Ioannis MiltonI Angli Pro populo Anglicano defensio, contra Claudii anonymi, aliàs Salmasii, Defensionem regiam

발행: 1651년

분량: 287페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

rs 6 PRO Populo ANGLICANO- profiteatur, qui fidem tantiς in rebus haberi, tibi postulet, quis non pudendum & indio gnissimum esse dicat, hunc, vel tam rudem& indoctum tanta cum infamia bonarum li-- terarum pro doctissimo circumferre se tumidum, & stipendia regum & civitatum ambire , vel tam improbum & mendacem, non insigni aliqua ignominia notatum , ex Ο-mnium communitate & consortio tum do- chorum tum bonorum exterminari. Post-

quam AEgyptum lustravimus, ad A thiopes

iam proximos visamus. Regem a Deo electum, ut credunt, quasi Deum quendam adorant: quoties tamen eum Sacerdotes damnant, ipsie mortem sibi consciscit. Sic enim , Diodoro teste , omnes alios malefi-- cos puniunt ; non ipsi morte assiciunt , sed ipsos reos lictore misso mori jubent. Ad Ac syrios deinde & Medos & Persas regum observantissimos accedis: jus illic regium summa cum licentia quidlibet faciendi eo unci fuisse contra. omnium Historicorum. fidem affirmas. Narrat imprimis Daniel ut' regem Nebuchad negetarem plus nimio silper-- bientem homines a se depulerint, & ad be-

stias ablegaverint. Ius eorum non regium,

sed Medorum & Persarum id est populi jus, appellatur; quod cum irrevocabile esset, reges etiam obligavit. Darius itaque Medus cripere manibus satraparum Danielem, quanquam

162쪽

DEFENs Io. CAP. V. Isrquam id maxime agebat, non potuit. Populi, inquis, nefas esse tum credebant regem repudiare quod ido jure abuteretur. later ipsa tamen haec verba adeo misere obtorpes, ut dum istoruin populorum obedientiam de modestiam laudas, ereptum Sardanapalo regnum ab Arbacc tua sponte commemores.

Eripuit autem is non solus, sed partim a Sacerdotibus juris peritissimis, partim a pO pulo adjutus, atque laoc praesertim nomine eripuit, quod is jure regio, non ad crudeli- .

tatem, sed ad luxuriam tantummodo & mol- .litiem abuteretur. Percurre Herodotum, Ctesiam, Diodorum, intellines omnino contra esse quam dicis,aSubditis ut plurιmum ea regna defructafuisse non ab externis: Assy- xios reges a Medis, Medos a Persis, utrius. que tum Subditis, sublatos fuisse. Cyrum ipse rebetasse , & arreptas tyrannides in di- mersis imperii locis fateris. Hoccine est jus . regium apud Medos & Persas , & observantiam eorum in reges, quod instituisti . asse- .rere Z Quae te Anticyra tam delirum sanara potest Z Persarum reges quali Iure regnarint ex Herodoto, inquis, liquet. Cambyses, cum

sero rem in matrimonio habere cuperet, judi- , .ces regios consulit, delectos ex populo viros, .. legum interpretes , ad quos omnia referri so- ..tebant. Quid illi negant se invenire le- .gem quae jubeat fratrem secum in matrim

163쪽

is 8 PRO Populo ANGLiCANonium sororem jungere; aliam tamen invenisse , qua liceat Persarum regi facere quae libeat. Primum si rex omnia pro suo jure poterat , quid alio legum interprete quam ipso rege opus erat Z stipervacanei isti judices ubivis potius quam in regia mansissent. Deinde

si Regi Persarum quidvis licuit, incredibile est id adeo nescivisse Cambysem dominationis cupidissimum , ut quid licitum esset, judices illos percontaretur. Quid ergo vel gratificari volentes regi , ut fateris ipse , vela tyranno sibi metuentes . ut ait HerodotuS,

facilem quandam se reperisse legem simulant, palpum regi obtrudentes : quod in judicibus & legum peritis hac etiam aetate novum non est. At vero Artabanus Persa dixit ad Themistoclem , nullam legem apud Persas esse meliorem illa qua sancitum fuerat; regem esse honorandum ct adorandum. Praeclaram tu quidem legem de adoratione regum introducis etiam a patribus antiquis am natam ; praeclarum etiam legis commendatorem Artabanum , qui ipse haud multo postea sua manu Xerxem regem suum trucidavit. Probos regum defensores regici das nobis adfers: suspicor te regibus inlidias quasdam moliri. Claudianum citas poetam Persarum obedientiae testem. At ego te ad res eorum gestas & annales revoco, desectionibus Persarum, Medorum . Bactrianorum,

164쪽

DEpENs Io. CA P. V. Is 9 Babyloniorum, etiam caedibus regum resertissimos. Proximus tibi author est Otanes Persa , ipse etiam Smerdis interfector sui regis, qui cum ossio potestatis regiae, injurias & facinora regum exponat, violationes legum , caedes indemnatorum, stupra, adulteria , hoc tu jus regium vis appellari, dc Samuelis iterum calumniandi in mentem tibi venis. De Homero qui reges esse ab Iove cecinit, supra respondi: Philippo regi jus regium interpretanti tam credam quam Carolo. Ex Diotogenis deinde Pythagorei fragmento quaedam producis . at quali is de rege dicat taces. Accipe igitur quo illeusius est exordio ; ad quod referri quae sequuntur

cuncta debent. Βααλ. cς κ δε οδcc. Rex iste fuerit, qui jusissimus es,

Iustissimus autem , qui maxime legitimus, nam sine justitia nullus rex esse poterit, nemque justitia sine lege. Haec cum jure tuo regio e regione pugnant. Eadem abs te recitatus Ecphantas philosophatur. 6 άν αω ν , &c. oportet qui reguum

subripit purissimum ct lucidissimum naturaeque: & infra οὐδ , &c. ille

qui imperat secundum virtutem , nominatur rex , est. Quem tu igitur regem vo cas, Pythagoreorum judicio rex non est. Iam tu vicissim Platonem audi in Epistola octava 6 o γνιδεμ πισἀΘ- γ βααλκή, &c. Sit regim

165쪽

16o PRO Populo ANGLICANO regia potestas reddenda rationi obnoxia : leges dominentur m aliis civibu/ ct ipsis etiam regibus si quid prater leges fecerint. Addo Aristotelem Polit. q. c τοι οθυιοις ι ις aera προφερον επι, dcc. intersimiles ct aequales neque utile est neque jusum, esse unum omnium dominum, neque ubi leges non

sunt neque ut ipse lex sit, neq ubisunt leges;

neque bonum bonorum, neq; non bonum non bonorum dominum esse. Et lib.quinto, Quem populus' non vult Zatim is non rex , sed tyrannus es, c. Io. Hem tibi etiam Xenophontem in Hierone ανῖ τοῦ πιμωρειν - πο- λεις ρωῆι;, dcc. tantum abest ut tyrannorum necem civitates ulciscantur , ut magnis honoribus afficiant eum , qui Urannum interfecerit , imagines etiam tyrannicidarum iu templissatuunt. Testem oculatum adjiciam Marcum Tullium pro Milone. Graci homines deorum honores tribuunt iis viris quit rannos necaverunt qua ego vidi Athenis, qua aliis in urbibus Gracia, quas res divinas talibus institutas viris, quos cantus, qua carmina ' prope ad immortalitatem, , religionem , ct memoriam consecrantur. Polybius denique auesior gravi ssimus, Historia

cum principes, inquit, cupiditatibus obsequi coeperunt,tum de regnofacta est tyrannis; ct conssiratio in caput dominantium inibatur ;

166쪽

DEFENs Io. C A P. V. I 6 Ibatur ; cujus quidem authores erant non δε-

terrimi civium , sed generosissimi quique es maximi animi. Longe plura cum mihi suppeterent', haec pauca delibavi : obruor enim copia. Α Philosephis ad Poetas jam provocas, eo te libentissime sequimur. Potestatem nullis legibus , nullis Iudiciis obnoxiam in Gracia reges obtinuisse vel unus , inquis, E c im potes docere;qui in tragoedia, Supplices , Ragem Argivorum ακε θνvocat, non Iudicabilem rectorem. Verum tu scito , praecipitem enim te & nullius judicii esse, quocunque te vertis, eo magis perspicio, scito, inquam, non quid Poeta, sed quis apud Poetam, quidque dicat , spectandum esse :variae enim personae inducuntur, nunc bonae, nunc malae, nunc sapientes , nunc simplices, non semper quid Poetae videatur, sed quid cuique maxime conveniat loquentes. Danai filiae quinquaginta ex aegypto profugar ad Argivorum regem supplices pervenerant; orant uti se contra vim AEgyptiorum classe insequentium defendat; respondet rex non posse se , nisi rem prius cum populo com

Mulieres peregrinae & supplices incerta populi sitffragia veritae, regem denuo blandius

compellant.

167쪽

Tu instar urbis es ct populi,

Dixi antea, non sine populo hac faciam,

si possem quidem.

De re itaque tota ad populum refert, ε ώ, b λαους σα- λων ἐγγωους

Populus itaque decernit opem Danai filiabus serendam ; unde illa senis Danai laetantis :

ctissima suffragia.

Haec nisi protulistem, quam temere statuisset sciolus iste de jure regio apud GraecOS ex Oremulierum , & peregrinarum , & supplicuna scum & ipse rex , & ipsa res gesta longe aliud nos doceat. Idem etiam docet Euripidis Orestes,qui,mortuo patre. Argivorum ipse rex, ob caedem matris a populo in judicium vocatus , ipsis causam dixit, & suffragiis populi capite damnatus est. Athenis regiam potestatem legibus obnoxiam suisse testatur idem Euripides etiam in Supplicibus,ubi haec Theseus Athenarum Rex - ου

168쪽

- - uno viro, sed es libera hae civitas,

Populus autem regnat --

Sie ejus filius Demophoon Rex item Athe niensium apud eundem poetam in Heraclidis.

- Sed si facio justa qua sunt, justa mihi r

penduntur.

Non aliud Thebis jus regium antiquitus suisse testatur Sophocles in Oedipo tyranno, unde& Tiresias & Creon Oedipo serociter respon'sant, illela metet σοι ζω δουλ ἔκ Non servus tiἷisum. Hic a

Es mihi jus in hac civitate non tibiselu. Et Amon Creonti in Antigone.

Πολις γ κ. εcγ', ἐπις αἰνιθος εργ' Dος. Non es civitas. qua unius es viri. Iam vero Lacedaemoniorum reges in judicium t epe adductos, & interdum morte multatos nemo ignorat. Atque lin: quidem antiquum in Graecia jus regium quale suerit satis

169쪽

i64 PRO Populo ANGLICANO tis declarant. Ad Romanos veniamus. Tu ad illud imprimis recurris non Sallustianum, sed C. Memmii apud Sallustium , impune quidvis facere : cui supra responsum est. Sallustius ipse disertis verbis author est, Romanos imperium legitimum , nomen imperii regium habuisse ; quod cum se in dominatio

nem convertit, ut nosti, expulerunt. Sic

M. Tullius in Pisonem , ego Consulem esse putem qui Senatum esse in republ. non putavit Θ & sine eo conlilio constitem numerem , sine quo Romae ne reges quidem esse potuerunt λ Audin' regem Romae sine Senatu nihil suisse ξ At Romulus, ut libitum

Romanis imperitaverat , ut ait Tacitus.

Nondum enim sundata legibus, colluvies potius convenarum quam respubI erat: omnes. olim mortales sine legibus vivebant, cum respublicae nondum essent. Post Romulum autem , authore Livio, etsi regem omnes volebant, libertatis dulcedine nondum experta , Populo tamen seumma potestas permis sa est. ut non plus darent juris quam detinerent ι jus illud a Caelaribus vi ademptum fui se idem ait. Servius Tullius dolo primum quali Tarquinii Prilci vicarius regnabat ;Postea vero ad populum ipse retulit, vellent

Iuberentne se regnare ; tandem ut ait Tacitus , sanctor legum fuit que s etiam reges ob' temperarent. Fecissetne hanc sibi & poste-

170쪽

ris injuriam, si supra leges prius filisse jus

regium sensisset ξ Vltimus illorum regum Tarquinius superbus morem de omnibuου Se-- natum consulendi primus solvit; ob haec & . alia flagitia populus L. Tarquinio Regi imperium abrogavit; exulemque esse cum conjuge ac liberis jussit. Haec fere ex Livio &Cicerone ; quibus alios juris regii apud Romanos haud tu interpretes attuleris meliores. Ad dictaturam quod attinet, temporaria tantum fuit, nunquam adhibita nili dissicillimis reipublic. temporibus, & intra sex μmenses deponenda. Ius autem imperatorum

quod vocas, non jus illud, sed vis plane erat ;imperium nullo jure praeterquam armis partum. At Tacitus , inquis , qui sub imperio unius floruit, ita scriptit. Principi summum rerum arbitrium dii dederunt , subditis ob- s, sequii gloria reticia erit. Nec dicis quo loco ; tibi conscius nimirum in ligniter lectoribus imposuisse ; quod mihi quidem statim suboluit, quamvis locum illum non statim reperi. Non enim Taciti haec verba sunt, striptoris boni, & tyrannis adversissimi, sed apud Tacitum M. Terentii cujusdam equitis

Romani, qui capitis reus', inter alia quae me, tu mortis ab eo dicta sunt, sic Tiberium adulatur,annalium sexto. Tibi summum' rerum judicium dii dederunt , nobis obsequii gloria relicta erit. Hanc tu quasi Taciti sententiam

SEARCH

MENU NAVIGATION