Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

841쪽

flammatione ; donec tandem rumperetur tumor , simulque ingens haemorrh gia sequeretur I quam dum causticis pulveribus applicatis compescere nitebatur Medicus, omnia pessime irritabantur .symptomata , brevique post moriebatur aegra. Quam infelix ille, cui conscia mens exprobrat, .quod limili temeritata proximum in tanta mala projecerit lg. 3o3. AN CER. magnus, Vetuβ, adhaerens, locIs exstirpationi ineptis situs , vasis magnis adcretus vel in. cumbens, fi causa interna ortus , in corpore senili, cacochymico, ad Cancrum composito , aliis jam Cancris in eodem corpore socia xus , nec ferro l Io I. 2 , ec 'medicamentis Sor. tangendus est.

Enumerantur hac paragrapho omnia illa signa , quibus Cancri exstirpatio ve latur; quae penitus opposita sunt illis, quae F. sol. recensita fuerunt, & f cile ex illis, quae ibi dicta fuerunt, intelliguntur. Requiritur autem in similiabus casibus, ubi de exstirpatione cancri deliberatur, ut omnia ferio ponderentur: si enim cancer relinquitur, qui exstirpari poterat, pessime consulitur aegris i tollatur talis , qui relinquendus erat, augentur omnia mala, & frustra op rationis , satis saepe crudelis, tormenta patiuntur miseri. Ubi ergo vel immensa mole, aut temporiis diutusnitate metuendum malum est , aut vicinis partiabus adcreverit, nil boni ab exstirpatione sperari fere poterit: satisque patet. hane omnino impossibilem esse, nisi manibus Chirurgi & instrumentis facilis aditus pateat. Ubi vero vasorum magnorum vicinia periculosam fore hanc cuia rationem demonstrat, non tentanda , nisi certus quis sit, ligatura, vel alio suocumque modo, metuendam hic haemorrhagiam compesci posse. Evidens est ex illis, quae dicta sunt in Commentariis L sol. cancrum a causis internis ortum vix unquam cum spe felicis eventus tolli posse; & maxime quidem si effoeta aetas , vel insignis cacochymia demonstrent, dissiculter factum vulnus consolidandum fore. Uti enim in vulnerum historia patuit, restitutio perditi.& unio separatorum, humores fanos, per vasa bona, apto impetu & copia debita allatos, postulant. Ubi autem in locis etiam dissitis plures scirrhi occurrunt, vel occulti jam cancri, novimus, corpus ad cancri generationem dispositum esse , adeoque inutilem forte exstirpationem mali . cujus germina manifesta tu aliis locis occurrunt. Blevi mutanda in senilem malignitatem. Fatendum interim est, aliquando prudenti consilio posse tolli cancrum, licet quaedam signa adfuerint, quae vel periculosam fore exstirpationem, vel & in rilem aliquando. suaderent. Summa enim hujus mali atrocitas facit, ut a ceps remedium praeiaratur certae atque adeo horrendae penniciei. modo aliqua in tum spes affulgeat felicis erentus; vel saltstiri possit aio differri, post exstirpistionem factam, aie in aliis locis idem malum repullulet. Omnia tamen haec pericula indicari debent aegro ejusque amicis, ne vel ignorasse timenda mala, vol fefellisse .videatur Medicus. Sic in Scirrhi historia dictum fuit, etiam in I riculosissimis , ob magnorum vasorum viciniam , locis feliciter successisse exstitis pationem, Hildinus, uti ex ejus observatis enarratum fuit, mammam eSMUM

842쪽

uit, licet plures scirrhi, de satis magni, sub axilla ejusdem lateris haererent, quos eodem tempore abstulit. Probi Medici est , nihil consulere aegris , nisi quod

in proprio corpore factum vellet, si simili malo laboraret. Ubi ergo, omniabus rite perpentis, constitit, cancri exstirpationem omnino impossibilem esse , vel penitus inutilem fore , Nihil aliud superest, quam in eodem statu retinere incurabile malum , & lenire symptomata. Quanam autem methodo, & quibus remediis , hoc impetrari poterit, dicetur in sequentibus.

g. 1o . TI enim cum radice & semine integre exstirpari queat asperabitur, ad interiora recurrit, alios generat, lac

tos auget. Cancri radix vocatur, quidquid de ejus substantia vicinis partibus acerevit, de per illas quasi dii pergitur. Dictum enim fuit ε. 49'. cancrum exulceratum in profundum ad partes vicinas undique emittere malignas tales radices, quiabus sortiter haeret. Artissime autem hoc nomen datur his cancri propaginibus , quia resectns ex illis radicibus retustis brevi repullulat. HilLinus sa) na rat , quod dum scirino suin linguae ruber examinaret, tactu deprehenderit, Mais, oris fili instar propagines ab hoc scirrho per linguae substantiam dispergi. Ni-ii ergo cancer cum luis radicibus tolli possit, brevi recrescet idem malum. Habetur aeud Ru chium ibin audax talis curatio , qua post sectionem factam

candenti ferro inurebat locum, ut cancri radices oestrueret integre. Vetulat umorem malignum induratum gesserat in lingua a longo tempore, postque iteratam sectionem recidivam passa fuerat : Communi consilio Celeberrimus Ru chius Ac peritissutius Chirurgus concluserunt, nil aliud superesse remedii, quam ut ex- i cinderetur denuo renatum.malum, & deinde locus candenti ferro inuraetur. crudelem curam admisit facile animosa haec anus, dc sortiter pertulit, vix ullos ejulatus iliter haec tormenta emittens , licet satis fortiter cauteria adigerentur , & quidem iterata vice. Escharis separatis locus brevi ad cicatricem deductus fuit, atque postea diu sana vixit. Semen cancri autem vocatur illa causa, quaecumque demum fuerit, quae primum scirrhi rudimentum nasci fecit. Si jam a suppreta menstruo aut haemorrhoidali fluxu consueto , atrabitaria temperie, vita tristi, labe haereditaria dic. primam originem duxerit scirrhus , ex quo Postea cancer factus fuerit nisi haec vitia emendari possint , frustra exstirpabitur cancer ; cum manente cat

.sa justus metus sit , senilia mala in aliis locis brevi renascitura: imo & te in internis partibus jam scirrhi rudimenta tarent. Si vero sciresii in aliis locis jam adsint, ablato cancro', augebuntur brevi, & in similem malignitatem degenerabunt ; uti plurimis observationibus constitit. In cadavere puellae, in orphanotrophio publico a strumis colli scirrhosis sustbcatae, vidit Tuipii s se j sub qualibet struma clanculum delitescere minores alias , non fingulas, sed vicenas aliquando in eodem loco occurrentes , forma seminibus lupinorum non absimiles. Tali autem ordine disposita erant haec strumarum latentia semina,

843쪽

ut majora minoribus semper incumberent, declinante sensim usque adeo illarum mole, ut tandem vix aequarent semen sesaminum.

f. 1 os . AUSA Cancri tollenda cum Cancro, vel antequam tol. latur ille. Nisi integre auferri queat, relinquendus est. Uteri, faucium, palati, axillarum , inguinum insanabilis, labio

rum curatu dissicilis.

CAUSA CAMR1 dce. Ratio ex illis, quae modo dicta sunt, patet

Omnium optimum est, modo aliquam patiatur moram ferox malum , apta medela tollere prius causam cancri , antequam exstirpatio instituatur. Si x Io in mora periculum sit, tunc poterit tamen cancer tolli, modo spes bona affulgeat, cancrosam in corpore diathesin superari posse. NISI INTEGRE Au RRI. &c. Certum enim tunc est, reliθuias in cri resecti, quamvis minimae fuerint, brevi in similem molem excreturas, pari,

imo aliquando dc majori, malignitate. Memorabile hujus rei exemplum vidit Celeberrimus Boe a ius in nobili foemina. Exstirpabatur a dexterrimo Chirurgo mamma cancrosa ; hocque facto , in media plaga apparuit stigma cinereum, digiti minoris unguem vix aequans magnitudine: cumque illua ipsi substa tiae pectoralis musculi infixum haereret, rescindere funditus non audebat Chururgus , sperans erodentibus hoc tolli posse. Curatio vulneris satis felicitet procedebat , jamque fere omnis superficies cicatrice obducta erat, tuncque inc Pit illud stigma attolli, mole augeri, & in fungosam massam expandi, quae lunama malignitate furens omnia vicina depascebatur, donec misera haec aegra m reretur. In alio simili casu audacior alter Chirurgus exscidit viva de carne mus. culi pectoralis relictam cancri resecti radicem : Cumque omnia selicissime cedere videbantur , decima quarta die post exstirpationem factam inceperunt maxillae constringi, de tandem adeo obrigescere, ut nulla vi diduci potuerint ;& , incassam tentatis emcacissimis etiam remediis , I tetanodes periit. Apparet

ex his casibus, quanta cum cura ante exstirpationem examinari debeat, an ranis

cer undique liber nulli parti cohaereat. In quibusdam vero corporis locis cancri si nascantur, curatio vel impos' bilis omnino, vel saltem dissicillima est. Iii visceribus corporis si cancri bae. Irant, facile patet nullam medelam superesse, eum nullus detur Chirurgi manibus aditus. Insanabiles etiam haberi iolent cancri Uteri, imprimis si v

cerati fuerint : scirrhosum enim tumorem , iam in cancrofam malignitatem tendentem , in hoc etiam loco resectum fuisse ex Tu'ii observationibus in Commentariis M. 48 . dictum fuit : exulceratum vero cancrum quis hic alii gere auderet, cum malignis radicibus tunc undique adhaerescat; uti in cad vere mulieris , a cancro uterino crudelem in modum occisae , vidit idem A ctor a) : Tumor enim lividus ac ater, cruore & sanie undique perfusus, me branaceis filamentis undique nectebatur utero. De uteri morbis agens Amiaca Tulpii Observ. Med. Lib. III. cap. 3 .

844쪽

laus sa) etiam de eaneroso ejusdem ulcere loquitur, an onetque illud occideiare , ted diuturno tempore prius affictas.. Putredo enim ab ulcere fluit, neuιia emi is aegrotis tolerabilis, ineraturque attactu ct medicamentis, or quovis remedio issem genere exasperatur. Ex quibus satis patet, quod verum uteri eancrum hie descripserit; licet paulo post subjunxerit sequentia: At cancer neutiquam ulcus in . sed tumor durus indomitus, Pi una totum uterum distendit, circ. Videtur enim hoe de tecto cancro dixit Je ; ulceratum vero ulceris maligni de exedentis ii mi ire descripsitIe ; statim enim haec addit: Utraque autem hac cancrofa sunt, ct

diut.ιrna , ct Perniciosa : ulcus orem non ulcerato multo pejus es , cst odore, ct d Ioribus , cs vita ct morte.

F A U CI U M. Dictum fuit in Commentariis g. 8 . scirrhi sedem satis frequentem esse in mucosis illis folliculis, qui os internum, fauces, pharyngem

undique occupant; de imprimis quidem, quia holum ope a sanguine seceris alitur & colligitur lentus mucus . ex propria natura facilius in spissandus. Pr terea numeros illimae papillae nerveae , per halum partium superficiem dispersae, aliquando in cancrum fungosum pessimum degenerant, uti dictum fuit in Commentariis , . 9ς. Vidi sic horrendo spectaculo magnam partem paHi &totum velum pendulum palatinum cancrosum factum fuiste in sene, qui post summas miserias ex hoc moibo periit. Ubi altas iam radices iii faucibus egerit cancer , facile patet, incurabile malum et se. Ubi vero parvam tantum Pa tem Occupavit, forte prudenti arte tolli posset. Apud Hippocratem b legitur, cancrum in faucibus ustione sanatum suille. PALATI. Callosa 5e dura membrana, quae palatum osseum investit, uti modo dictum fuit, aliquando de in cancrum degenerat, de fere semper insanabilem , nisi forte exiguus admodum fuerit. Dissicultatem curationis auget, quod, hac membrana destructa vel e rosa, olla palati nuda corrumpantur , ut oe iterum pessima mala nascentur. Ideo Galenus se explicans illum Hipρο- aris Aphorismum , qui cancros occultos curare prohibere dixit: qui cauerum in palato - τω. ρα-ω. quod fornicatum palatum ossicum designat ortum,

veι in sede, aut in sinu muliebri secuerunt, aut usserunt, non potuerunt ulcera ad cicatricem perducere ; sed homines curationis eruciatu ad mortem usque consumserunt i qui non curati minori inm molestia diutius vixissent. AXILLARUM, rus uitiu M. Vicinia maximorum vasorum facit, ut

vix exstirpari possint absque periculo lethalis Haemorrhagiae. In Scirrhi hist

Tia notatum fuit, Hildanum felici eventu tumorem scirrho surn, inchoato jam dolore malignum , exstirpasse sub axillis. Ubi autem jam in verum cancrum haec mala abierunt ; de imprimis si ulceratus fuerit, patet facile quam periaculosa talis cura foret; cum & varicola vasa sint circa cancrum , & summis metus , ne subjectis vasis jam accreverit. Accedit, quod vicinis glandulis saepe inhaereat eadem labes, unde post periculosam exstirpationem saepe recrude

ceret malum.

LABIORUM eu R. ATu Dippici Lis. Frequens satis malum, dum vel mordendo laeduntur labia , sicque contunduntur corpuscula illa rotunda ,

845쪽

per horum substantiam dispersa ; unde toties scirrhi P in pessimum canctum d g nerantes, oriuntur. Uti etiam ii membranula tenerrima, qua labia tegu tur , laesa, oiervosa fabrica .labiorum in fungos cancrescentes attollitur. Ubi etiago talis mali vestigium apparet , tollendum ilico sive erodentibus, quod in exuguis cancris hic natis aliquando successit; sive cultro , quod longe tutius est. Qitam liu autem nondum in magnam molem increverunt cancri labiorum, Liatis tuto tolli possune : Si vero negligantur, Proserpit malum , totumque t bium imo & vicinas partes exedit; tuncque non nisi magno, cum discrimine tolli potest, de post exstirpationem turpis deformitas manet. Vix tamen credi potest , quantae magnitudinis. cancri a peritissimis CHirurgis aliquando ex latabiis resecti fuerint , & feliciter curati, absque insigni deformitate. Vidi sic hominem, cui binae tertiae partes labii inferioris sic fuerunt ablatae ; & tameis

fatis pulchra cicatrice coaluerat tantum vulnus. In alio , qui necellariam exustirpationem admittere noluerat , totum mentum sensim exesum vidi, antequam

moreretur.

g. 1o6. RG O in statu so 3. in adspiramus ad duo: a. quietem .mali , L. lenimen symptomatum.

Ubi ergo Cancer, coguitus signis g. 97. recens iis , ob conditiones g. 1ssi. enumeratas , nec ferro nec medicamentis tolli vel emendari potest , miserrima aegri condicio est,. cum latentem in corpore hostem gerat, qui a catas, nubila saepe prudentia evitandis, facile irritati possit sic, ut indomabili laevi te fuerat. Funesta haec Prognosis aegro minime revelanda est, sed amicis tantum hacque spe erigi debet, posse aliquanta ad mortem usque tolerari malum sine tantis calamitatibus, modo cum prudentia tractetur. Optime enim in Commentariis suis in Aisorisimum illum Hippoeratis , quo occulti cancri cura veis ratur, monuit Galenus sa) non abstinen Aum esse ab in illa curatione, quae canis crum mitis et ac demulceat , sed tantum a. talibus . quae illum irritent. Tota spes tunc in eo consistit, ut sustineatur malum, & impediatur ulterior ejus malignitas ; simulque leniantur symptomata , quae imprimis sunt pruritus, calor,

dolor. Quomodo autem , & per quae remedia, hoc impetrari possit, docebunη.

sequentia. .

f. so7. UIES impetratur r. locum defendendo ab omni externo a per plumbata, & narcotica. a. causam 491.) cognitam nam uendo, corrigendo, avertendor quo lenia purgantia ex blandis vegetabilibus, mercurialibusque faciunt, parva & tapegeminata dosi data. 3. diluentibus, aperientibus blandis, subalctilicis. 4. vitando , quae sumta, vel applicata vicem caustu gerunti

Dictum fuit in Commentariis g. 491. dum vasa vicina, aucto humorum motu, ad duros scirrhi margines atteruntur, inflammationem nasci, scirrhum, a Commeatar. ia hor. 38. Seiru UL Charieti T0m. IX. Pag. IA.

846쪽

que hactenus benignum in cancruns nutari. ; de ex illis, quae dicta sunt in Commentariis ,. 99., constitit, ab eadem causa cancri malignitatem augeri. Quies ergo sum in opere hic necellaria erit. Abioluta quidem tantum in cadavere obtinet, sed pacatissimus humorum blandissimorum per.vasa pervia m tus hie intelligitur , ut nulla fiat cancri irritatio, nec ab aucto motu , nec . ab acribus huc delatis. 1. Quantum noceat schrhis & cancris inde natis , irritatio quaelibet ex te na, dictam fuit in Commentariis 3. 69s.: omni ergo cura locus a flectus defendi debet ab attritu vestium imprimis ; dc, uti dictum fuit f. 'o. 11'. 4.

am maxime cavendum erit, ne occulti mammarum. cancri a loricis arcte.

adstrictis premantur , vel ab agi ratione valida pectoralis musculi suppositi irri tentur. Unde nunquam melius Elucinosynae publicae possent impendi, quam

alendis. miseris illis foeminis , quae . cancro tecto laborantes manibus tamen via erum sibi comparare debent. Omnium optimum est mollissima aluta tegere locum aflectum , ut omnis vestium incumbentium attritus evitetur. Emplastra. ad eundem usum laudantur, sed talia tantum , quae nec emolliendo nimis integumenta , nec movendo cancri materiam , nocere possinit. Sola ergo plumbata hie conveniunt, & quidem talia , quae non adhaerent firmiter partibus, ' quibus applicantur: tunc enim metus foret , ne exhalans liquidum, ,s ub emplastro tenaci coercitum, maceraret lategumenta , atque illa bre i disrumpi taceret. Simul etiam his misceri solent narcotica, quae sua efiicacia nimis facile irritabiles nervos, per cancrum ejusque integumenta dispersos, sopiant parum , sicque metuendum ' hic Furitum compescant, & molestos dolores la cinantes sedent. Emplastruin dia pompbolygos osticinarum , ex. . oleo solani de . plumbi calcibus paratum, pulcherrimi in Lis calibus usus est. Similium Emplastrorum fotmulae in Materia Medica ad hunc numerum habentur.

a. Omnes enim causae g. 49 s. enumeratae , cum scirhum in cancrum m vent . si pergant agere, Vel augeantur , poterunt cancrum tectum in ulcer

tum convertere. Illae ergo, per sua signa cognitae s tolli debent, vel saltem minui: si vero neque hoc impetrari pollit, averti debet illarum actio a parte. astecta, quantum fieri poterit. Nihil magis nocet cancro , quam humorum acrimonia, cum & haenignus scirrhus cito inde in cancrum degeneret, uti antea. dictum fuit: Sedulo erso inquirendum est, an haec adsit , de qualis & de indaper idonea remedia, lingulari acrimoniae. cognitae opposita, haec emendari d

Dei r alia enim requiruntur , ad acrimoniam acidam, muriaticam , putridam . . rancidam oleo in &c. Ut avertatur materies morbosa in humoribus latens , .

pulcherrime conducuut purgantia , sed leniora, de talia, quae sine multis turis bis excitatis in corpore fundunt humores& evacuant. Lenissima mercuri lia praeparata, purgantibus, mista praecipue hic laudantur, ob. magnam vim solvendi, quam postident; cavendo semper, ne imprudenti illorum usu filia vatio hic nocitura excitetur. Si patrediuis. signa. adunt, ut in .scorbulo saepe. observatur, tamarindorum cum foliis senae decoctum, cremor & crystalli ta rari, & sint ilia , proderunt. Ut autem turbae R lenioribus quamVis purga tibus , in corpore excitatae , sedentur, conducet leve optatum exhibere post puragantium operationem finitam. Quantum autem prosit purgantium usus, in can-

847쪽

eris tectis praeservandis, ne ulcerentur , docuit Galenus sa). Mulierem enim , canerosam diathesin in mamma habentem, circa veris initia quotannis purgavit satis fortiter medicamento atram bilem evacuante : simulque notat, quoa, Omissa hac purgatione, in profundo dolor oriretur , certo indicio , cancrosae diathesis malignitatem tunc augeri. 3. Totus scopus enim est, ut fiat aequabilis 3c sedatus humorum ei reuitus di hoo autem obtinebitur , si paulo plus diluti fuerint humorest, & vasa pervia. Dantur ergo talia, quae diluunt, & attenuant, neque tamen humorum motum augent. Aqua autem sola fere diluit , uti dictum fuit , . is : huic dein adduntur talia , quae & vi attenuante praedita sunt, & simul blanda indole omnem acrimoniam leniunt. Decocta ergo radicum bardanae , chinae , scorZonerae , Zarzaeparillae , graminis ; infusa agrimoniae , beronicae , florum althaeae, malvae, verbasci, iam-Duci, papaveris Rhoeados &c. , pulcherrimum usum habent. Sic enim diluens vehiculum sanguini astunditur , attenuantibus & leviter obtundentibus solvuntur humores. & lenitur acrimonia ; simulque per urinam , vel & diaphoresin, eluuntur nocitura : unde similia remedia a Medicis vocamur sanguinem depurantia. Cum autem sales inter remedia attenuantia magnum nomen habeant, neque in men acriora in hoc ea su conveniant , sola adhibentur mitissima subal calica , qualia sunt v. g. nitrum stibii, & sal polychrestus , in quibus nitrum fixatum , tun 'que alcatinum , sulphuris accensi simul vapore acido sic invertitur, ut minus acre fiat, licet adhuc alcatinae indolis particeps maneat; unde tunc subalcalica dicuntur haec salia. Seliguntur autem haec imprimis ideo , quia in scirrhis curandis sales alcatini, acido oleo so vini Rhenani mitigati, toties profuerunt. Cuna a tem satis magnus numerus Simplicium in ossicinis habeatur, quorum blanda vis attenuans usu cognita est , pollunt satis variari hae formulae , ne diuturnus ejus dem remedii usus nauseam moveat aegris, dum diu manet eadem indicatio curatoria in hoc casu. . Auctus humorum motus in toto corpore , vel in parte assecta . acrimonia quaevis humorum , irritantia quaecumque , praecipuae causae erant, quae scirrhum mutabant in cancrum ; uti dictum fuit g. 91. Omnia ergo haec, tam in victu. quam remediis internis & externis, sollicite vitanda erunt. Cumque atrabitaria huis morum tenacitas & scirrhis originem det, illisque jam natis malignitatem conciliet , uti ex ante dictis patuit; imprimis curandum erit, ne in victu sumantur talia , quae hanc producere, vel natam augere , possint. Diaeta ergo sit ratis . qualis in scirrho insanabili 3. so. n'. . descripta fuit. Qgia autem assectus aniami validi , & praecipue tristitia hic adeo nocent vide 3. 91. , blanda spe erigendus est aegrorum animus, ne imminentis mali aeterno metu contabescant. Haec omnia si sedulo observentur, poterit per annos saepe, imo ad ultimam senect tem aliquando compesci minax malum vide 3. 1 oo.), donec vel communi fato , vel aliis morbis pereant, & futuris eripiantur miseriis : hocque totum est, quod ab arte hactenus cognita in diro hoc morbo exspectari poterit. a J In Libello et quos decet purgare, dc quibus catharticis, & quando. Charier. Tom, M

848쪽

optata exigit.

Omnia enim symptomata , quae cancro occulto accidunt, tantum ab ejus a icta malignitate pendent : si ergo methodo praecedenti paragrapho descripta in eodem statu servetur cancer, lenientur mala prae lentia , & cavebuntur futura. Praecipuum symptoma est dolor, a distractis integumentis ob tumoris augmen tum , vel acrimonia cancri rodente nervos vivos per ejus substantiam dispersos. Causam doloris tollere saepe non possumus ; tunc ergo nihil superest , quam narcoticorum usu obtundere Sensorium commune , ut , manente quamvis doloris causa , tollatur ejus sensus, & caveantur doloris effectus nonnulli, hic metuendi vide 3. 1 19. ii'. a. in. Nisi enim hoc fiat, vigiliae , inquies, jactatio, febris Scc. 1 vide j. 1Σ6.) aderunt, at9ue fiet brevi omnium malorum augmentum; Vita eantur de Narcoticorum usu illa, quae dicta sunt in Commentariis 3. 1oi. α

S. sos. V XULCERATUS' 498. 499. , ni tolli queat, leni- .

l. tur saepe mundando , plumbata lenissima applican

do , tum dic a s 1o7. 3o8. in adhibendo.

Ubi autem Cancer , pellibus suis ruptis , exulceratur , tristissuariun exhibet medentibus spectaculum ; atque adeo saepe horrendum , ut viderim , intrepidos ,& longo artis usu duratos, Chirurgos vix sustinuisse , ut siccis oculis luctuosissi naa haec mala tractarent. Abominabilis enim foetor, retorrida illa labia,& certa curae desperatio , movent etiam tales, qui inter crudelissimas operationes nullis aegrorum ejulatibus turbantur. Quamvis enim quisque , ut puto , pretio redumere vellet, ne harum calamitatum spectator esset , jubet tamen proximi cominuseratio , ut miseros derelinquendo non reddamus miseriores, & conemur sautem lenire incurabile malum. Acerrimus ichor , quotidie malignior, & , uti optime dixerat Aetius vides. 99.), omni ferarum veneno .eterior, rodit dolentissimam cancri superficiem, sit diu ibi relinquatur , & defluens inde vicina omnia exedit. Unde saepius de die mundari debet locus affectus, & vicina omnia vel unguentis mollissimis, vel emplastris plumbatis , defendi debent, ne a depluente sanie erodantur. Omnium optimum est, si quater ad minimum intra 1 horas mollissimis plumaceolis, leviter tepefactis , absorbeatur collectum virus ; deinde tota supertacies cancri exulcerati tegatur similibus plumaceolis , sed leviter unguento nutrito , sine corpore dicto in ossicinis , ex aceto lithargyrii & oleo simul mistis composito, obductis : sicca enim Plumaceola , quamvis optime imbiberent exsi dantem ichorem, adhaerescerent ulceri, & postea , his avulsis , acerrimus dolor fieret. Sic liber aeris accessiis cavetur , impeditur exsiccatio , & aceti vis putredini resistit; cujus tamen acrimonia pumbo addito mitigatur. Pinguia omnia nocere observata hunt, dum imperspirabile ulcus reddunt, sicque saniet tiberum exitum impediunt. His plumaceolis deinde superimponitur emplastrum dia pom-

pholrgos, sed foraminibus exiectis in tota ejus superficie , ut sanies libere po Disiligo: by Coos le

849쪽

sit exiret, deinde his foraminibus lintea carpta sicca applicantur , ut imbibant e sudantem ichorem. Lenissima fasciae applicatae circumductione totus hic appara. tus retinetur ; validior enim presso loci affecti exasperaret statim omnia mala. Cum autem & pessima putredo cancrum exulceratum comitari soleat, & huic occurrendum est , quantum fieri poterit. Acetum, in i marinuS, gemmae. , dc efficacissime quidem omnem putredinem domant ; sed ab .omnibus acribus pesta me irritatur cancer ulceratus. Narrat Hildanus sa in , quod Chirurgus mammaeeancrosae applicuerit unguentum AEgyptiacum, ut foetorem emendaret, & fum iam cancri luxuriem compesceret ; verum adeo inde irritabatur malum , ut revi tempotis spatio ad costas usque tota mamma eroderetur. Unde apparet, quanta Lic prudentia opus sit. Omnia autem haec adeo diluta applicanda sunt cancro ulcerato , ut sua acrimonia nocere nequeant. Acetum vigecuplo aquae dululum , addito fatis marini pauculo , ferri poterit , multumque proderit, si singulis vicibus, dum mundatur locus, tota luperficies tepido tali liquido abluatur Seiritus salis marini, cum adeo esticaciter omni putredini resistat, summi paritetulus erit; modo tanta copia aquae diluatur , ut oculo instillatum hoc liquidum vix dolorem faciat. Cancrum exulceratum viaminae in paupercula muliere, c teroquin sanissima, Per quindecim menses potui hujus remedii usa sic sustinere ut vix in deterius vergeret; imo in marginibus aliquot iuppurationis vestigium vidi, qua fungosae molis pars quaedam separata cadebat, fundo satis puro a parente. Magna tamen spe, quam conceperam , excidi postea . dum , aucta m lignitate taeni hoc auxilio putredinem codilbere amplius non potui , & acrior,hus remediis ilico exaspexaretur malum : uia se de haec misera , postquam per biei nium cancrum exulceratum gellerat , periit. Fatetur iugenue mi nus b , se fallaci spe delusum fuisse , dum cancrum linguae ulceratum tractaret variis rem diis , & quidem tam pulchro cum succella, ut non tantum quotidie mitesceret atrox malum , verum etiam, post validam haemorrhagiam , & copiosum sanies cadaverosae emuxum , omnis tumor evanesceret , ae malignitate exstincta ulcus laudabilem laniem funderet , di caro , non livida , sed rubella di sana sensuusuccresceret , ita ut jam fere cicatrice obducendus videretur. locus, sola tantum parva rimula relicta. Cum omnia jam in vado esse crederet, scrophulosus t mor , sub maxilla inferiore latens , auctus quotidie , labe so linguam denuo ii fecit , quae adeo paucorum dierum spatio intumuit, ut totum oris .cavum impleret non tantum , sed & ultra dentes promineret adeo , ut ante mortem hor rendo spectaculo viderit Hildanus , superiores dentes per exesam linguam ins rioribus conjunctos fuisse. Docent tristissimi hi casus , quam terribile malum si cancer exulceratus, post fallaces inducias tanto acerbius furens. Forte tamen &inde aliqua spes astulset, non penitus impossibilem esse cancri separationem a partibus sanis 3 licet hactenus ignoretur , qua methodo, quibusve remediis, hocneri possit. Quam felix ille, qui hoc invenireti quanta poena dignus, qui inVen Lum celaret, turpis lucri causa lPossent iam his remediis , quae putredini resistunt, cum fructu addi talia , quae urentem dolorem narcotica sua vi lenire valent, etiam dum externe applicantus, say Observat. Ciarure. Centa 3. Obati . l bὶ Ibid. Observat. 3 P g. Da paS. ν - 4 Solatil

850쪽

Solani laeeum laudat Galenus cc; cicutam , Phellandrium , alii. A ineta bin pariter , ut dolorem tolleret in cancris ulceratis , jubet s.lani succum molli linteo duplicato exceptum applicari loco aste ., de extrinsecus lanam mollissimam , eodem succo madidam, circumponi, cavendo ne siccescant. Varia iamenta similalia possunt parari ex hyosciami, cynoglossae, papaveris foliis , aquae infulis, addito aceto & sale , sed parca quantuate , ne tua acrimonia ὸolores augeant, Maexasperent adeo facile irritabile malum. Ad eosdem usus dc opii aliquot grana li- anilibus fomentis miscentur. In victu mollissima tantum conveniunt oleranscula carnium , lacticinia ; vitanda omnia, quae dissicilius digeruntur , vel acrimonia sua nocere pollent; uti dictum fuit ad 6. 1 ci . Largus usus infusi fiorum .sambuci. & papaveris Rhoeados . plurimum prolesse solet.

1io. V X STIRPATIO fit a r. Corpus victit, medicamentic

'. que refocillantibus. & causae adversis praeparando. 2. Totum simul ec semel iacum omni radice filo trajecto , vel furcilla su fixa elevatum exscindendo vel detectum 4ncisis integumentis, filo trajecto attollendo , de deinde prudenter laparando. 3. Vulnus rara, blandaque obligatione curando , vicino cruore prudenter

prius evacuato. Si Cancer exulceratus in tali corporis loco haeret, ad quem manibus Chirurgi, accoesus datur , neque partibus vicinis adhuc accrevit, nec in aliis locis scirrhi deprehendantur , qui tolli nequeunt ό nullaque suspicio sit, in internis corporis partibus latere simile malum ; tollendus est quantocyus , ne diutius relictus aucta .malignitate plus noceat, aut vicinas glandulas inficiat. Sequentia autem in Cancri

.exstirpatione observanda erunt.

i. Cum saepe crudelis haec operatio sit, & ablato cancro aliquando latum utiliarius sit persit,c praestat prius blandissimis alimentis corpus replere , de gratis caruini aciς, neque tamen admodum moventibus, eriser ires dolore , metu , viguliis , prostratas: sic enim postea felicior consolidatio facti vulneris sequetur. Sumul attendendum est , talia debere dari, quae cancti causae cognitae adversa sunt: -Si v. g. putridus scorbutus in corpore praedomi uans benignum scirrhum in cancrum exulceratum mutaverit , cerealia omnia ., fructus liorraei mollissimi , vel ac leviter acidi, conducent: Si atrabitaria temperies peccaverit , mel, gramineisucci, una cum prioribus convenient. Si autem ligna docuerint, acidum austerum in corpore praedominari, carnium justula, pinguia mollissima &α dari debenticum autem cancer ex sua natura in pessimam putredinem vergata plerumque acescentia sola tantum exhibentur. Verum saepe urget mali atrocitas , neque datur tempus corrigendi cognitam humorum acrimoniam ante exstixpationem , cum metus sit, ne ulceratus cancer vicina inficiat loca , ves malignas radices iuprofundum dimittat, sicque impossibilem exstirpationem reddat: unde tune

SEARCH

MENU NAVIGATION