De praecipuis humoribus qui humano in corpore reperiuntur deque eorum historia qualitatibus et officiis exercitatio Josephi del Papa ..

발행: 1733년

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 화학

51쪽

animae recipiendaei atqui negamus esse illum essentiam, &caussam vitae ut ajunt continentem . Prima etenim illa caliditas, ideo vitam excitat in illo primo animalis rudimento, quia Primum motum tribuit cordi, & sanguini: m tu autim hujusmodi inchoato, vita ipsa amplius non indi- set caliditate , sed omnino fundatur in eodem motu . qui semel inceptus, ad mortem usque animalis perdurat, absque ullo caloris auxilio, sed per latas mechanicas leges . Nam quemadmodum horologii motus, ab aliquq extrinseca vi exordium recipit, scilicet a manu nostra, ejusdem machinas de-hito in situ componente ; deinde vero sponte sua , & ex necessitate mechanicarum legum continuatur et ita & primus cordis , sanguinisque motus, ab extrinseca caliditate ducit initium, sed postmodum perleverat sine ullo caloris adjumento . Esse vero motum sanguinis speciem quamdam mollis perpetui, adeoque posse illum semel incoeptum absque ullo auxilio externae facultatis continuari , Probantea, quae circa motum sanguinis, & cordis docuimus superius ; nam cum Perpetuus motus ille sit, qui ab alterius corporis motu dependet, & ipse simul causta est, quod illud alterum corpus moveatur ; hoc equidem perfecte adimpletur in motu sanguinis animalis: cor etenὶm motu suo caussa est motas sanguinis, & vicissὶm motus sanguinis causesa est molsis cordis; quia per cerebrum fluens, & arterias cerebri alterne expandens, hujusmodi expansionibus arteriarum contiguos villos cerebri comprimit, atque ita nerveum succum, & animales spiritus in cavitatibus eorumdem vili rum residentes, ad inseri eS Partes corporis exprimis. quam brem cor ipsum ob influxum animalium spirituum constringi tur, ac dilatatur vicissim, ut superius probavimus ; atquchine sequitur, ut sanguis a corde motum recipiat, simulque etiam cordi ipsi motum tribuat, talique pacto perficiatur perpetuus motus sanguinis, & cordis , ut jam innuimus. Fertur divinus Archimedes vitream quamdam sphaeram construxisse , in qua mirabili artificio coelestium Corporum motus mnes repraesentabantur , syderumque loca, aspectus , Co

iunctiones, disjunctionesque veris stellarum locis , & aspectibus correspondentes, in quolibet momento temporis o Diuitigod by Cooste

52쪽

Εx EaciTATIO DE HumoRIBus CAP. V. 4sservabantur . Nec alia ratione opus huiusmodi admirabilaeonstructum fuisse dicitur , ni si per certam quamdam dispinsitionem corporum, sphaeram ipsam componentium ; a qua dispositione, iisdem corporibus necessarius motus inducebatur , mechanicis legibus congruus, per quem supradicta inmnia absolvebantur.

Scimus Tarentinum Architam non absimili ratione volucrem columbam composuisse, quae aves ipsas aemulabatur . Scimus Albertum Magnum humanum caput construxisse, quod vocem edebat, & interrogatis responsa dabat. Si ergo tanti valet hominum ingenium, ut ope solius motus, dc Per congruam structuram corporum , tam mira possit artificia componere, quae ad instar viventium rerum, operatio nes eliciant; quis ibit inficias posse naturam , ejusque summum, ac divinum Artificem per simplicem motum, structuramque corporum, animatas res efformare Vagari possemper omnia genera admirandorum operum naturalium , iuruibus omnibus liceret ostendere, Qtum motum ex partium ructur pendentem , naturam adhibuisse, eoque solo mediante operationes i plorum oriri; ergo Per motum, corpus est

animae continendae Capax.

Et equidem si Aristotelicae doctrinae volumus inhaerer , necesse est , ut fateamur, maximam reperiri assinitatem, &Connexionem inter motum ipsim . & animam viventis corporis et magnus enim ille Philosophus definiens motum, diaxit illum actum entis in potentia, prout est in potentia ;deinceps vero definiendo viventis corporis animam , illam

dixit, aetium primum corporis Physici organici potestato vitam habentis. En igitur quod praeclarus ille Philosophus.

quid ditatem praedictae animae eadem appellatione actus e Plicavit, qua explicavit quidditatem motus, quasi dixerit animam viventis corporis esto motum primarium , ὲ quo motus omneS, facultates , & operationes ejusdem corporis Proficiscuntur. Ex histe autem omnibus , quae nunc dictanni, nollem extare aliquem, qui arbitretur nos in ea se tentia esse, quod anima viventis corporis sit purus , sim- Plexque motus; neque enim ita opinamur e verum sicuti negamu& viventis corporis animam esse calogem, ita paria Diuitigod by Corale

53쪽

ter eodem modo negamus praedictam animam esse motum; sed asserimus viventis corporis animam esse formam subinstantialem, i ut Scholasticis diei solet I ejusdem corporis, quae illud informet, sicuti pariter in scholis Peripateticis

affirmatur. Veruntamen altius, atque nobilius loquendum nobis esset de anima thominis ; quam scimus , credimusque esse purum spiritum incorporeum, aeternum , & immortalem, . Deo termaximo creatum , & humano in corpore infusum ..Haec omnia fusius pertractavimus probandi caussa vitam non in calore consistere , sed in motione sanguinis, fluid rumque; hoc enim statuto, consequenter arguitur, motum sanguinis non a calore procedere, sed calorem a motu . Neque uero ii sumus, qui opinemur a simplici motu corporum , licet fluida sint, caliditatem elici polle, sed ob eam tantum rationem , motum sanguinis, & fluidorum caussam discimus caliditatis, quod mediante illo motu, solidae quoque partes Corporis moventur assidue, mutuoque confricantur,abraduntur, atque ita calorem Pariunt, eo modo, quo solida corpora fere omnia, dum mutuo confricamur, incaleis scunt . Moveri autem assidue, & confricari vicissim solidas Partes corporis per motum anguinis adeo certum est, ut nulla indigeat probatione. Cor en m primo movetur, Con fricaturque systole, atque dyastoler ita pariter arteriae ni veris , ac venae indeficienter moventur; tandemque vasa omnia corporis, Per quae sanguis , & fluida reliqua trajiciuntur . Sive igitur motus hic, & confricatio partium solidarum, ii transitu fluidorum per ipsas immediat. dependeat, ut in compluribus solidis partibus evenit: si ve procedat ab influxu spirituum animalium a cerebro di manan tium ἰ semper tamen verum, est motum sanguinis causiam esse cujuslibet motus solidarum partium: quandoquidem, ut supra docuimus , influxus quoque spirituum animalium oritur a motu . & transitu sanguinis per arterias cerebri. Et sicut spontaneae corporis exercitationes, caliditatem in ipso Cor Pore adaugent, eo quod magna fit solidarum partium commotio , insignis confricatio, & abrasio eorumdem a ita pariter intrinseca illa naturalis, ac propterea insensibilis com-

54쪽

ExERcITATIO. DE Hurio Illus CAP. V. Umotio solidarum partium, a motu sanguinis . videlicet 4 vita ipsa proceden&, caussa est L cur perpetua illa , & indeficiens caliditas in corpore conservetur. Animalis enim vita nil aliud est, quam motus, motus.. inquam, sanguinis primo, secundario vero, & consequenter motus parithr sol darum Partium, qui motus sensbux parum, aut nihil comprehenditur , quia assiduus est, & continuus , quia intimus, & per minimas loci mutationes peractus, quiae vitae socius est, &CoaevuS; adeo ut, quandiu vivimus is nulla quantumvis minima nostrorum corporum pars sit, quae assiduo motu L licet nobis ob consuetudinem infensibili, non fruatur; qua de causeia fit, ut corpora nostra assidue exinaniantur H assiduaque Propterea restauratione indigeant; nam cum partes omnes nostri corporis conjunctae sint, & tangantur ad invicem fieri nequit, ut in supradicta earumdem commotione, mu tuo non confricentur , atque ita portio aliqua substantiae abradatur ab illis. Haec igitur attritio, confricatio haec , C liditatem producunt in CorPOre . Huic vero jam expositae caullae caliditatis, & aliam quamdam insignem adjungere congruum est , fermentationem scilicet. & ebullitionem sanguinis, fluidorumque omnium, Cujus auxilici calorem in corpore animalis excudi Posse. nega re non audemus , cum plurimae sint obvia experimenta eL sectum hunc comprohantiar eodem enis pacto, quo liquida multa corpora cum duo, aut plura simul commiscentur , fermentationem illico, & calorem concipiunt L sic fieri potest, quinimmo necessarium esse credimus , sanguinem ob permixtionem caeterorum fluidorum corporis incalescere, &ebullire .. Plura namque , ut jam Compertum est, in animalis corpore reperiuntur , quae licet sanguine elaborata, &ab illo seiuncta sint , diversam tamen ab eodem sanguine naturam obtinent, varias vires, facultatesque. Haec autem omnia aut saltem illorum pars major iterum cum sanguine commiscentur.& quemadmodum aquae Omnes sontium, ac fluminum, universum telluri& globum irrigantium , ad Mare , unde olim revulsae sunt, regrediuntur assidue ; ita& nostri corporis fluida omnia in cavitates Venarum, arte Iiarumque, unde semel exierunt, remeare nunquam de

ciunt.

55쪽

43 Ios EPHI DEL PAPAciunt. Itaque hujusinodi fluidorum assiduus reditus in sanis

guinem ille est, qui assiduam quamdam, mitemque serme tationem sanguini tribuit, & placidam elargitur caliditatem, ob rationes alias expolitas: saliva etenim, exempli gratia, fel, humorque ille, qui in pancreate secernitur, dum per lactea,

aut chylisera vasa ad subclaviam venam deseruntur: dum ner-veus 1 uccus a cerebro diffluens cavitates ingreditur fibrarum musculos componentium: dum alia, atque alia corporis fluida, demandata sibi munera exercendo, in alia, atqu alia loca pertranseunt, semper sanguini ultimo commiscentur, inque illum, dissidium aliquod particularum inducunt; quam dam videlicet rarescentiam, & fermentationem, a qua ca lorem oriri posse experimenta demonstrant. Fortasse inter caetera ossicia, quae nostris in corporibus lympha exequitur , non vulgare illud est, quod suo accensu , & recessit assiduo in sanguinea vasa sanguinem ipsum irroret, diluat , atque ita cogat illum placide ebullire, &rarestere; ut per talem ebullitionem continuam suavis Caliditas in illo excitetur. Neque temerarium est id asserere, cum haec eadem Opera, aqua ipsa communis exercere

valeat, quoties actuosis, ac sulphureis fluidis commist tur, ut non semel ipse expertus 1hm. Chylum quoque in hujusmodi sanguinis assidua, ac leni fermentatione, Partem Plurimam obtinere, vero simile admodum est . Etenim quo tidiana illa sanguinis restauratio , ac veluti renovatio Perchylum, vel ex eo videtur potissima caussa expositae fermentationis , quod sanguinem supradicto modo quotidie in novatum , ut maturitatem , perfectionemque recipere valeat,

placide fermentescere necesse sit, ut fuse superius ostendimus, cum de generatione sanguinis verba fecimus: hoc etenim non admisso , nulla alia potest probabilis ratio excogitari , cur chylus ipse , sive sanguis chylo recenti repletus, ad maturitatem redigi possit, ut supradicto loco docuimus. Et quidem incongruum videtur omnino assiduam hanc recentis sanguinis sermentationem denegare, cum fluida omnia , quae huic sanguini similia sunt, a tali sermentatione non snt immunia . Fermentescunt enim & lac, & mustum.& herbarum omnium , pomorumque succi, aliaque demum

56쪽

hujus generis liquida universe. Neque vero opponi potest. quod sicuti fluida haec memorata um solidis , crastisque

partibus omnino spoliata fermentescunt, nullam sensibilem caliditatem concipiunt: ita pariter sanguis ipse, quantumvis fermentescere , & ebullire concedatur, nullum tamen calorem hau de caussa valeat acquirere, cum liquidus omnino fit, ac nullae solidae partes in ipso reperiantur ; responsio enim in promptu est, sanguinem tuis in vasis conclu1Lm, &intra animalis corpus repositum comparari debere, non quisdem musto vinaceis depurato, ted illi , quod una cum vin ceis ipsis in liniis detinetur , ut fieri mos est, quod dum

ebullit, vere , & sensibiliter incalescit. Sive igitur solidae

Partes corporis ebullientem sanguinem continentes, & ci cumdantes undique , ideo caloris productionem eisiciant , quod ipsius sanguinis evaporationes detineant, impediantque , quominus liberrime extra corpus erumpant; sive id praestent, quia una cum sanguine ipsae quoque aliquatenus fermentescant , atque ita patiantur in suis intimis partibus alterationem , commotionemque, ex quo calor gignatur rquomodocumque id contingat, certum est, eodem pacto, quo mustum una cum vinaceis ebulliens calorem adipiscitur, ita etiam congruum videri. sanguinem ipsum intra corpus animalis, ob rationes supra expositas, assidue ebullientem ,

assiduam pariter caliditatem possidere debere. Hisce itaque duabus positis, ac probatis caussis assiduum

illum, ac naturalem calorem sanguinis totius animalis corporis producentibus: jam quo pacto calor etiam praeterna turalis , corpus ipsum nonnunquam adoriri valeat, cognitu facilh est; nam si quando accidat, ut una ex caussis supradictis , aut ambae simul intensiores , validioresque fiant. Calorem quoque corporis adaugeri necesse est. mare immanis fermentatio sanguinis, fluidorumque, aut sponte enata , aut per admixtionem alicujus insolitae rareicentis, aeservidae materiei, caliditatem summam, & comburentem

producere potest ; atque ita quidem febres , febrilemque

calorem excitari posse non inficiarer, eas vero praecipue, quae putridae febres vocantur, quaeque ob sanguinis corruptelam , aut faeculentiam insignem oriuntur.

57쪽

so Jos EPHI DEL PAPAEae vero febres, quae proces quolibet vitio sanguinis sunt, sicuti nonnullas tali pacto fieri posse certo credimus, eae inquam pariter non ablque alicujus fluidi sermentatione , ac praeternaturali rarescentia Contingunt, maxime vero nervet lucci r huic namque tribuimus earum sebrium productionem, quae simplomaticae vocantur, quae videlicet ab aliquo peculiari corporis affectu procedunt; cujus generis eae sunt, quae aut pleuritidem, aut anginam, aut de nique quodcumque genus inflammationis, aut tumoris, tum externi . tum interni comitantur. Hisce enim in casibus

ideo febres oriri arbitror, quia in inflammatis, aut quomodolibet laesis membris corporis dum pus conficitur, selidae quoque ParteS putrescunt, adeoque etiam nervi in iisdem partibus insiti & corrumpuntur , & dilaniantur; ob quam

nervorum dilaniationem nerveus liquor quammaxime exagitatur, Perturbaturque, ac per universas partes corporis irregulariter fluctuat; unde & cordis motus irregulares reddit , concitatiores, frequentioresque; & Consequenter m tus sanguinis irregularis evadit, in quo febris natura consistit; ideoque in quibuscumque morbis, in quibus sanies fit, rigores ferε assiduos patiuntur aegri . Constat igitur febrilem caliditatem ortum ducere ex duabus supradictis caussis, perpetuum calorem sanguinis producentibus, sed quae jam validiores factae sint: siquidem & fermentatio sanguinis , aut alterius fluidi in febribus major est , quam febre absente, ut docuimus, & solidarum partium intima commotio major pariter est , & propter spirituum animalium fervorem , & Propter frequentiam pullationum cordis, &arteriarum. Sed de calore sanguinis satὶs.

58쪽

De humoribus a sanguine diffinctis. ω prima

de succo ne est .

CAP. VI.SAnguinem stuidorum omnium corporis parentem esse

non semel docuimus superius r quae vero, & quot sint hujusmodi a sanguine derivantia fluida , quibus in Io- Cis corporis Contineantur, quo ritu , & qu lege a sanguis

ne enascantur, qui sint eorum usus , nondum a nobis expositum est . Ad numerum ergo quod spectat, hic varius, ac multiplex est, si universa liquidorum genera intra an, malis corpus re sidentia lubet enumerare , & multiplex adhuc , si ea quoque fluida recenseantur, quae nullum in corpore usum obtinent , sed excrementitia omnino sunt , ac veluti superfluitates sanguinis , quae ideo is corpore educi

mereantur. Nos excrementitios humores non prosequimur

nunc , cum de iis tantummodo sermonem habere velimus, quorum officium aliquod in corpore est. Nec de iis etiam universis loqui occasio, & tempus patiuntur, sed de Pec liaribus tantum, atque praecipuis, quos inter cum vide tur nobis nerveus succus primum locum obtinere, rati ne dignitatis ossiciorum , quae ab ipso in animalis corpore exercentur, ideo primum omnium illum aggredimur. N his autem de eo loqui incipientibus, obvia est dubitatio, an hic nerveus succus reperiatur , necne. Licet eiam im meri sere sint rei anatomicae Scriptores insignes liquorem hunc admittentes, adsunt tamen e contra nonnulli, & quiadem magni nominis , qui illum denegant Penitus, quos inter princeps videtur Thomas Bartholinus; qui rationibus plurimis , & experimentis demonstrare conatus est famigeratum hunc liquorem in nervis non reperiri :& quod neris vi cavitates sufficientes non habeant pro tali succo continendo i & quod ipse omnino superfluus sit, cum officia omnia ipsimet assignata per solum sanguinem commode asimpleri valeant: & quod in cerebro non elaboretur: & quod tandem nullus unquam huiusmodi succum observare potuerit.

59쪽

Econtrὲ autem recentiorum Anatomicorum Pars major, ipsum constanthr admittit, quos inter eti m aliquod distriamen est circa usus, ac munera illius. Nos in horum sententia sumus, arbitramurque nervos omnes suas habere, a multiplices angustissimas cavitates, ab humore quodam Pel- lucido irrigatas , repletasque assidue ; scimusque etiam su-Pra memoratum Bartholinum, etsi non palam ,& apertε,

saltem ore tentis, nerveum hunc succum tandem consessum

esse , licet non omnia attributa ipsi communiter ossicia concesserit. Et quidem quotiescumque animalis fabricam mecum ipse reputo , reperioque universas ejus corporis Partes ex nullis aliis constitui , qu m ex duplici rerum genere , ex fluidis scilicet, atque ex canalibus ea continentihus r suadeor facillime, nervorum quoque compositionem talem esse, ut ex pluribus minimis canalibus fluido aliquo Peculiari repletis coalescat. Nam si universae corporis partes, ne ossibus quidem

exceptis, hujusmodi sunt, cur soli nervi solidi esse debent, compacti , & impervii omnino p Animales spiritus , per

quos motus, & sensus corporiS absolvuntur, a cerebro per nervos profluere in corporis membra omnes sere latentur;& observationes quoque , & ratiocinia id ipsum comprobant evidenthr. Hoc autem posito, cavitates in nervis a mittere necesse est, per quas spiritus ipsi transire valeant liberrime: animales enim spiritus corporeos esse oportet, eum quodpiam naturale sint, & in rebus corporeis operari debeant . Nam quod nonnulli assirmant hoste spiritus nil aliud esse, quam simplicem lucem, adeoque illos, aut

penitus esse incorpore , aut Compositos ex tenuissimo

corpore , posseque idcirco nervorum substantiam, quam c tissime permeare , etsi nulla in nervis iensibilis cavitas sit, in qua alius liquor residere valeat : haec asserentibus i cumbit onus ostendendi nervorum substantiam diaphanam esse, ut videlicet illa lux animales spiritus constituens, possit nervorum longitudines tanta velocitate, tam cito , &constanter pervadere; substantiam autem nervorum opacam

60쪽

Ex EROITATIO DE Hurio Isus CAP. VI. s 3& abscessus tendinum , partiumque nervostrum , quarum utraque humorem quemdam exsudant, qui cuilibet sanguisneae excretioni omnino absimilis est. Τestantur rursus experimenta ; nam vivo animali si nervus versus inferiores partes exprimatur, statim motus sequitur illius membri, cui nervus ipse inseritur suis extremitatibus, quod non contingit, si nervus idem versus suam originem exprimatur hoc itaque probat fluidum aliquod in nervis contineri, quod

statὶm ac in musculis per extremitates nervorum evomitur,

mustulos ipses movere faciat. Quod vero objicitur, hum rem hunc in nervis non adesse, quia nervis disiectis non elauit . & quia ligati nervi non intumelcunt supra ligat Tam, ut in venis accidit, & arteriis: respondet Willisius haec non contingere ob maximam illius subtilitatem, quod stilicet luccus hic spirituosus admodum sit, possitque facile evaporare, ac difflari, quoties nervi asperius tractentur, Corrugenturque ; idemque auctor testatur, se expertum esse in quibusdam animalium catulis recens natis , quibus ner-veus succus adhuc viscosus est, nec ita facile difflabilis ; eorum nervos majores, si vinculis constringantur, supra ligaturam intumescere .

Histe ergo, aliisve pluribus de eaussis nerveum liquorem denegare non audemus, eoque praesertim, quod eo Posito, universa ad motum , ac senium spectantia quam eleganter explicari possunt e quod praestare non licet per simplices animales spiritus, qui si in nervis omnino solitarii adessent,& nullo alio fluido implantati, mirum foret eos brevi prosesus non dissiari, non distrahi ad invicem, & eorum contia guitatem non dissolvi , atque suas operationes non vitiari

prorssis, & consuadi. Fortasse enὶm spasmi, qui ab inan,

tione , siccitateque nervorum non raro producuntur, ut

affirmavit Hippocrates , utque experientia ipsa confirmat, non ali ratione fiunt, nisi quod nervorum succo, aut deficiente, aut insigniter imminuto, attenuatoque, animalea spiritus ad invicem distracti lejunguntur, & inconstanter m ventur , ubique fluctuant, & irruunt , adeoque suis incurissionibus continentia corpora valide contrahunt, & flectunt.

Hujusmodi ergo nervet ilicet probationibus allatis , co stat

SEARCH

MENU NAVIGATION