장음표시 사용
191쪽
ullis magistratibus imperium in se populus
mentis compos dederit, nisi tuntummodo communis omnium salutis causa,nihil obstare potest quo minus ob causas plane contrarias ne interitus omnium sequatur,haud secus regi
quam aliis magistratibus. quod dedit imperium adimere pol Ct: quid quod uni etiam facilius quais pluribus ademerit Z &potest item 4n se plusquam fiduciariam cuiquam
mortalium tradere summae esset in ae: neque credibile est ullum ab orbe terrarum
condito populum, qui quidem siue spontis esset, adeo misere desipuisse , ut vel omnem
prorsus potestatem ab se alienaret, aut suis magistratibus concreditam sine causis gravissimis ad se revocaret. Quod sidiseordiae, si bella intestina inde oriantur,regium certe j nullum inde oritur illius potestatis per vim reritinenda , quam populus suam sibi vendicat. Ex quo efficitur,quod ad prudentiam populi,non
ad jus regis reserendum est quodque nos.non negamus,rectorem non facile mutodum esse nunquam ergo aut nulla prorsus de caua,nybhlo modo sequitur: neque tu adhuc quicquam
allegasti. V: jus ullum regis expromtist quoi minus liceat consentienti populo regem haud idoneum regno privare; siquidem id quod et iam inGallia tua siepius factum est,sine tumul-iatu ac civili bello fieri possit. Cum itaque salus populi suprema lex sit non salus tyranni , ac
192쪽
DgrENs Io. CAP. VI. 187 proinde populo in tyrannum non tyrran -
no in populum prodesse debeat , tu , qui tam sanctam legem,. tam augustam tuis praestigiis pervertere es ausus, qui legem inter homines sirpremam , & populo maxime salutarem ad tyrannorum duntaxat impunitatem valere voluisti,tu inquam scito quandoquidem Angli Enthusiasta in Enthei, & vates toties tibi sumus, me vate scito, Deum tibi atque homines tanti piaculi ultores imminere: quanquam universum genus humanum subjicere tyrannis; id est , quantum in te fuit, ad bestias damnare, hoc ipsem scelus tam immane sua partim in te ultio est , suis te su-riis quocunque sugis terrarum , atque obem ras , vel citius vel serius insequetur ; & pejore etiam ea, quam nunc insanis, insania agi -- tabit.' Venio nunc ad alterum argumentum
tuum, prioris haud distimile ; si populo re- .sumere liceret potestatem suam, nihil tum esset discriminis inter popularem S regalem statum , nisi quod in hoc guli rectores consitu tur, in isto plures. quid si nihil aliud interesset, nunquid inde respub. detrimenti caperet ' Ecce autem aliae disserentiae a temetipso allatae, temporis nimirum m successionisi cum populares magiseratus annui fere sint, reges, nisi quid committant, perpetui; & in eadem plerunque familia . Disserant ergo inter se aut non disserant,de istis enim minutiis ni
193쪽
38 8 PRO POP vLO ANGLICANOhil laboro , in hoc certe conveniunt, quod
utrobique populus quoties id interest reipub. potest quam alteri potestatem salutis publicae
causa tradiderat, eam ad se rursus nec injuria eandem ob causam revocare. Et lege regia
Romasic appellata de qua in institutis, Populus Romanin principi S. in eum omne imperium Rum, , potestatem concessit.Nempe vi Caesarum coactus, qui honesto legis titulo suam tantummodo violentiam sanxerunt i de
quo supra, id quod ipsi jurisconsulti in hunc locum non dissimulant. Quod igitur legitime, & volente populo concessum non est, id revocabile quin sit non dubitamus. Verun- tamen rationi maxime , consentaneum est, populum Romanum non aliam potestateui transtulisse in principem , atque prius co si cesserat suis magistratibus; id est imperium legitimum & revocabile, non tyrannicum &absurdum; quocirca & cosularem , & tribi nitiam potestatem Caesares recepere ; dictatoriam nemo post Iulium ; populum in Circo adorare etiam solebant, ut ex Tacito & Cla diano supra meminimus. Verum ut multi olim privati se in servitutem alteri vendiderunt. sic potest populus universus.O equitem ergassularium & mangonem , patriae etiam tuae a ternum opprobrium t quem siervitutis tam foedum procuratorem ac lenonem publicum etiam servitia infima cujusvis catastae
194쪽
DEFENs Io. C A p. VII. 380 abhorrere atque conspuere deberenti Sane si populus hunc in modum se regibus mancipasset, possent & reges eundem populum alteri cuivis domino mancipare, aut pretio ad dicere ; & tamen constat regem ne patrim nium quidem coronae posse alienare. Qui
igitur coronae, quod ajunt, & patrimonii regii usumfructum solum a populo concessum habet, is populi ipsius manceps erit Nonii pertulis auribus utrisque perseratus eques, non si gypsatis pedibus cunilares,
tam esses omnium servorum vilissimus,quam nunc es , hujus tam pudendae author sententiae. Perge poenas tuorum scelerum invitus, quod nunc facis, de temetipso sumere. Multa
postremb de jure belli balbutis quae hic lo-
csim non habent; nam neque Carolus nos
bello vicit, & majores ejus, etsi maxi-mὰ vicissent, illi tamen juri s ius renuntiaverant ; nec vero tam unquam victi suimus , ut nos in eorum nomen, illi in nostras
leges non vicissim jurarent; quas cum Carolus insigniter violas et, vel olim victorem , vel nune regem perjurum prius ab ipso lacesia siti armis debellavimus: ex tua autem sententia quod armis quaeritur , transit in ejus δε minium qui acquisivit. Sis itaque deinceps hac in parte quam voles verbosiu* , iis quod in Solino dudum suisti, exercitator Plinianus; blateronum omnium verbosissimus quic-
195쪽
19o PRO POPuto ANGLIC ANO quid exinde argutaris, quicquid turbas, quicquid rabbinicaris , quicquid rauces ad finem usque hujus capitis, id totum non jam pro rege devieto, sed pro nobis divina ope victoribus contra regem desedare te scias.
P opter duo incommoda sane maxima, &pro tuo pondere gravistima, potestatem populi esse regia majorem proximo capite negasti: quippe, si concederes , quaerendum regi aliud nomen esset, transtato in populum regis vocabulo ; & partitiones quaedam politicae conturbarentur: quorum alterum v*cabularii dispendium seret, alterum, tuorum crux politicorum. Ad ea sic a nobis responsum est,ut primum salutis di libertatis nostrae, deinde etiam, nomenclaturae tuae & politices liabita nonnulla ratio esset. Nunc aliau rationibus evincendum 6se ais . regem asibi
subjectis judicari non physe,quarum haec erit Maxime potens ct valida , quod rex parem in suo regno non habeat. Quid ais non habet rex in suo regno parem Z quid ergo illi regis Franciae duodecim vetustissimi Pares; an fabulae sunt & nugar an frustra & ad ludibrium sic nominati Z Cave illam viris Gal-diae Principibus contumeliam dixeris. Quod nisi
196쪽
DEsTNs Io. CAP. VII. Isrnisi revera sint regis pares , ut nominantur, vide ne in Franciae regno potius quam in nostra repub. quod unicum tua interest, glossario illudatur. Age vero , fac planum, non esse regi in regno suo parem' Ωuia, inquis, populus Romanus post reges exactos , duos constituit Co ules, non unum; ut si unus peccaret, coerceri a costega posset. Vix fingi quicquam potuit ineptius: cur igitur unus duntaxat Consulum fasces apud se habuit,
non uterque , ad alterutrum coercendum aueter datus erat Z quid si etiam uterque contra rempub. conjurasset, an meliore loco ressuisset . quam si collegam alteri nullum d .dissent ρ Constat autem & ambos Consulesi& Magistratus omnes obtemperare Senatui
semper debuisse, quoties id e repub. esse, patribus & plebi visum est Illustri exemplo esse poterunt Decemviri; qui cum potestate
consulari, & sium ma praediti essent, eos tamen omnes simul, etiam renitentes, patrum authoritas in ordinem coegit; Consules etiam nonnullos, antequam magistratum de posuerant, hostes judicatos & contra eos sumpta arma esse legimus: hostilia enim facientem, esse constulem nemo putabat. Si bellum contra Antonium Consulem Senatus a
thoritate est gestum : in quo victus poenas capitis dedisset, nisi Octavianus Caesar regnum assectans evertendae reipub. consilium
197쪽
192 PRO PopvLO ANGLICANO cum eo iniisset. Iam quod hoc proprium esse ais Majestatis, regalis , ut imperium penes unicum sit, haud miniis lubricum est, & ὶ te quidem ipso statim refellitur: Iudices enim Hebraorum ct singuli, toto vita statio imperium obtinebant; Scriptura quoque reges eos vocat; se tamen a Dnedris magno judicabantur. Ita fit, dum dixisse omnia vis videri, ut nihil sere nisi pugnantia loquaris. Quaero deinde qualem tu formam regiminis ene dicas, cum Romanum impe rium duo simul tresve imperatores habu runt; an imperatores tibi. id est reges, an optimates, an triumviri videntur suisse 3 An vero dices Romanum imperium sub Antonino & Ver ub Diocletiano & Maximiano, sub Constantino & Licinio , non unum imperium fuisse Z Iam ista tua statuum tria g nera tuismet ipsius argutiis periclitantur, si reges isti non fuere: ii fuere, non est ergo proprium imperii regii, ut penes unicum sit.
Alter , inquis . horum si delinqua i , potes
alter de eo referre ad populum vel ad sena tum, ut accusetur se condemnetur. Annon
ergo judicat vel populus vel Senatus ad quos alter ille resert ' Si quid igitur ipse tribuis tibi, collega opus non erat ad judicandum collegam. Heu te defensorem, nisi execrabilis potius esses, plane miserandum i undiquaque ictibus adeo opportunum,ut si sorte Per
198쪽
DEFENSIO. CAP. VII. I93 per lusium destinare quis vellet, quovis te loco punctim serire , vix esse credo ubi temere postit aberrare. Ridiculum esse statuis, regem in se judices dare vecti a quibus capite damnaretur. Atqui ego non rediculum, sed optimum tibi oppono imperatorem Trajanum s . qui praesectum praetorio Saburanum, cum ei se insigne potestatis,uti mos erat, pugionem da- ret, crebro sic monuit. Accipe hunc gladium . pro me , si recte agam, sin aliter, in me ma- εgis , quod moderatorem omnium vel errare iminus fas sit. Haec Dion & Aurelius Victor. Vides ut judicem in se statuerit imperator egregius quamvis non parem. Hoc idem Tiberius per simulationem & vaniloquentiam sortasse dixisset; Trajanum autem virum optimum & sanctissimum non id ex animo dixis. se quod verum, quod jus & fas esIesentiebat, scelestus pene lit qui arbitretur Quanto justius ergo Senatui, cum viribus superior potuerit non parere, plane ex officii ratione paruit; & jure superiorem est fastis. De quo Plinius in Panegyrico . Senatus ut si ciperes quartum Consulatum , rogavit oe jussit et
imperii verbum hoc non adulationis esse o sequio xuo crede: dc paulo post, hac nempe
intentio tua ut libertatem revoces ac re
eas. Quod Trajanus de se ζ idem Senatus de
Trajano sentit, suamque authoritatem revera .
199쪽
10 PRO POP vLO ANGLICANO potuit eundem & judicare. Sic Marcus Aurelius imperator, cum praesectus Syriae Cassius regnum ei eripere conaretur , obtulit se in judicium vel Senatui vel Populo Romano; paratus regno cedere siquidem iis ita videretur. Iam vero quis rectius aut melius de jurere o existimare & statuere queat, quam eXore ipso regum optimorum. Profecto jure naturali rex quisque bonus vel senatum vel
populum habet sibi semper & parem & Ω-
periorem: Tyrannus autem cum natura in-
. fimus omnium iit, nemo non illi par atque superior existimandus est, quicunque viribus plus valet. Quemadmodum enim a vi olim ad leges duce natura deventum est, ita ubi leges pro nihilo habentur, necessario, eadem etiam duce , ad vim est redeundum. Hoc sentire , inquit Cicero pro Sestio , prudentia
est ;facere , fortitudinis; ct sentire vero O
facere , perfecta cumulat ἀque virtutis. Maneat hoc igitur in natura, nullis parasitorum artibus concutiendum , rege sive bono , sive, malo, vel senatum vel populum esse superiorem. Quod & ipse confiteris, cum potestatem regiam a populo in regem transiisse dicis. Quam enim regi potestatem dedit , eam natura ; ac virtute quadam , vel ut ita dicam virtualiter , etiam cum alteri dederit, tamen in se habet: Quae enim causenaturales isto modo per eminentiam quandam
200쪽
DEpENs Io. CAP. VII. 19sdam quidvis esciunt, plus semper suae retinent virtutis quam impertiunt; nec impertiendo se exhauriunt. Vides, quo propius ad naturam accedimus , eo evidentius potestatem populi stupra regiam eminere. Illud etiam' conui, populum , modo id ei liberum sit, potestatem regi suam simpliciter & mancipio nunquam dare, neque natura posse dare; sed tantum salutis & libertatis publicae cauSa, quam cum rex procurare destiterit,
intelligitur populum nihil dedisse; quia certosini tantummodo dedit, monente ipsa natu- .ra , quem finem si neque natura neque populus assequitur, non erit magis ratum quod dedit, quam pactum quodvis aut foedus i ritum. His rationibus firmillime probatur superiorem rege esse populum; unde argu-ἰt mentum hoc tuum maxime potens ct validum , non posse regem judicari quia parem n suo regno non habet, nec superiorem . diluitur. Id enim assumis quod nullo modo concedimus. In populari satu, inquis, Ma giseratus a populo positus ab eodem ob cria en plecti potest; 'In statu Aristocratico optimates, ab iis quos habent codegas ,sed pro monstro est, ut rex in regno suo cogatur causam capitis dicere. Quid nunc aliud concludis quam miserrimos esse omnium & stulticsimos, qui regem sibi constituunt Sed quam 'obrem, siae o, non poterit populus tam re-