Ad catholicum aequumque lectorem epistola eminentissimi & reverendissimi domini cardin. Quirini cum ejusdem animadversionibus in epistolam Jo. Rodulphi Kieslingii

발행: 1747년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

cile per centum annos esset protrahendum . Secundo in net Pontifex, ne tempus de rebus controversis consumant.

Sed si primordia statim hujus Coacilii Bectes, offendes, multum omnino temporis & operae esse deperditum de Concilii Praeside, sede, dignitate, de aliis apinis. Ipsas autem sessiones, si adspicias, videbis hujus Concilii Praesides in rebus ad Statum Ecclesiasticum, & amplificandam Sedis Romanae auctoritatem, admodum largos, sed in diiudicandis fidei doctrinis admodum parcos extitisIe iudices , rem

semper cum anathemate confirmantes . Noluit tertio tam gi Ponti sex controversiam de auctoritate Papae, quod argumentum tamen fuit maxime controversum,&apex conis certationis. Nemo non videbit , hanc nota nam ita esse

comparatam , ut de felici Concilii , quod demum sit, de quo demum in loco celebretur, exitu, prorsus sit desperandum, ANIMADUERSIO .

Cur mandata, quibus Paulus Pont. suos ad Tridentinum Concilium Legatos instruxit, occulta, de ambigua appellari a te , Κ testingi , mereantur; cur eosdem ex regulis ab eodem Pontifice sibi propositis Proteo, Vertumnoque mutabiliores dixeris, omnino me latet; mandatis enim illis nihil aper

tius esse, regulisque illis nihil jullius, nihil pruden

tius haud dissilebitur quisquis Sarpit verba a te recitata perlegerit. Idque adeo verum est, ut vel ipse Sarpius nuda illa recitatione contentuS, a conflanda seu mandatis , seu regulis iisdem invidia prorsus abstinuisse comperiatur; indeque Pallavicinus eam recitationem unice carpit, quod temporum perturbationem, levem tamen, inducat, quam Diuiti eo by GOrale

172쪽

pio haud datum fuerit suis oculis inspicere, ait ille, ni us Actes, ni une grande partis des lettres originales des Leguis. At videris ipse,Κleslingi,quae te maneat excusatio, dum injunctum a Pontifice Legatis fuisse scribis, ne in capitibus controversis tempus con- humant, eoque monito eosdem opus habuisse causaris; nam Sarpit verba sunt ista: La seconda spontificis ad Legatos admonitio) di non consumare ilumpo in materis, che non sono in controversia; indeque in Curayeri versione ita legitur: La seconde de ne mini emploster se rems a des matures qui ne . jent potn en con roverse. Quid autem quum vel ipsa jam recitatis statim a te subjuncta errorem illum tuum manifelle redarguant: Ne ais ipse

in capitibus oec. quod ultimo consessu fecisse videban-ιur, de iis disserentes, de quibus, quod principia sint

indubitata , inter omnes conveniat. Diipeream, nisi inter aequos quosvis tui hujus opusculi lectores conveniat, natum te esse Vertumnis iniquis, te te Proteum referre, de quo Virgilius inquit, Omnia transformat sese in miracula rerum. XXXVI. Ultimum denique, quod mihi in hoc Paalis

Torsio minime arridet, est, quod eam sibi vindicavit potesatem , ut delata Augustana Consessione novam credendi& vivendi formam, teste Asrah. Beovis , praescriberet. Eam auctoritatem Pontifici competere aperte negarunt Protestantes, qui normae in Scriptura sacra iam jam traditae presio inhaeserunt pede. Quid quis credere debeat, non

173쪽

166 EpisTOLA LIps IENs Is ab auctoritate humana, sed a verbo divino dependet. Jes.

VIII. ao. Galat. VI. I 6. Nec ipsi Protestantes, & Augustanae Consessionis conditores eam affectarunt auctoritatem, sed sua consessione, quae postulabatur, demonstr runt, quibus in Articulis a Romana Ecclesia dissentirent. Accedit, illos Articulos ex ipsa Scriptura sacra esse petitos, & normam credendi non esse primariam, sed secundariam . Quam temere vero eserit Paullus Tertius , novam, eamque non ad Christi, sed suum palatum credendi regulam adornaturus , prolixius demonstravit Asraha--GCalovius'. Et quam, quaeso, normam credendi pra scribere potuit Paultas Tertius aliam, praeter eam, quae nunc in Concilio Tridentina extat e Male vero ageretur Cum rebus Protestantium, si hanc regulam credendi coacti recipere deberent, quippe Scripturae sacrae in multis doctrinae capitibus adversam, nec non novam. Omnis, quae deismum conficiatur, credendi, agendique serma, primo suo exemplari, Scripturae, inquam, sacrae debet esse omni ex Iarte consormis. Invictum, indubitatumque est divi Pauli judicium et verum etiamsi nos aut angelus de eoelo vos diversum doceat ab eo, quois vor docuimur , esto detestabiδει. Gal. I. 8. Si nunc norma credendi in Concilio Tridentino tradita ad hanc trutinam revocatur , videbis, eam plurimis in doctrinae,& institutorum capitibus adeo esse desermem , ut prius renebras cum luce, quam hanc regulam cum Scripturae sacrae norma conciliaveris. ANIMADUERSIO .

Miseret me tui, Κ testingi, dum traditam in Concilio Tridentino credendi regulam, adeo deformem esse dicis in pluribus doctrinae, & institu

torum capitibus , ut priuS tenebrae cum luce, quam ea regula cum Scripturae sacrae norma, con

Regula credendi Controvers. X. P. a. . seq.

174쪽

cUM ANIMADUERsIONIBUS. I 67cilientur , miseret, inquam, me tuit, nam ita sentiens, lucem tenebras, de tenebras lucem a te appellari demonstras. Fare , amabo , quodnam est caput illud doctrinae a Tridentina Synodo statutum, in quo tam foeda, & tam horrenda deformitas manifestius oculis tuis compareat Doctrina dices ipse , fidei, bonorum operum , & justificationis, quandoquidem per illam operum noli rorum merito , potius quam Christo Redemptori, justificatio. nem nostram adscribimus. Apage cum tuis hisce commentis. Nonne Sess. VI. Cap. VIII. ubi doce.

mur, gratis hominem, & per fidem ex Pauli Apostoli doctrina justificari , diserte pronunciatur, uod nibit eorum, quae ejus justificationem praecedunt,

e fides, sive opera, inam justificationem promers

mr' Nonne Cap. IX. traditur, Neque remitti, neque

remissa unquam fui Je peccata ni F iratis divina mia sericordia propter cirisum y At, instabis, definiri

oportebat, hominem ex sola fide justificari, pariterque teneri ex fide, cui falsum subesse non possit, ad credendum se gratiam Dei esse consequutum, & se esse in numero Praedestinatorum . Repono ego utrumque illud falsissimum esse, teque, Κleslingi, tuosque provoco, ut vel umbram ejus doctrinae nancilcaris in Marci Antonii Flaminii Scriptis, videlicet in ejusdem Paraphras, atque Explanatione in Psalmos, in qua , ex vestrorum hominum sententia, animi sui sensa de praecipuis Christianae fidei capitibus ita exposuit, ut nemo L Evan-

175쪽

i ut elice Ecclesie addictus aliquid amplius possit desiderare, imo nec ipse Lutherus vel tantillum in iis obelo dignum fuisset deprehensurus. in niam vero meae isti provocationi nihil respondes, accipe quid ego subjungam.Qua ratione certum est, in Praefatione ad eas Explanationes sensus omnino Catholicos a Flaminio depromi de suprema Romani Pontificis potestate , ut recitata superius ejus Verba comprobarunt; ita non desunt ejusdem operis loca

aepta comprobare,eum Scriptorem ex Catholicorum mente spem aeternae salutis, eamque firmam , in divinam misericordiam admittere, rejicere Ver invectam a Lutheranis certitudinem, unde abs na quam plura consequuntur. Docet ille ad Psalma

CXXX. & ad ea verba, Speret Israel tu Domino, incertamine conscientiae, quum lex, diabolus, de sensus, peccati nos accusant ad tribu nal Dei quod maxime quidem evenit imminenis morte) dissicillimum esse desperatismi resistere, sed optime tamen sperandum ob infinitam Dei misericordiam Socium modo. faciam M. Antonio Flaminio Albertum P hium , quod hunc quoque a partibuS vestris stare ita caula Iustificationis gloriemini , nam ex vobis non descit qui deipta affirmaret,

Ponti iriorum Aebutis adversus Giberum, totus noster est in causa Justificationis- Quomodo praeclarus iste Theologuς totus in ea causa vester dici valeat; explicent verba illa, quibus tractationem

suam de Fide, operibus,& Iustificatione concludit

Sunt Diqiti eo by GOrale

176쪽

CUM ANIMADUERsIONIBUS. I 69

Sunt autem ista : Jam demonstratum est pleraque requiri in nobis, oe in primis fidem, ex fide poenitentiam, oe detestationem vitae meteris, deinde spem etentae, ae fiduciam in Dei bonitatem, ac miseericordiam, sed horum omnium consummatio est ille Dei amor secerus, dominium in corde nostro jam obtinens, secum inseparabiliter conjunctum babens illum sanctum, oe sollicitum timorem, oe meo sudium voluntati ejus obsequendiper omnia. Tuam jam fidem appello, Κ testingi, an vere dici pollit, in capitali isto

Christianae fidei articulo, atque ita capitali, ut, juxta vestroruin Magi strorum estatum, eo cadente caeteros omnes cadere, stante autem universam stare religionem oporteat, an, inquam, dici valeat, facilius tenebras cum luce conciliari, quam credendi regulam a Tridentino propositam ,& a Catholicis doctoribus explicatam, cum sacra Scriptura cohaerere. Si vero tricas serendi ansam caperes etiam ex internae regenerationis necessitate, praesto a deth

eximius Meldensis Episcopus, qui in praestantissimo opere, Himire des Variations des Eglises ' restantes LIII. n. XXXV. postquam probasset, Iullificationem, Regenerationem , Sanctificationem, si res satis bene excutiatur, eandem omnino gratiam

esse, mox subdit: C 'Doit avss tu doctrine de Luther, oe de Melancton. Ces subtiles distis actions entre la famcti atton, oe la regeneration ou la juseification , oul'on met maintenant toute Ia 'esse de la doctrine Protestante, soni nies apres em , oe depuis la Confession

177쪽

d'Ausbourg. Et paulo post, Apologiae a Melanchthone conscriptae loca aliqua laudans, illud ipsum his vrebis assirmat, On ne volt aucun vesige δι con

sonue qui ne voste, combien res id es, qu avolent a lorales Luiberiens, reviennent aux notres. Itaque si in eo Articulo, quo stante stare universam religionem a firmatis, lucem, eamque purissimam, Tridentinus Consessus ministrat, quid superest, nisi

ut iste Virgilianum illud sibi praesumat, quod ipse tuae Epistolae initio usurpasti

Non sum adeo informis, nuper me in littore vidi. Atque hic Animadversionum mearum finem constituo , haud mediocriter gaudens , in postrem hac aditum mihi factam. , Catholicum dogma , quo nullum capitalius, aliquanto fusius adstruendi; nam inde percipies, haudquaquam mihi vires defuturas quosvis alios Fidei orthodoxae Articulos in Epistola tua ludibrio a te habitos, iis fundamentis firmandi, quae apertissime ostenderent, nihil falsius dici posse, quam eosdem a sacra Scriptura discrepare . Spectandum igitur tibi haec ultima Animadversio praebuit non ex ungue, sed ex capite Leonem. Abstinui vero a caeteris illis dogmatibus excutiendis, quod ipsa ad subjectum disia

putationi nostrae argumentum minime attinerent, gnarus, hanc, teste Horatio, ordinis virtutem esse,

G jam nune dicat jam nunc discntia dici, Pleraque disserat, oepraesens in tempus omittat

178쪽

cuM ANIMADVERSIONIBUS. IT I

Ast hie calamus subsistit , quia historiam Concilii Tridentini , insignem prosecto gestorum Pauli. Tertii partem, nondum luci exposuisti publicae , desiderant

autem eam Omnes, quotquot TUAM, VIR EMINENTIss I.

ME, & cognoseunt & admirantur rerum sanctiorum notitiam hauci vulgarem. Nec dissimulo , me hanc , idendi historiam ardenti flagrare desiderio; quia eam tam raris, di exasciatis documentis instructam sore , certus sum, ut ea commentatio principem facile locum inter hujus argumenti seripta sit occupatura. Nec omnem depono spem , quia tot emissis operibus stupendi omnino laboris, & assu duae industriae hactenus declarasti TE, non ad otia,& voluptates, sed labores, eosque valde dissiciles & arduos esse natum. Didicisti ex Tullio' litterarum studia adolescentiam alere, senectutem oblectare, secundas res ornare, adversis perfugium & solatium praebere, delectare domi, non impedire foris, pernoctare nobiscum, peregrinari & rusticari. Ecquid enim, TE, UIR EMINENTISSIME, magis o nat, Purpura ne, an laus eruditionis e Purpuram multi Patres gestarunt sordido sorte pallio potius, quam Purpura disni. Ast in TE suavi, sororioque connubio consocia' ta video haec decora & Purpuram & eruditionis gloriam. Macte hae virtute i Servet Τε Deus sospitem, nec ulla ΤυI nominis memoriam in saeculis remoti ssimis deleat

oblivio. Vale. Dab. Lipsiae d. XXIV. Ap. MDCCXLVII. CLAusu LA ANIMADUERSIONUΜ.

Clausula, quam Epistolae tuae, Κleslingi, apponis, singularis tuae erga me humanitatis sensus deis clarat , quibus, ut par est, me valde devinctum esse profiteor. Ego vero pro Animadversionum mearum clausula recitabo literas Reginaldi Poli ad Gasparem ntarenum, nuncias cooptationis in

179쪽

r x EpisTOLA LIps IENs Is Cardinalium ordinem trium praestantissimorum Virorum, Ioannis Moroni, Thomae Badiae, & Gregorii Cortesii. Contigit illa die altero Junii anno 1 1 42. quodque aptissima reperiatur comproban

dis rectissimis, sanctissimisque consiliis , quibus

Christianae Rei p. bonum a Paulo III. curabatur, demonstrandaeque Purpuratorum Patrum in illud ipsum bonum conspirationi, ne excepto quidem adolescentulo Alexandro Farnesio, Pontificis nepo- te, profecto Epistola, quam de illa Polus, ad Conta renum scripsit, locum hic nancisci meretur, ceu

idonea coronis eorum monumentorum, quibus

cum in meo opere, quod ad trutinam revocasti, tum in aliis quoque sum usus ad evincendum Romanae Ecclesiae, cui Paulus III. praeerat, eam fuisse faciem, quae ad incredibilem sui amorem

excitare valeret quotquot ad eam contuendam oculos minime limos contulissent. Reisrendi fimo ct Iuustris o Signore. Iura is vengo GI Confisuris fraccho dei eouo ct mohoeonsolato ne P animo di questa operation deI Diνδεο di Dionella mente di S. Santita circa Ia Creation di questi dui καί Collegi, cloe D. Gregorio, ct H P. Maestro, o pia presto tre, afungendo it tertio che se primo nominato in quem Creatione , eloe H scovo di Modona, ehe non reputo manco opus Spiritus. Ma perche di tui Ii homini poteυano haυere qualis che conjectura verisimile , per questo la promotione sua non datanta occason di verire la operation deI Spirito , quanto flυ de ebia mente in questi Ae altri , ne anchova in D. Gregorio quanto nel P. Maestro, havendo gia S. S. deliberato , eo-

. mi disse ne I' ultima Consistorio precedente, di fare lui. Ma dia Maestro non se ne cogitatio quidem, quanto is po-

180쪽

CUM ANIMADVERSIONIBUS. I 73 eva comprehendere, er per questo da pia admiratione quest queratione deI Spiritu, ehe venit repente a inspiraνe S. S. in re electisne di questo sancto home, id quale aυanti hieri se

ra tardi che S. S. si fere chlamare pre dirti Ia mente sua et ea cio e non sapeυa nulla, ne υosse intendere per niente quando S. S. 6 dis canimo suo excusandos quanto piu pote , ct recusando quantum audebat . Et quando pur veri eia Iesue parole non havmano mosse niente S. S. questa malina a bona hora avanti H Consistorio mi υiene a tro re in Cameis ra, obseerando per tutio ι' amore eb' io K pονιaυo che voles

vat i m ma come velatore de La mente di an altro , non come Cardnao quando e dimandata la mente sua. Utramque personam gessi, sed meam multo libentius, benebe pre si grande placere, quando Lehiarando P animo deI Maestro, S.S. preocupo dicendo eis quanto pia lui fustis per ripularsi inde-gno, tanto pia giusta causa dava ae esser electo ct piu f mο- strava degno . Et questo is seriυo a in S. RAha piis di inta- mente per farii distiniamente erenoscere Ia operation deID

visa di Dio a la gloria di Christo ct grande frutio di questa .Sede Apostobea promedendos di simiai frumenti ct di tutio

mi aiaegro eon T. S. R Aa, tanto pia quanto to so ehe P have inra caro sentendere come H medesimo Spiritu ebe introdus

Di Ii auia proiam di tali collegi the in unitate Spiritus, seuere Ii sar anno eonjunctissimi a la gloria di Dis per Jesum Christum Dominum nostrum, eui sit laus honor gloria & jubilatio per aeterna iacula Amen. Di Roma altidue di Iunio ΜDMILNon vulto vellare di dirasi questo ebeI Rino Femese mi

SEARCH

MENU NAVIGATION