F. Ioannis Manteli ... Ars artium, siue De regimine sanctimonialium diatribe

발행: 1640년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ES I. MANTELI ARs ARTIVM ad suam inflectere: quod perinde foret atque pedem alienum suo calceo adaptare , aut annosam quercum ad hesesieram inflectere.

9. V. Tertia ratio.

AD intricati huius regiminis quasi

clauum pernoscendum longa experientia opus est, quae non nisi regendo addiscitur 1 ut saepe prius naufragium seceris, quam viam,per quam velificandum sit,noueris. Namque verissime Manilius ait: m. r. Per varios casus arte experientia fecis. Exemplo monstrame viam. Cuius posteriora verba ad difficulta rem hanc enodandam aequa lance -- lim ponderes , Exemplo. monarant viam. Exempla felicis regiminis euen- , tusque Rectori ab expertis quaerenda sunt, grauioresque viri in consilium

adhibendi , quod nemo umquam sino euidenti periculo neglexit. Sed quo tusquisque proprio iudicio innisus,

aliena

32쪽

sIVE DE RE O. SANCTIMONIA L. Mialiena haec adiumenta non praeterit, solemni mortalium vitio e quia nos omnes putamus saperdas, cum simus coptiae. Pluribus isthaec astruere per-quun foret facile , sed discendi auido sufficiunt: aliena omnia aspernanti etiam haec p/uca plus aequo longa

crunt.

f. VI. Auarta ratio. O Ritur ab excellentia status virgi

natis, uecessitate illas probe instituendi: namque,Vt D. Hieron mus est,flos quidam, & pretiosissimus lapis inter Ecclesiastica ornamenta, Monachorum & Virginum chorus est. At etiam pueris Belgicis notum est, quam sollerti diligentia eIegantiores flores custodiantur, & contra omnem aeris hominumque iniuriam muniantur, quanta solicitudine multo quaesitae auro gemmς possideantur;denique, quam auxie quaelibet pretiosa, quam

non oscitanter seruentur.Haec Vero in-

. tegritatis virginalis lilia, hos candida:

33쪽

innocentiae uniones, fidei custodiaeque tuae Ecclesia credidit: quare instar se ui nequam & infidelis futurus es, si culpa tua ista elangueant, hi perdantur. Thesaurus est Ecclesiae pretiosis simus,& vere talentum Atticum;quod nisi ad mensam dederis, ut foenus f cias , otiosi & inertis mercatoris poenam non effugies. Ne fallaris,lua possessio non est, ut de ea statuere possisis quod velisi sed apud te depositum, cuius in districto Dei iudicio accu- . rata tibi sit reddenda ratio : non tantum illius ut nihil perierit, sed quantum accessione virtutum au ctum sit. Illustrior portio gregis Christi, ut D. Cyprianus virgines vocat , in officio contineri nisi ab illustri non potest. Neque ab hac difficultate sese e pediunt,qssi uno effato, quo a se omne virgines crudiendi debitum amolian tur, suauiusque vivant, omne genus femineum rebus stiblimioribus,& quae

mentis agitatione perficiuntur, ine Pium . pronuntiant i tam in alium' , sexum

34쪽

SIVE DE RE G. SANCTIMONIAL. 3Isexum iniqui, 'quam Caligula crudelis in uniuersum populum Romanum; qui omnibus ciuibus Vnum guttur exoptabat, quo utendi labori parceret. Sustificere, modo grauioribus criminibus se non obstringant, etiamsi sine deuotione, sine ullo pietatis sensu, sine affectione, arida quadam consuetudine exercitia spiritualia obeant. Mal1 me Senem de dici est desperare, ne curet. Optima Ci 7'animi incitamenta sunt , cum docetur

aliquis posse quod cupiat. Apposite L

Cicero, Quoniam, inquit, non vivitur cum perfectis hominibus, pleneque sapientibus, sed cum his, in quibus praeclare agitur,si sint simulacra virtutum; etiam hoc intelligendum puto, nemInem omnino esse negligendum,in quo aliqua virtutis significatio appareat.

3. VII. Etiam mirgines maficulis

virtutum exercitiis idoneae. N Eque enim natura cum muliebribus ingeniis nouercaliter egi se existimanda est, aut Deum in am. ctum

35쪽

' 3s i. MANTELI ARS ARTIUM.ctum illarum virtutes Contraxisse, ut illis sola votorum essentialia pateant, ab orationis mentalis aliarumque sublimium virtutum exercitio arceantur

Par illis ad persectionem Christianam vigor, par ad honesta facultas: dolo

uere, patiuntur, Quod si mihi animo insideret lumen, quod aiunt, Solis

ostendere in meridie, proferrem in medium exempla B. Clarae nostrae de Monte-falchio, β.Teresiae,S.Catharinae Senensis , aliarumquo illustrium Virginum,quibus ad caelestia contemplanda, ad heroicos actus exercendos, illa , corporis iuxta ac animi puritas v. Dos plurimum adiumenti contulit. Mens

ιi--3 δε iiquidem virginea Deo adhaerens, MNU '' imaginis in se caelestis reserens em-giem , ubi cursus suos ab equorum perturbatione placidauerit, in illum aethereum purumq; locum plausu spi- Iitualium evecta pennarum, despicit omnia quae in hoc mundo sunt, Maeternis intenta virtutibus supra mundum

36쪽

SIVE DE RE G. SANCTIMONIAL. 33

dum labitur. Et in virginibus facris Angelorum vitan Videmus in terris, quam in paradiso quondam. amisimus. Elias, inquit D. Chrysologus, nescit 43 mortem, commoratur AngeliS, Onui uit Deo, S terrenus hospes, su pernas possidet mansiones. Et quaret nisi quia nullis corporei coitus fuisse permixtus cupiditatibus inuenitur. Per virginitatem Ioannes fit Angelus, canestis in terra, δί totam solUS cepit, tCnet, m- ' plectitur Trinitatem. Et hic ipse finis hominis est maxime excellens, scilicetvnio intellectus cum Deo; VnioniS au tem finis ipse Deus. Caucat igitur qui S. Doroth ciuscemodi spartam nactus fuerit, vel δε- Φ' dicere vel cogitare magnas esse Virtutes, nec posse adiri a femina. hoc enim

est, nihil spei in diuina ope habere, sed

animis ad bonum opuS torporem indere. Infirmitas mulierum praecipisccarnis est; at in anima sibi virtus sedem figit semper firma ac potens: studeat potius silli si quidem Vni prope incumbit, animas illas Deo dicatas perpolire)C Vr,

37쪽

34 I. MANTELI ARS ARTIUMVt,dum ad clauum conscientie illarum Psal. Io6. sedet, dextro nauem dirigere , & appellere in portum VoluntatiS Carum,VT quam ornatissimae virtutibus, sublimes in persectione, Sponso suo aliquando appareant. Hoc ille a cura tua exigit, huius, o Rector, posceris ratio nem . Aut existimabimus, illum caelestem deuotarum mentium Sponsumminus delectari interna mentis specie, nec requirere a virginibus sitis ornatum spiritualem , dignamque tantis 'nuptiis vestem, aut sibi minus praesta ri velle, quam Medorum Rex apuellis conspectui suo sistendis exigebat Θ Praecepit ille, quo Hebraea aliqua coniux sibi fieret, ut septem puella:

Esber 2. omnem conferrent industriam, S sex illa mensebus oleo ungeretur Ῥrrhino,

or alijssex quibusdampigmentis se aro

matibus uteretur. Proh, quantum operae, impensae & temporis ad ornatum unius feminae t vere de illa Comicus:

Dum comuntur, dum ornantur, annus

38쪽

comparatione illius ipsi Angeli praui sint, astraque immunda; patietur in thalamum suum induci virgines non probe adornatas , non decentissime cultas ξ De spirituali siquidem Christi cum virginibus connubio scribit

D. Fulgentius: Enimuero quem cor-Epig. 2.eoraliter sancta virginitas peperit,lauic spiritualiter sancta virginitas nubit, a quo & sancta virginitas fecundatur, Ut perseueret intacta. Unigenitus Dei Filius, vitigenitus Virginis Filius,unus

omnium sacrarum virginum sponsus est. Et Dia virgo a coniugij necessita te absoluta, spiritualia tantum debet ornamenta sectari, atque,ctaestis MXPsalm. . concupiscit decorem eius, delectatur specie & pulchritudine' eccuius munus erit , nisii eunuchorum qui seipsos in i . castrauerunt propter regnum caesorum , quique gynaeceo Ecclesiae praesunt, illis mundum muliebrem rerum caelestiam procurare ρ non frigidam piis illarum conatibus aspergere, sed ardorem potius fouere, cum ad medi-- C a tan-

39쪽

rib. I.

tandum , tum ad contemplandum, easque ad. sublimitatem perfectionis Christianae ani mare, dissicultatum occursantium nebulas cispellere ρ Et quamuis haec consulto ab alijs, quos spectatos dc providos cognouelis,

quandoquc fiant , te quidem labore

eXOnerare poteri S, at cura non libera

bis. 'Tuae vigilantiae, tuae industriae commisse sunx:& si labores molestiasque refugis , una Virtutem deseras oportet, quae non nisi hoc satellitio cincta incedit. Esto,etiam conatui tuo successus quem speraueras non respondeat: Deus non profectum sed studium spe clat: sufficitqi te tibi plura esse in voto, quam magisterio. Deinde vel tui unius caussa id ita fieri expedit, iuxta versus illos apud Ciceronem , qui per multa transferri possunt: Homo qui errati comiter monstrat via, missi lumen de suo lumine accendat, facit ' .

Nihilominus ipsi si luceat, cum im

40쪽

SIVE DE RE G. SANCTIMONIAL. 37

Postremo,sstudia iustitiae,quae ad fatu tem subditarum pertinent, non modo otio, ceterisque vitae commodis, sed aliis omnibus studiis officiisque scientiarum anteferenda sunt. .

Et ita verum illud quod initio dixi, dissicile esse Sanctimonialium regimen : quod qui attentiore consideratione in animum adm i serunt, non facile ad illas regendum exilient,aut ad eiusmodi munus aspirabunt. Sunt tamen non pauca quae has dissicultates non modice leniant: inter quae illud

haud postremum , quod optimae illa: animae assiduis calidisque precibus Deum pro Superioribus suis interpellent, S impolubile sit, plurium bene

orantium non exaudiri preces. Namique Virgines matris Ecclesiae hostia quardam sunt; quarum quotidiano sacrificio vis diuina placatur. Testem appello S. Gregorium,Vt hanc partem concludam,qui Sanctimonialium pre cibus haud dubitauit ascribere, qua 'tum ad tria millia in Urbe vivebanr, C 3 auer-

SEARCH

MENU NAVIGATION