장음표시 사용
81쪽
rus fassus sit in teneris Pueris, Insa tibusque , caeterisque gracilioribus, Diagridium, Ialappam, aliaque Drastica ad alvum ducendam reliquis Purgantibus longe praestare . tum in iisdem frictionibus, Vino antimoniato, Tarta
ro emetico, aliisque acriter stimulantibus medicamentis satis copiose adhibitis convulsiones Ocyus, tutiusque compesci, ae Solvi.
unum morborum genus hactenus propositum aggrediendum esse misit BRU- No , Tuta, ac rationalis non est, neque altera cuique videbitur, qua vult aliud curandum esse genus morborum, quos scilicet nimium virium robur, aut praeternaturale incrementum movet, aut foveat. Quando enim praecipit horum curationem morborum a maioribus stimulis inchoandam ESSe, ac cuiuslibet stimuli nocentem esse
ctum simili alio prius convellendum eiSe ; praecipit sane quod rationia Perte repugnat, quodque experientiae
82쪽
adversatur, quam Unam Oportet conmsulere . Rogo enim primo BRUNON is asseclas , utrum in adducto morborum genere stimulus , vel excitamentum ,
quod morbum peperit , adhuc persistat, an contra Z Fieri siquidem ne
quit , quin alterutrum verum Sit . Primum profecto reponent'; nam Secundum si dicerent, dicerent id, quo
Posito, Sequeretur necessario morbum non adesse . Quemadmodum enim sine caussa non datur effectus; ita pariter morbus nusquam esset Suh- lato stimulo , in quo vere iuxta BRUNONEM Omnis morbi caussa, aut ratio continetur. Si autem primum verum est, ubi novUm, quaeso, addas Stimulum , Seu novum incitamentum ; nonn enovam addes morbo CausSam, et vim ,
atque ipsa proinde salutaris Artis in strumenta in aegri detrimentum , ac perniciem traduces 8 Si profecto unus stimulus morbum i fecit, quid duplex facturus non erit Z Quid aliud hoc medendi genere mehercle aptius, ac
83쪽
eertius excogitari unquam poSSet, Si Medicus morbum exasperare vellet, non lenire, aut si vellet ignem igni addere, atque Artem exercere non hum ne salutis praesidem, at caedem, eamque atrocissimam, nefarie molientem ZSi praeterea alio loco BRUNotestatur veram debilitatem maximis Roborantibus aggressam quandoque indebilitatem oppositae naturae verti, Et tunc vitam extingui; an maximis Roborantibus horum morborum curam
inchoandam esse idem doeebit In Peripneumonia igitur, quo ipsa purior,
et gravior erit, eo validiora Excitantia omnium primo administrari debe-hunt, eoque magis,venae Sectio, quae unum huius morbi remedium sistit, Proscribenda erit. Ergo ne siquis nimia vini quantitate sumpta iam ebriuS , et temulentus gravi tandem nervorum re olutione correptus humi procumberet , curationis caussa, pari vini quantitate esset inprimis convellen
dus Z Quid aliud facere posset Medi-
84쪽
cus , Si ipse tortoris vices gereret 8 Haec sane noxa est medendi .methodus, cui tamen nullus, qui Nel perfunctorie medicinam exerceat experientia, ductus obsequi poterit. Nimis enim luisculenta doctus experientia quisque evi denter assequitur his in morbis deserendam esse victus rationem paullo liberaliorem, seponendum omnimode vinum , ad Roborantia et Stimulantia angue peius refugienda; tum omne auxilium peti oportere a liberali sanguinis detractio ne, atque ab iis quae temperant, quae
que Debilitantia vocantur . . . 'Nemo etiam Medicorum BRUNo- Ni assentietur docenti sub Roborantium usu Debilitantia perpetuo ita excludi, ut idem aeger utrumque re medii genus nequeat utiliter experiri.
Id quidem iampridem negaverat Methodicorum facile princeps TREMiSON, ex quo hypothesim suam magna ex
parte BRUNo mutuatus emt. Docuerat enim vetustissimus Auctor in uno , eodemque aegro morboS oppoSitae nini
85쪽
8oturae a laxo scilicet, et stricto profectos coexistere et haud posse , licet tertium statum , in quo aliquid simul
stricti et laxi adesset, admitteret. Profecto si aegrum abstracte Contemple mur, tamquam ens simplici donatum Proprietate, cui omnia Sanitatis, et morbi phaenomena referantur, BRU-NON is opinio vora videri posset. Etenim dicam cum Scholasticis repugnat predicare diversa de eodem Secundum
idem. Verum aliter non raro evenire observamus, dum aegris medemur.
Profecto non dixerim pulsum magnum simul esse in aegro et parvum , aut unum, idemquo Symploma eodem temporo diversum esse .. Sed dicam pulsum ob complicationem Caussarum morborumque, neque ita modo plenum , aut magnum , vel modo inanem , aut parvum occurrere, aet fuisset ubi unus, ac simpa ex morbuS, non
.multiplex , ctim positasque in eodem aegro adesset . Idem in huiusmodi
casibus defendam de caeteris signis
86쪽
quae inde tam varia , quandoque una se offerunt, ut sibi contraria , Seu, ut Therapeutae loquuntur, contra indicantia etiam appareant, atque ita sint, ut quaedam propriam exigant curandi rationem, et proprium auXilium requirant Haec enim non tam raro accidunt, ut
ipse hisce annis sequutus Ill. Praeceptores in Nosocomio medicinam se cientes , nimirum FRANLIUM, CARMI NATUM, RETiAM ; et RAGGiUM , e quandoque inspicere non potuerim . Vidi sub sanguinis sputo, et lateris dolore punctorio, qui sub tussi , et respiratione valde saeviret, aliisque verae peripneumoniae signis in viris robustis petechias simul erupisse ; tum observavi deliria in ipso etiam mor-hi initio, cum una magna virium prO- Stratio, vel miasma epide micum , vel Scorbutus, vel pella gra subessent ;animadverti demum . pleuritides , et Peripae umonias , praesertim proximo elapso anno , cum febribus , quae intermittunt , subinde complicatas, tum
87쪽
8 Ialias inflammationibus istis adhuc vigentibus putridas , ac nervosas febres supervenisse . Quae quaedam omnia aperte Medicum docent in uno, eodemque aegro neque unam indicationem explendam esse, neque eiusdem generis medicamentis opus es e, at Saepe natura , virtute, atque effectu
dissimilibus, nec non oppositis, Iluius quidem veritatis novum , attulit exemplum BAiusius qui nupe rime in Clinico valetudinario labora vit vera peripneumonia cum febre
Continua nervosa complicata. IIuie annos triginta nato, et sanguinea Corporis temperie praedito facies erat ruberrima, dissiellis spiritus, aspera tuS- sis, dolor lancinans, qui a scrubiculo cordis ad hypochondria transversim extendebatur , ac denique pulsus frequens plenus, ac durus adeo, quam qui maxime . Conspiciebantur simul Peticulae, mens erat delira, ae vires Pene exsolutae videbantur . Fecit Ill. FRANRius cubanti medicinam cum ve-
88쪽
nae Sectione 3 qua sanguis ad octod cim uncias detractus fuit, ac postea cum cortice Peruviano, et Camphora eo eventu, ut paucis diebus post aeger sanitati restitutus domum rever
Si haec perpendissent rite , ut docebat, qui SYDENRAMIUM artis usu tam insignem Virum, ut post IliPPOCRATEM eo maior modicus habeatur nemo, ideo carpere ausi sunt, quia ad veram debilitatem podagram res ferens, proindeque Roborantibus cinram committens, Antiphlogistica remedia , ac Deplentia Chirurgica aliquando usurparet , aliter sensissent , neque tanto Viro laudem, quae tamen emori non potest, detrahere tentassent. Ideo enim quoties pulmone , aliasque partes vitales in podagricis inflammatione tentari videbat; toties eis occurrebat remediis, quae inflam-m itio indicat, et requirit , quia nomverat hisce neglectis, aegros mortem occumbere. Ac re quidem vera nemo,
89쪽
nisi in medicina facienda infamissimus adhuc sit, denegare audebit podagrae
insultus non raro verae inflammationis
tam eSSe participes, ut nisi generales, aut partiales fiant sanguinis detractiones, atque Antiphlogistica largiter praebeantur remedia, neque compeqci, et discuti dolores possint, iam Pessima mala praecaveri . Similium memini observationum, quas in hanc rem disserens de sanguinis missionis utilitate in variis morborum generibus attulit in suis Praelectionibus Ill. CARMINAT Us , ac speciatim cuiusdam Viri mediae aetatis podagra haereditaria dirissima saepe tentati, in quo podagrae reditum avertebat perpetuo,
cum instare videbatur, instituta sanguinis detractio; tum ob hanc omissam artus iam occupantem , ac Saevientem celerrime discutiebat eadem missio ex hirudinibus circa locum doloris applicatis. Nee dissimilia vel in libri gMedicorum narrantur, vel a Clinicis tradi solent. Nonne caeterum apud
90쪽
nos podagra non raro eos invadit, qui corporis robore praestant, aut qui voracis imi tam uberi nutritione refectasParteS Omnes . exhibent, ut nulli bidebilitas praesto esse videatur Z Nonne multi ab iis, quae maxime Stimulant, abstinentia, atque a vini consuetudine quae coeperat, relicta . iisque uSurpa tis quae temperant, et demulcent a podagra incolumes feliciter sunt Z Quid plura si in eadem podagra ad eius
inhibendos reditus nullum remedium apud nos hactenus maiorem famam Sit aequiori iure consequutum illo , quod summus Vir Excellentiss. ComeS, et Praeses CARLI Us invenit, quodque Lini usitatissimi semina praestant, qnae Praeter vim emolliendi nullam aliam possidere videntur, aut Saltem stimulantem, roborentemque nullam habent
In Chlorosi praeterea , in Hydropisi , atque in Scorbulo, qui morbi generatim Debilita litia excludunt,
ac Stimulantia requirunt , quoties sanguinis missioni locus non eSt, ne