem externum affici incipit, dolores augentur, de rudi ori attactu exacerbantur pi rimum ; simulque tunc tumor mollis incumbentium partium nascitur: imo pi rumque prius lolet ipsa substantia ossis in tumorem attolli ; tuncque facile noscitur malum: sed sero, quia tota ossis substantia jam corrupta nullam med iam capit, sed vel sponte cadet separata a partibus vivis, vel ferro aut ignα
g. 118. R OG N OSI S ex difficili separatione, abstetaone,
L emundatione , mala multa, dc difficillimam curatio.
nem praevidet. Si jam perpendantur omnia illa , quae hactenus de morbi hujus indole ducta fuerunt , patebit facile, pessima quaevis hie metuenda esse, & dissicillimam
fore curationem. Haeret enim in medio duri ossis cavo corruptum oleum m
dullosum , quod ad curationem deberet posse abstergi & elui. Sed nulla datur ia, qua exire possit, nisi prius os erotum fuerit, vel audaci arte pertere M
868쪽
I. 118. 119 DE MORBIS OSSIUM. si iretur. Mora interim & calore loci quotidie acrius fiet illud oleum, adeoque omnia augebuntur mala. Praeterea si ossis interna superficies ab acti hae satante erosa fuerit, corrupti ossis partes , quamvis a lanis & vivis partibus si pararentur, haererent in medio ossis cavo, & mole sua & asperitate teneram medullam laetarent, sicque nova producerent mala. Docuerunt iam observationes Medicat, miras ossium degenerationes, dolores intolerabiles , febres mortem ipsam ab hoc malo facta suille. Ossa tarsi a spina ventosa corrupta fuisse , & in unam substanriam olleam confusa quasi, quae nil minus quam n tivam horum ossium fabricam referret. vidit Ruus ius sa),α figura expres.sit ὶ. In homine paucis ante obitum diebus vidit idem Auctor , femur a
duobus tumoribus spongiosis obsessiam , quorum unus septem ulnae quadrantes. alter unicum tantum circumferentia adaequaret. Olla metacarpi in homine. qui per triennium toleraverat hoc malum, rupis instar aspera specillo invenit Smerinus se , manumque assectam adeo intumuisse , ut caput infantis magnitudine aequaret. Plura similia exempla apud Auctores habentur. Ex modo enarratis satis constat maligna pessimi hujus morbi indoles.
I. 119. AE URATIO Optima tentatur: I. omnia vasa largissimex is implendo decoctis ex his, quae valide penetrant, mul
tum abstergent, putredini resistunt. 1. dein valide movendo cuncta per methodum sudorem exprimendi vapore calido artificiose ad Corpus applicato. 3. simul tum, dum sudor fuit, motum determi nando ad locum affectum per topica fomenta , applicatione deia terminata vaporis calidi ad partem illam.
Quando jam tumor partium incumbentium sponte aperiebatur, nullam aliam curam superet Ie voluit Rhaera d praeter illam , quae urenta vel secando corrupti ossis partes tolleret. Petrus de Marchetiis ceὶ, simul ac aeger conquereretur de dolore pungente in articulis manuum Vel pedum &c. quamvis nullus appareret tumor, ilico omnia discindenda voluit, de deinde ferro de igne tollendam esse vitiatam ossis partem. Antequam autem crudeli hac methodo una cum vitio pars vitiata tollatur , videtur tentari pol Ie sequens cura , cujus pulchri successus sepe fuerunt obser ati.
1. Haeret morbi fomes reconditus ossium cavis r externa remedia huc penetrare nequeunt , nisi quatenus venis bibulis recepta , circulantibus humoribus mista, una cum sanguine huc deferri possint. V nicum ergo tantum superes levidetur, ut nempe corpus repleatur ingenti quantitate tenuis liquidi, in quovis penetrabilissima , detergens, & putredini quam maxime resistens , adest: deinde ingestum tale liquidum accelerato motu feratur per vasa, ejusque essic cia determinetur ad partem assectam , quantum fieri poterit. Magna enim tune
pes est, tali liquido per vasa vitalia in ossis submotia, & medulla nondum
869쪽
penitus destructa, haerentia delato ad locum affectum, putredinem sisti posse. corrupta separari a vivis & sanis, dilui oleum illud medullosuin, venalii quo
bibulis resorberi , atque per urinae vel sudoris vias de corpore expelli. Putti dos enim illos humores , in ossium cavis haerentes , in languinem resorberi ' posse , docet febris hectica putrida, totum 1 epe sanguinem pessima cac hyamia inficiens, quando malum hoc as magnam malignitatem pervenit. Sed ut gus talis remedii usus cavebit facile, ne putesdum illud rei orptum noceat. O nium optima ad hunc scopum sunt ligna illa, in quibus aromatica fragianua& magna copia balsamicae resinae adest: talia sunt Lignum Juniperinum , p xinum, Quercinum &c : & , quod omnium commeiulatis iuraum a1 hos usus semper fuit, Lignum Guajacum , cujus decoctum ex arte paratum subaciluislum & balsamicum penitus est. Cumque duriora haec ligna sint, re magnam copiam relinae habe uant , non adeo facile aqua haec penetrare poterit, nisi prius in scobem rata fuerint , leni calore per aliquod tempus digerantur , dc deindera vale clauso ebulliant per aliquot horas. Solet aliquando parca copia salis aleatini cujusdam addi, dum in digestione ponuatur haec ligna , ut aqua faculius intimam illorum substantiam penetret; & sub finem coctionis aliquot uniaciae spiritus vini rectificati adduntur, ut omne resinosum in his lignis haerens tanto melius solvatur. Talis deco his formula in Materia Medica as hunc nu merum habetur. Pollet tali decocto infundi rasura Ligni Sassianas , quod volatili fragrantia praeditum langam coctionem ferre nequit, absque jactura vi rium medicatarum. Meracissinii talis decoctis uncias aliquot sumat aeger tervel quater de die , simulque pro potu quotidiano utatuet debiliori decocto, ex
reliduo deeocti meraetoris , nova aqua affula, parato. Pro Varia aetate , tempe rie , viribusque aegri major minorve copia horum decoctorum .exhibetur: proderit semper tantum potare , quantum ferre poterit; sic enim penetrabili dete gente & antis eptico liquido quam maxime replebitur totum corpus, arque L tisfiet primae indicationi curatoriae. 1. Postquam per aliquot dies largo talium decoctorum uia vasa omnia re pleta sunt, & incipit quasi tumere corpus, tunc conducet, motum humorumpet vasa augere. Frictionibus quidem pro lubitu fere motum sanguinis acce lerare polsumus , unde & hae solent adhiberi: commodissime tamen hoe fievapore calido nudum corpus undique alluente . sicque simul iudores eliciente. per quos difflatur liquidum ingestum, & nova opportunitas daetur, corpus replendi similibus. Nudato hinc corpore, linteo cerato undique obvoluto, e ponitur calidae aquae vapori aeger ; vel quod omnium efficacissimum est , a censi spiritus vini vapori. Vix per pavea minuta vapor ille calidus penetrabilissimus corpus alluit, quin incipiant calescere aegri , totoque corpore profusissimis sudoribus dissi uere , qui aliquando observati fuerunt ingesta decocta reis dolere. Tanta saepe copia hac methodo sudor exprimitur, ut quandoque robustissimi etiam nomines in animi deliquium cadant, si diutius spiritus viri accensi vapori exponantur. V Me cautela hic opus est: constitit enim, in cil ra tu s Venereae, simili methodo tentata, aliquando peri ille homines, dum ab imperitis coserentur diutius hos sudores pati, quam vires ferre possent. Per
horam d midiam in debilioribus quotidie ludorem sic movere sufficiet; robusti Lsimi etiam vix sustinent per biliorium praestatque semper Medicum praesentari
870쪽
l. 629. 13o. DE MORBIS OSSIUM.
else , dum sudat talis aeger, ut pro re nata judicet, quo usque pergendum iit. Hoe facto, linteis calidis deterso corpore in lectum calidum deponatur aeger, si eque te. ius sudabit adhuc i,pe per unam. alteramVe horam. Cum autem periculosissimum foret , ii frigidus acriaestuans adeo a suffore corpus allueret necessarium erit, ut aer loci , in quo versatur aeger , satis calidus sit, quoi accesso fornace commodissime fieri poterit. Ob hanc causam maluerunt alii ut aeger nudato corpore in lecto jaceat, & per infundibulum sub magulis .a pol accenti s piritus vini corpus undique foveat. Sic enim nullum periculum erit, quominus frigidus acri corpus alluat. Sive autem in lecto , live extra hunc in cista quadrangulari , vel alia sit nili machina , sub craticula, ut voca re solent , itidet aeger, curandum semper , ut caput emineat; aliter enim sui socationis periculum immineret. Finito sudore, datur julculum ex macilei ta carne confectum, vel Sc vini pauculum, ut languentes sipe post profuit simos sudores vires refocillentur.3. Facile patet, accelerato motu penetrabilissimum tale decoctum pelli aequa biliter per totum corpus. Requirebatur autem quam maxime , ut remedii e ficacia potissinium in partem affectam ageret. Quando agebatur de curatione obstructionis vide g. 1 3 . , dictum fuit , dari in arte auxilia , per quae remediorum ingestorum vis pro lubitu ad partes quasdam corporis determina ri pollet. Illa autem erant talia , quae liquidi vitalis impetum & copiam auge rent in partibus, versus quas indicatio jubebat, derivari debere remediorumessicaciam. Hoc autem obtineri poterit , minuendo vasorum resistentiam in partibus his , de augendo circulationis velocitatem in iisdem. Fomentis mollissi
mis calidis applicatis , cataplasmatibus similibus , vel de cucurbitis perficitur prius; posterius frictionibus , de stimulantibus adhibitis , fiet. Pulcherrimi usu, erit in his morbis pannis laneis, decocto Gaajaci calido madidis, partem a L.
sectam fovere, simulque sic determinare vaporem accensi ipstitus vini, ut hanc partem primo alluat.
g. 1 3 o T T OC modo i si V. I si diu continuetur , saepe multum XL boni fit, maxime si diaeta simul tenuis, & putredini
oleo sis adversa, instituitur. Si jam omnia illa, quae paragrapho praecedenti dicta sunt', fiant, decoctum
tale penetrabilissim uin, 5e putredini adversum , aucta circulationis velocitate . rapide movetur per omnia vasa, de imprimis in parte assiecta, determinatione huc versus facta per fomenta , vaporem calidum S c. sic abluitur omne corruptum , de per sudores dimatur de corpore. Sed pertinax tale malum paucis diebus tolli posse, nulla spes est; unde aliquando per tres quatuorve septim nas eadem methodo quotidie sudores exprimi debent, habita semper ratione virium aegri. Interimque toto curae tempore bono victu sustentandum cor pus est; sed tali, qui ex eupeptis conficitur , dc minime pinguibus. Hac. enim methodo solent semper emaciari quam maxime aegri, omni fere pingui corporis soluto & per sudores dimato: cumque praecipua morbi malignitas a corrupto oleo pendeat , merito vitantur pinguia omnia, ne morbi materiam augeant.
Juscula ergo carnium, omni pinguedine sollicite ablata, panis biscoctus, ho evi, avenae , oryzae, milii decocta, panatellae, fructus horaei bene maturi, p