Iacobi Sacchi ... In principia theoriae brunonianae animadversiones

발행: 1793년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

71쪽

erat cum vasis ligatum , atque evulsum contra obstaculum ipsum aperte reniti Z Nonne vel antiquitus saepe animadversum est , ut inquit, tuLLius , Cor animantis evulsum quam mob liter palpitasse Z Nonne ipsum , nonne alias etiam partes muscularcs in Animalibus etiam grandioribus quadrupedibus mactatis , sectisve passim videmus ad plures horas contractionis motus solo aeris stimulo obire, tum, ubi conquieverint, novis applicitis irritamentis ad novas contractiones adigi 2 Cui praeterea nota non sunt in Anguillis, in Salamandris, ac in viperis observata, quae ostenderunt ultra diem post obitum irritabilitatem non raro produci; tum capta in Tardigrado , atque in Armadillo, quae utraque calidi sanguinis animalia ob caput obtructatum , ac cor etiam e sua sede discerptum in orti licet tradita obtulerunt , cum, iam sensus nullus esse posset, ad plures dies irritabilitatem superstitem Z Cui comperta non sunt experimenta IlI.

72쪽

SPALLANZANII, ad caussam circumeuntis per vasa Sanguinis motus propiorem, potissimamque constituendam suscepta, ex quibus apertissime eruitur nec cordis , nec sanguinis motum a nervis, Et cerebro proxime oriri; cum sublata ubique eorum actione , penitusque sensilitate delecta, cor adhuc insiliat, ac sanguis per vasa in univerSum corpus deducatur i . I iQuod si quis ipsas musculares fibras nerveas esse contendat, rogo, cur aliquibus tantum fibris haec vis competit Z Cur fibra, quae sensu gaudet, contractioni non obseq uitur Suas quomodo irritabilitas habet leges, Suasque assectiones , quibus ab ela. ticitate , et sensilitate, aliisque viribus plane dissert, si tum Sensui, tum motui eadem caussa prospicit Z Quomodo in paralysi alteruter non raro supereSt, et quidem diutissime; non una uterque deficit, aut perit Z Quomodo Acidum vitri.

olicum, aut nitrosum , ae quaedam Caustica cordis, arteriarumque , et muSeu

73쪽

lorum motus non illico destruunt, dum sensilitatem tam male assiciunt, ut acerrimi quasi ab igne dolores excitentur. Istis denique sit addimus, quae Venena quaedam in animalibus praestant , Satis superque etiam evicta erit absoluta inter sensilitatem, atque irritabilitatem disserentia . Si enim post sensilitatem Opii potentia deletam

( ut iam dixi ) superest irritabilitas

in musculis , atque in corde diu superest ; si sublata Camphora , aliisve Venenis eadem ubique sensilitate , plerumque nullo modo laesa , imo quandoque aucta insita carnibus vis irritabilis apparet , concludendum Pro suS erit, utramque vim absolute dis ferre , per se existere , atque origine, legibus, ac phaenomenis prorsus invicem discrepare. Superest nunc, ut generalem medendi methodum expendam , quae quidem mihi pariter nec rationi con-Sona, nec experiritiae videtur. Si enim in morbis a vera, et maxima

74쪽

debilitate illatis ex parvo stimulo, qui

dein sensim, et sine sensu iuxta BRUNONEM augeatur, cura inChoanda: eSSet ssequeretur netessario eo morosiorem

tardioremque in medendo Artificem esse oportere , quo propius, et maius instat discrimen, quoque minus temporis aegro Subveniendi superest Sane par ratio Medico esse non potest in ancipiti hoc rerum statu Versanti, ac fuit Qui NTO FABio MAxi Moqui cunctando restituit rem . Nam cubans infirmus , priusquam ei remedium satis profuturum esset, vita decederet . II inc vetus est adagium gramviora mala validioribus remediis , atque

extrema eX tremis raptim etiam summptis aggredienda esse. Hac praeterea Cunctatione, et lento , atque exiguo remediorum usu, narura ita eorum actioni assuescit , ut mutationis beneficium nequeat corpus sentire, ae

proinde morbus, et diuturnior, et per tinacior factus maiores , postea firmio resque in dies radices figit. I inc eve-

75쪽

nit, ut, etiamsi in salutem morbus terminetur, nequeat id obtineri, nisi dupla , aut tripla data remedii dosi , quando una initio opportune propinata satis fuisset . Sed illud rursus accidit plerumque , ut quaedam remedia minima copia exhibita plane diversos asserant effectus ab iis, quos Medicus ab eo

rum uSu sibi, suisque aegris pollicebatur . Sunt enim non pavea, quae pro diversa doseos ratione dissimiles effectus edunt . Porro , ut mittam , ut pote nimis obvia in hanc rem ex Opio,

atque Hydrargyro petita exempla , nonne Alumen, quod paucorum dosi

granorum alvum adstringit , ultra scriptulum datum eam resolvit, reseratque Z Nonne pariter I pecacua nae radix narium, atque uteri hae

morrhagias compescit, et cohibet ad dimidium, vel unum granum pedetentim data , dum ad viginti circiter ore

sumpta vomitum ciet 8 Sane ex eo etiam nocere solet a BRUNONE me-

76쪽

dendi ratio proposita, quia animadversum est, inutiliter aegros commoThri , ac repetitis istis commotionibus subitae, manifestae , ac s)tis proficuae mutationi adducendae imparibus moleste assici, magis debilitari, atque ex maiori infirmitate, quae, docente CELSO , omnibus fere morbis maxime obnoxia est, in novas aegritudines

incidere..

Equidem fateor gelu occupatum hominem confestim non esse in ae stuans cubiculum deferendum, multoque minus luculento igni protinus admovendum ; sed primum frigido adhuc loco eum detineri oportere, ac paullatim ad eam caloris temperiem ipsum adducendum esse, quae Sano cuique apta est. Quare primum fit gidis balneis Septentrionales Gentes subveniunt, frictionicum nive, et glacie erum in hoc casu ehpedit a remedio, quod minimum ca-joris habet, curationem exordiri , ne

congelatis apte busque , quae absolvuntur. '

77쪽

subita secus caloris maioris actione molles humani corporis partes actu adstrictae a rarescentibus intus occlum

sis humoribus, ac vi ignis nimium ex pansis illico distentae , distractaeque dissiliant, ac disrumpantur. Partes siquidem molles humani corporis distendenti caussae , quae paullatim agat, obediunt utique; atque ita quidem,

ude suum lumen mirum in modum

amplificent impune; quemadmodum in obesis ad ultimum Polvsarchiae gradum adductis, in ascilicis, atque in

mulieribus , quae nono gravidatis mense latam alvum trahunt, perpetuo evenit: quae interim partes illico disrumpuntur si vis extendens valida confestim agat ; quemadmodum PaS- sim accidit . quando nimio clamore, ferinae tussis impetu , aut nimio vomitionis conatu , aut alio vehementi nixu disruptiones vasorum contingunt, aut herniae erumpunt. Ob hanc proinde caussam minimum primum gradum caloris, non maximum admoVen-

78쪽

dum esse congelatis corporibus essectus oStendunt, qui , contrarium ubi fiat, oriuntur, quique huiusmodi sunt, ut significent subita rarescentia humorum , ac partium disruptione , harum nexum labefactari, solvi , atque ita destrui, ut vita extinguatur.

Quid enim aliud sibi volunt dolores ingentes, quos exporiuntur qui incaute gelidas manus igni admovent Quid praeceps, quae tunc Sequitur , gangraena uid fructus autumnales, ac Serotini, qui gelu correpti , si in frigidam demittantur, suas qualitates, quibus edi volupe possint, protinus

recuperant; dum in calidam confesti in demersi quadam gangraenae Spe Cie tentati corrumpuntur Z Accidit Proinde , ut non solum ad vasorum disruptionem vitandam; verum etiamne diu vacuo ventriculo intolerabile pondus inferatur, non plenis hausti-hus , atque affatim , sed exiguis , ac pedetentim potum recte offeramus iis,

qui ob diutinam a potu abstinentiam

79쪽

r . . siti, iam prope i confecti videntur. . l, i Fateor equidem diutina oppressos inediae, qui nimirum iratum ieiunio ventrem iamdiu placare non potuerunt , eosque , qui lenta nervosa maligna febre decumbunt a cibo copiose, et semel sumpto opprimi : levari vero , ac plurimum refici eo paullatim,

at saepius dato . Sed quid inde, cum in cibis illud roboret, quod nutrit; nutriat vero id , quod concoquitur, non id omne, quod ore sumptum degi utitur Z In his porro aegris fractae digestionis vires vix tenui ferendo cibo , vixque aegre, ac lente conmcoquendo pares existunt. Unde dum ipsae vires tamdiu excludunt alimentum, quod tenue, ac concoctu facile non sit, donec recreatae , ac refectae valentius, ac copiosius possint sustinere, apteque Subigere ; contra requirunt tunc Roborantia quae valentissimi g neris sint. Haec enim pharmaca digestionis opere, caeterisque motibus non

indigent, quibus immutentur; sed per

80쪽

se sua iam actione concoctrices poten tias incitant, et languentes cordis aditeriarum, cerebri , nervorumque ope rationes erigunt, quae exhaustas vires reparent, ae morbo fractas restaurent.

Solent proinde Clinici omnes, dum

aegris in adducto rerum statu medemtur, non lauto quidem, aut saepe iterato epularum , cupediarumque missu iisdem mederi, at Roborantibus efficacioribus copiose , ac satis crebro porrectis opitulari . . Quis proinde se bres comitatas aggrediens earum Curationem a largissima cotticis per uviani copia non illico auspicabitur Z Quis rursus ubi syphilis saeviat atrociter , eius sanationem, validioribus posthabitis Mercurialibus , committet lenio ribus . quae impedimento non erunt quominus aeger interea non satis ad tutus arte dirissima lue conficiatur ZProfecto tantum abest , ut debilitate vera urgente aggredienda curatio sit mitioribus , leviorique stimulo praeditis remediis, ut vel ipse illi MoscA

SEARCH

MENU NAVIGATION