Ioannis MiltonI Angli Pro populo Anglicano defensio, contra Claudii anonymi, aliàs Salmasii, Defensionem regiam

발행: 1651년

분량: 287페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

176 PRO POPVLO ANGLICANO dari vituperium est, vituperari laus magna et Paucis modo periodis interpositi; hac ipsa de re scribens, Senatum μι' imperatoribus rogatorum mancipiorum confessum fuisse e-bas, nunc eundem Senatum ais consessum regum fuisse: hoc si ita est,quid obstat quin regeS, te authore , togata mancipia sint. Beatos hoc laudatore reges t quo inter homines nihil nequius, inter quadrupedes nihil amentius: nisi si hoc illi peculiare dicam esse . quod nemo literatius rudit. Senatum Angliae Neroni vis esse similiorem quam Senatui Romano : Cogit me cacoethes hoc tuum ineptissimas conglutinandi similitudines , ut corrigam te ι & quam similis Neroni fuerit Carolus , ostendam. Nero, inquis . matrem suam ferro necavit. Carolus Jc patrem dc regem veneno; nam ut alia omittam indicia qui Ducem veneficii reum legibus eripuit, fieri non potuit quin ipse reus quoque sile- rit. Nero multa millia Christianorum occidit , Carolus multo plura. Non desuerunt, teste Suetonio , qui Neronem mortuum lavo

darent , qui desiderarent, qui per longurii

tempus, vernis aestivisque foribus tumulum . ejus ornarent , ejus inimicis omnia mala ominarentur : non desunt qui Carolum ess dem insania desiderent, & summis laudibus ἡ extollant, quorum tu , patibularis eques ,

182쪽

DE F EN s Io. C A P. V. I 7 ferociores novum ct inauditum tribunal

instituerunt. En acutissimum Salinasii sive symbolum sive adagium, jam sexies inculcatum , Molossis suis ferociores adeste rheto- .res , vosque ludimagistit, delibate, ii sapitis, flosculum hunc elegantissimum, qui tana Saumasio in deliciis est; codicillis vestris & capsulis mandate copiosissimi hominis pigmentum , ne intereat. Adeone etiam verba tua consumpsit rabies , ut cuculi in modum ea- .dem identidem occinere cogaris Quid hoc monstri esse dicam Rabies, ut fabulantur . vertit Hecubam in canem, te S i Lupi dominum vertit in cuculum. Iam novas exordiris repugnantias et stupra p. ii 3. assirmaveras

Principem legibus solutum esse, non cogenti- soldm,sed dirigentibus,nuliab ese omnino quibus teneatur ; nunc dicturum te ais infra de regum disserentia quatenus potestate alii minore alii majore in regnando fuerunt. Vis . probare, reges non potuisse judicari, nec damnari a subjectissuis argumento, ut ipse ais,

firmissῖmo , revera stolidissimo ; nihil, inquis , aliud inter judices ct reges discrimen

fuit: atqui Iudaei judicium ladio odioque i adducia reges po labant. . An quia judices illos magistratum male gerentes judicare & damnare poterant, ideone putas ta dio odioque eorum adductus postulasse reges quos jura omnia violantes punire, aut

183쪽

i g PRO Populo ANGLIcANO in ordinem cogere non poterant i quis, excepto te uno , tam fatue ratiocinari solet

Aliud igitur quiddam erat cur regem pete- Tent, quam ut haberent dominum legibus superiorem ; de quo nunc divinare nihil attinet': quicquid erat, haud prudenti consilio soctum & Deus & Propheta ejus testatus est. Iterum Rabbinis tuis, ex quibus probasse te supra asserebas regem Iudaeorum non judicari, nunc litem acerrimam intendis , quod regem & judicari & verberari posse tradiderint : quod idem plane est ac si faterere eme titum te tunc esse , quod ex Rabbinis probasse dixeras. Eo demum destendis ut de ni mero equilium Solomonis, quot is equorum prasepia habuerit, oblitus regiae defensionis, controversias putidulas concites. Tandem ab agasone ad equitem redis aretalogum &tautologum , vel potius ad id monstri quod prius eras, cuculum rabiosium. Quaereris Gnim postremis hisce seculis discipli, vigorem laxatum , regulam corruptam ; quod uni scilicet tyranno cunctis legibus soluto disciplinam omnem laxare, mores omnium' corrumpere impune non liceat. Hanc doctrinam Brunsala inter reformatos introduxisse ais. Ita Lutherus, Calvinus, ZWinglius, cerus & Orthodoxorum quotquot celeberrimi Theologi suere, tuo judicio Brunime sunt. Quo aequiore animo tua maledicta,

184쪽

DrrrNs Io. CAP. VI. perserunt Angli, cum in ecclesiae doctores praestantissimos , totamque adeo ecclesiam resermatam, iis lem prope contumeliis debacchari te audiant. CAP. VI.

PCst legem Dei & naturae agitatam abs te frustra, & pessime tractatam, unde nihil praeter ignorantiae simul & improbitatis ignominiam retulisti, quid deinde , in hac causa

regia, praeter nugas agere possis, non video. Cum autem omnibus & bonis & doctis viris, huic etiam cauta nobilissimae abunde me satisfecisse sperem , etiamsi hoc loco finem respondendi facerem , tamen ne interea' videar aliis varietatem potiuς & acumen tuum, quam immodicam loquacitatem defugisse, quo voles usque progrediar: ea ta-men brevitate , ut facile appareat, me iis omnibus persunctum , si injus quae dignitas , at altem quae necessitas cauta requirebat, hillic hominum quorumvis expectationi, vel etiam curiositati morem gerere. Hinc alim, inquis, ct major argumentorum mihi surgerordo. An major eo argumentorum ordine

quem lex Dei & Naturae suppeditabat Fer opem, Lucina, parturit Mons Salmasius; non de nihilo nupsit uxori; laetum aliquem ingen ' H 6 tem

185쪽

igo PRO POP o ANGLIC4 Notem exspectat e mortales. Si is qui rex est ac dicitur , postulari posset apud aliam potestatem , eam omnino regia majorem esse oporteret , qua, autem major satuetur, hanc

vere regium dici se e se necesse esset. Sic enim definienda potest au regia: ua summa est in repub.ctsingularis, O supra quam nulla alia

agnoscitur. O murem vere montanum, & ridiculum i Succurrite grammatici grammatico laboranti: actum est non de lege Dei aut naturae, sed de glossario. Quid si sic responderem tibi λ cedant nomina rebus, non est nostrum nomini cavere, qui rem siustulimus; - curent id alii quibus cordi sunt reges; nos nostra utimur libertate: responsum sane haud iniquum auferres. Verum ut me per omnia ex aequo &bono tecum agere intelligas, non est mea solum , sed ex optimorum olim &prudentissimorum virorum sententia respondebo, qui & nomen & potestatem regiam Cum potestate legum & populi majore, posse optime consistere judicarunt. Lycurgus -- primis , vir sapientia clarisiimus , cum vellet. maxime potestati regiae consuleret, ut author est Plato , nullam aliam ejus conservandae rationem invenire potuit, quam ut Senatus& Ephororum , id est , populi potestatem re- gia majorem in sitia patria constitueret. Idem . sensit Theseus Euripideus, qui cum Athenarum rex esset, populo tamen Atheniensi in li-

186쪽

DEFENsio. CAP. VI. Igibertatem cum magna sua gloria vindicato, & potestatem popularem extulit supra regiam , & regnum nihilo secius in illa civitate suis posteris reliquit. Unde Euripedes in Supplicibus ita loquentem inducit.

Populum constitui ipsum in monarchiam, Liberans hanc Vrbem aquati jus se rui

habentem.

Et rursiis ad praeconem Thebanum. Πρωτον με, τύ λογου ψου A: ξενε

Primum incoepisti orationem falso hospes Suarens tyrannum hic , non enim regitur Ab uno viro , sed est tibera hac civita ,

Populus autem regnat --

cille; cum tamen rex in illa civitate & esset & dictus esset. Testis est etiam divinus Plato in epistola octava, Induit lacurgus senatum, Ephororum potestatem, τῆς βααλιεικοῦς χῆ στία νον potestati regia maxime salutarem. qua hac ratione per tot secula magna cum Iaude conservata est; postquam lex domina, rexfacta es hominum. Lex autem rex esse non potest , nisi sit qui in regem quoque, si usius venerit, lege possit agere. Sic temperatam potestatem regiam Siciliensibus - , Η 7 com-

187쪽

potestate; sit regia potestas re

deηda rationi obnoxia; dominetur lex et in

regibus siquidprater legem fecerint. Aristoteles denique politicorum 3 'an repub pasetanorum videtur, inquit, regnum esse maxime , eorum regnorum qua sunt secundum legem:omnes autem regni species secundum legem suisse ait,praeter unam quam vocatcαMλει- , neque talem usquam extitisse me minit.Tale itaque regnum maxime omnium

proprie & dici & esse regnum sensit Aristoteles, quale apud Spartanos suit; talem proinde . Tegem non minus proprie & dici & esse rogem,ubi tamen populus supra regem erat,n Sare non potuit. Cum tot tantique authores& nomen &rem regiam sua fide salvam regi praestiterint, etiam ubi populus penes se summam potestatem, tametsi exercere non solet, tamen , quoties opus est, obtinet, noli tam angusto animo summae rerum Grammaticalium, hoc est vocabulorum, sic timere,ut potius quam glossarii tui ratio turbetur, aut detrimenti quid capiat, prodere libertatem omnium, & rempub. velis. Scito etiam dehinc, nomina rebus servire,non res nominibus; ita plus sapies, nec in infinitum, quod metuis, ibis. Frusra ergo Seneca tria ilia genera δε- ruum ita describit. Frustretur Sciaeca nos li- i beri

188쪽

beri simus; & nisi fallor, non ii sumus quos

Flores Senecae in servitutem reducant. Seneca autem, si seminam in uno potestatem eC. ita se dicit, populi tamen eam dicit esse, commiΩfam videlicet regi ad salutem omnium , non ad perniciem; nec mancipio, sed usu duntaxat a populo datam. Non Iam ergo per Deum reges regnant, sed per populum. Quasi veris Deus non ita regat populum, ut cui Deus vult, regnum tradat populus; cum in ipsis institutionibus Imperator Iustinianus palam agnoscat, erinde Caesares regnasse, ex quo te ge regia populus iis se in eos omne imperium suum , is potestatem concest. Sed quousque' ista recoquemus ὶ quae jam toties resutavimus. Rursiis, quod ingenium tuum importunum ct agreste, mores odiosissimos indicat, id nostra repub. quae ad te nihil pertinet, alieni-φgena'& peregrinus curiosum te infers. Ac-i cede igitur , ut te tanto ardetione dignum est, cum insigniseloecismo. Luicquid, inquis, iri perditi homines dicunt, ad popu-ι tam decipiendum pertinent. O sceleratet hoc--

cine erat, quod deminutus capite Grammati ' cuς in nostram rempub te ingerere cupiebas, ut soloecisinis nos tuis & barbarismis oppleres e Verum tu dic populum quo modo decepimus e Forma regiminis quam introduxere inon popularis est, sed militaris. Ista scilicet grex ille perfugarum mercedula conductum

jussit

189쪽

x84 PRO Populo ANGLICA, o jussit te scribere: non tibi igitur, qui ea blatis , quorum nihil intelligis, sed iis qui te

pretio conduxerunt respondebitur. Quis ordinem procerum e partamento evecit ' a'

populus Z Inao populus ; eoque facto servitutis jugum a cervicibus suis haud serendum dejecit. Ipsi milites, a quibus hoc factum dicis, non exteri, sed cives , & magna pars p puli fuere; idque caetero sere consentiente populo & cupiente, nec sine Partamenti etiam authoritate. fecerunt. An popuIus , in- , quis, plebejum orkinem domus inferioris mutilavit, alios fugando, c. Populus inquam; quod enim Senatus pars potior, id est sanior , fecit, in quo vera populi potestas residebat , quid ni id populum secisse dicam ξQuid si servire , quid si vaenum rempub. da-.ν Te, in Senatu plures maluerint, annon id imi pedire, & libertatem retinere, si in manu esto sua, paucioribus licebit ξ.At duces hoc fecerunt cum militibus suis. Habenda igitur gratia est ducibus quod operas & tabernarios Londinenses qui paulo ante, veluti faex illa Clodiana ipsam curiam obsederant; serocientes repulerint, reipub. non desuerint. Tune idcirco jus Partamenti primarium ac proprium, ut libertati imprimispopulisive pace sive bello prospiciat, militarem dominationem appella-ibis3 Verum hoc a perduellibus dici,qui tibi ista dictarunt, non eit mirum , sic enim perditiss-.

190쪽

DEpΕNs Io. CAP. Vt ma olim Antoniorum factio Senatum Romanum contra hostes patriae ad saga euntem,

Castra Pompe fi appellare solebat. Iam verbsortissimo nostri exercitus ductori Cromuello, quod is amicorum laeto agmine stipatus, non sine savore populi secundo, votis etiam bonorum omnium prosequentibus, in bellum Hibernicum Deo gratissimum proficisceretur, invidisse tuos gaudeo; auditisvnim postea tot eius victoriis, jam arbitror eos livore contabuisse. Multa praetereo quae de Romanis militibus prolixe nugaris: quod sequitur a veritate remotissimum esse quis non videt Populi, inquis , potesim esse de Gnit ubi regis esse incipit. Quo tandem jure 3 cum satis constet, omnes sere ubique gentium reges stib certis conditionibus traditum sibi regnum a populo accipere : quibus si rex non steterit, cur illa potestas, quae siduciaria tantum fuit , . ad populum redire non debeat, tam a rege quam a conssile, vel ab alio quovis magistratu, tu velim doceas :nam quod salutem reipub. id ais postulare. ineptias dicis;cum salutis ratio eadem omnino sit, sive a rege, sive ab optimatibus, siqea triumviris imperio sibi tradito perperam utentibus potestas illa ad populum revertatur ; posse autem a magistratibus quibuscunque praeterquam a rege solo ad populum .reverti ipse concedis . Sane si neque regi,neque

SEARCH

MENU NAVIGATION