Casparis Achatii Beckii ... De nouellis Leonis Augusti et philosophi earumque vsu et auctoritate commentatio prolusoria. Praemissa est dissertatio De prouida Dei cura in dispensandis iurisprudentiae fatis itemque laudati imperatoris vita

발행: 1731년

분량: 174페이지

출처: archive.org

분류:

121쪽

rite liberoque consensu inita, locus est poenitentiae, ergove nefas est, illis in hunc euentum adiicere poenam conuentionalem : ulterius quod quidem argumentum est ad hominem) non minus propter timo rem amittendae arrhae, cumprimis sit haec pretiosior sit, vel eius restituendae in duplum, seu in quadruplum, infringitur libertas, aut si mauis. licentia, diuortiorum ac repudiorum, quam per adiectionem poenalis stipulationis: ad extremum, quum sponsalia facti stipulationem contineant, aduersus partem re fractariam ac poenitentem ad interesse agi posse ,

iuris nostri auctores consensu largiuntur, argum. L. 72. 'ine. de verb. obligat. L. II. f. r. de Re iudic. BEus GP. r. de Sponsi. c. I 4. SICHAR D. in L. r. Coae de bonis sal. in s n. s T TV V I v S, in Synt. Iur. civ. Ex. 29. th.

II. at enim vero in eiusinodi negotiis plerumque difficilis est probatio, quanti cuiusque intersit; eaque de causa, ad praescindendas ingentium iurgiorum occaasiones, commodius iuxta atque prudentius est, ceris tam pecuniae summam, eius loco quod interest, vel poenae nomine , comprehendere : denique poenalis stipulationis ea est natura, ut in sponsoris arbitri uit, vel praestare poenam , vel promissum: quibus hoc etiam accedir, quod eam in rem iure veteri legia tima fuerit poena quadrupli :. quam quidem cessare voluerunt Imperatores, indicata lege s. Coae de vomsal. sed quadrupli tamen poenam ex conuentione vaalere

122쪽

ri DE vsv PT AUCTORITATE Iere iusserunt 3 prout hoc manifeste euincunt verba: nisi θpecialiter aliud ex communi consensu inter contrahentes de eadem quadrupti ratione placuerit. Quod sane institutum in se considera thim, neque iustulae aut bonis moribus, neque matrimoniorum libertati repugnat. Quum enim iustum sit sponsalia' seruare,& promissum matrimonium perficere, utique non erit iniustum, metu poenae conuentionalis promisorem sortius obstringere. Deinde libera debent este matrimonia, sed nondum promissa &contractat haec enim implenda & seruanda; neque poena adiecta libertas matrimonii demum restringitur, sed ipsis sponsalibus iam est restricta; Quae quum ita sint, laudabilis sane est, tamque ad stabiliendam diuini circa

sponsalia iuris auctoritatem, certamque Romanarum legum explicationem, quam ad reprimendam prauam illam repudiorum libidinem, comparata LEO-Nis Philosophi Imperatoris constitutio, octaua scin

supra decimam, cuius epito me extat apud HARMENO-PvLvM, ' qua is poenam conuentionalem sponsalibus adiectam probat, eiusdemque praestandae necessitatem iniungit, qui sine legitima caussa violauerit conisnu Malis fidei sanctimoniam. Eandem vero constituistionem, utut Caesareo pariter ac Pontificio iuri quodammodo aduersam, sori nostri ecclesiastici usu passim receptam esse, magni nominis Iurisconsultorum defenditur auctoritate, nimirum LAVTERBACHII, de Poena Conuent. th. XLVII. sTRTΚII, de Dissenc

Sponsa

123쪽

Abrog. ad L. f. C: de Sponsalib. TITII, in Iure Privat. L. N. c. r. g. I. A quibus licet diuortium sententiae faciat BRvNNEM ANXus, Conssit. LII. ea tamen non est huius alioqui doctissimi viri auctoritas, quae vincere possit optimas LEONis nostri Philosoplai rationes. Sane enim, quod Gallorum Iureconsultoruna plerique, se non tam legibus Romanis uti, quasi auctoritati &sancitioni earum aliquid in se permittant, quam ex iis depromtae rationi & aequitati se submittere, profitentur idem nobis multo rectius responsis prudentum, nostrae inprimis tempestatis, adplicandum esse videtur. Comparandus de cetero ad hoc argumentum est HENRIC. CANISIVS, in cap. v. de bo alibus.

g. XXXIV.

Ad religionem matrimonii conuenti, aduersus Repussium repudiorum leuitatem pertinent, quae de sponsalitia-m viri, surum dispendio arrharum diuersis sanctionibus consti str 3 ab aliotuerunt Romanorum Imperatores. Sponsa nam- Da aioque, perquam stat, quo minus contrahatur matri- IN. in Nommonium , arrhas restituit duplicatas, acceptas ninii. XCIIL O rum,

In lege o. Cod. Theod. itemque in lege s. π s. Cod. I Anian. de Donos nec non in lege unica utriusque cod. . iRector prouinc. ves ad eum pertim sponsal. deae

124쪽

Io frum, & alteras tantas. At sani tamen notabiles aliquot huius rei exceptiones, quibus ne quidem arr- harum nomine quidquam detrimenti patitur recedensa sponsalibus: eoque loco cum primis habendum est,

si iusta ac probabilis repudii causa subsit; veluti turpis & impudica siponti conuercatio, religionis siue sectae diuersitas, & si qua alia huius generis mutatae voluntatis emerserit occasio, , tunc enim simplici arr- harum restitutione desungetur sponsa, dum ne huiusmodi quid obtendens, sciens fidem dederit sponis. Quae omnia quidem simili modo etiam de sponso,

super recipiendis vel amittendis arrhis, disposita sunt. Verum ingens circa hanc rem exorta est dubitatio, an iure etiam ac impune repudiari possit sponsa, cui iam antehac furtim ab alio vel. Zona saltem vi ginitatis Bluta est, vel quae plane grauida ex alterius complexibus esse deprehenditur λ Sane Ii verborum corticem spectemus, neque indicatis superius legibus, neque alio quodam ciuilis iuris loco, decisam expresse cernimus hanc quaestione 'N. In negantem quidem sententiam facere videtur geminum VI PIANi resiponsum in lege H. g. r. D. de.Gutrab. tion. itemque in lege I. g. s. de Action. Eint. ibi: quod si ego, me Hirginem emisse Putarem, cum esses iam mulier, mitis valebit. Serius quoque impudicos mores vel sponsae, vel uxoris, semel adprobatae ductae. Ve, accusaturum quemquam opinatur pontifex Romanus, satis ei consultum existimans, quod hoc

ipsi

' GP. 2s. X. de Iureiurando. Caus. XXIX. qu. I. in M.

125쪽

Io ipsit profuturum sit ad remissionem peccatorum. At enim iure Mosaico res haec extra omnem posita est dubitationem: quoniam si lapidibus obrui potuit, quae sucum velo virginitatis texit, doloseque amantem cepit , multo sane magis licuit sponsio ante matrimonii celebrationem repudiare vitiatam, quam illibati floris esse putauerat. Huic vero diuinae legislationi merito calculum suum , Novella. Constitutione XCIII. addit LEO VI. Philosophus&Im- perator, simulque ciuilis iuris rationem in lege is. D. de iurisdict. & lege tr. S. s. de Act. Emt. itemque verborum vim ac potestatem, in citata lege s. Coae de Sponsi. ibi : propter turpem impudicam conuers

rionem, vel si post arrhas datas aliqua iusta causa poenitensiae imercesserit, pulchre ac perpolite explicat et ιo modo, inquiens, vera sponsatia sint, in quibus

nihil verum neque genuinum conspicisur Z vli meretricium se offere scelus ; ubi causae sunt disidiorum

odii, ubi animorum alienatio, quae mala aceruatIm

omnia pariter cum 'regrino semine si ipiunturi quomodo ibi matrimonialis concoria, quomodo purus θω- fatisque es amor Z Pum ut quispiam alterius fetum sibi subiiciat, id vero ratio non statuur. Neque Itemiustum es, ut, qui sipe honesiae casi matrimonii oblectarionis o sam in domicilium suum recipere conssiluerit, si ista matrimonii legibus insi, I, s cum altis Iasiiui-

126쪽

g. XXXV.

fluιs NoveL Quae cuncta prosecto vere atque neruose dicta ae rationes, sunt. Sane enim ex parte sponsi inuincibilis tali casuae Uus. est error circa qualitatem virginitatis, in puella utique essentialem. Habet quod negligentiae suae aut praecipit Nitiae imputet, qui circa corporis, quae oculis patent, aut animae qualitates, quae ita uestiga- ri quoque possunt, errauit i at interfecta virginitas latens damnum est, quod visui non patet, & cuius periculum, Comici etiam sententia, facere non licet Verum quidem est, si non dolo, ut fallat alterum, pro diuite se quis gelserit, ob errorem unius non rescindi sponsalia : sed honores, diuitiae, pulchritudo , accidentaria fortunae munera sunt, ex adueris casta S recti sibi conscia mens , virtutis. Absque terrenis & externis bonis felix esse pot3st coniugium; at vix sine sperata coniugis pudicitia: omnino autem metus maioris mali iuste deterrere sponsum ab eiusmodi nuptiis potest 3 quippe impudicam natura mulierem facile paruae poterunt impellere causae, ad sceleratos reuerti mores. Recto itaque iudicio eiusmodi sponsalia vera ac genuina non esse, censet Imperat Philosophus. Nullum siquidem matrimonium sine consensu contrahitur; iat hic deest consensus sponsi. quippe qui non nisi holliestae & integrae samae -gini fidem connubialem dare voluit; nihil-

127쪽

NovgLLARUM LEONIs. Io snihilque magis contrarium est consensui, quam error. Scelus quoque est, si mulier sciens, ab abiero se corruptam,castitatem prae se fert dolose,suaque fraude causam praebet negotio ex hona fide, si quod aliud, contrahendo. Dissidiorum praeterea ac iuringiorum materia utique seret proniis ma, si quis, meretriciae leuitatis mulierem, pro uxore agnoscere, in que domicilium ac lectum suum , una cum spuris sobole, recipere inuitus cogeretur. Quae cum itan habeant, merito communi non tantum Iureconsultorum, verum etiam Theologorum censent, probata est explicatoria illa diuini pariter atque ciuilis iuris constitutio LEONIs Philosophi Imperatoris. '

128쪽

Iure itaque optimo maximo liberatus sponsalitiae obligationis vinculo pronunciatur sponsus, si, tentata prius amicabili compositione, gratiam delicti ac iniuriae sacere nolit vitiatae, aut citra grauem nominis ac honoris diminutionem retinere eam mequeat ,

modo scilicet iste ab eo momento , quo virginitatis acturam restiuit, verbis factisque iustam voluntatis suae mutationem declarauerit. Ex dictis vero consequitur, non tantum ad dissoluenda sponsalia, ausi mauis ad ea pro nullis declaranda, itemque ad refundendas expensas, tam in sponsalibus contrahendis, quam litis prosequendae causa factas, experiri innocentem sponsum in foro ecclesiastico aduersus vitiatam posse , sed & sas ac ius eidem csse, quidquid arrharum nomine datum fuerit, ab eadem repetere. Ceterum me quidem iudice morali, pariter atque iuridica aestimatione, diuersum hac parte ius in sponis, atque in sponsa constituendum non est: quin potius hoc etiam intuitu obtinet regula , iura contrahentium esse paria, erroremque ac dolum ab omni bonae fidei negotio, quale, sicuti praediximus, est connubiale Medus, abesse debere: sane enim error circa qualitatem virginitatis, qui sine dolo alterius concipi vix potest, consensum spondentis excludit, ideoque sponsalia ipso iure reddit nulla : merito itaque ea nisdem fidem & integritatem animi corporisque, quam

sponsa

' De genere ac nomine actionum hanc in rem comparatarum videri potest vir consultissimus, D. PH ri Pr, in , de de Adulterio desponsatorum, Dasicrtatione, cad.

129쪽

- sponsa sponso, sponsus debet sponsae 3 praeterea aeque grata honestae virgini est sponsi sui custodita castitas, ac viro sponsae suae ita ut delibata virginitas: subest denique utrinque par metus, sponsum videli

cet scortatorem contractis nuptiis aeque ad scorta relapsurum , quam impudicam sponsam adulterio se esse .polluturam. Quibus rationibus firmamentum addit auctoritas VL ANI, Iureconsulti ethnici, periniquum esse, censentis, ut pudicitiam rure ab uxore 'exigat, quam ipse non exhibet, in Lege N. g. s. D. ad L. Iul. de Aduo. & AUGUSTINI, in Can. a. Caus. 32. qu. s. ubi inter alia hunc in modum scribit: intactam quaeris ρ intactus so e puram quaeris ; non esse impurus. Iure ergo meritoque repudiari siponsium a sponsa posse, si eum ante sponsalia libidinosam vixisse vitam comper fit, atque ad veniam sceleri dandam nulla induci queat ratione, tradunt CARPE VIUS, in Iur spruae Consistor. Lib. II. Def/ΤΙ. STRΥΚIVS, de Dissensu oponsalit. Se i. N. g. s . BRO PUERUS,

de Iure Connub. Lib. δ. e. r. . n. 36. NICO LAI, Tractis de Repud.-Diuora. e. a. n. v. ubi hanc sententiam

in supremo etiam Consistorio Dresdensi calculum meruisse testatur. Sunt autem haec omnia de ineris intelligenda sponsalibus: quam ob rem, si post nuptias iam consummatas demum uxor de mariti sui impudicitia certior facta sit, illam iure diuertere non

posse , e contrario marito etiam hoc casu uxorem repudiare integrum esse, communiter contendunt. . Ceterum η Vid. plurib. D. GuNDLiNG. in Disteri, cui inscriptio est: maiorema feminis, quam a Piris requiri castitatem, S .aι. sseqq.

130쪽

Ceterum de usu celeberrimae nostrae Nouellae LEONINAE, tertiae sic. seupra nonagesimam, in Orientis Im-derio, testatur Βασιλικὼν Lib. ix Tit. 37. in sim CONSTANT. ΗΑRΜENOPVLvs, m Promtuario Iur. G H. Lib. IV. Tit. II. f. Io.

g. XXXVI.

Va=ia ossim In Thesaurorum quaestione, non minus ac in thesiurorum plerisque aliis caussis fiscalibus, discrepantes admotaris destri. dum fuerunt Imperatorum sententiae. Alii namqueris. fisci sui commodis nimio plus indulserunt ; alii contra maiorem humanitatis rationem ea in re habue- , runt. Sane NERO, monstro quam homini similior, thesaurum etiam in solo inuentoris repertum, totum fisco adscripsit is quod CAEsELLI BAss I exemplo probat TACIT us in annalibus. Z Ο Nin RAS, COCCEI VΜNERvAM inuentum thesaurum dominis praediorum reliquisse, memoriae prodidit. SPARTIANUS de ΠΑ-DRIANO , in vita eius, scribit: De thesauris ua cauis,

visi quis in suo reperisset Ese potiretur sv quis m alieno, dimidum domino da et o si quis in publico, cum Abco

aequaliter patiretur. CALLISTRAT us, diuos fratres Imperatores, dissimillimos nempe illos, M.

AURELIUM ANTONINUM PHILOSOPHUM,'&LvC v M v Ex v M, si in locis fiscalibus vel publicis, religiosisve, aut in monumentis, thesauri reperti suerint, dimidium fisco vindicasse tradit. LAMpRI

SEARCH

MENU NAVIGATION