F. Ioannis Manteli ... Ars artium, siue De regimine sanctimonialium diatribe

발행: 1640년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

38 I. MANTELI ARS ARTIUM Ordinem Excalceatorum sit amplexus;quantumque illi, etiam in summo

perfectionis adipiscendae anni si, patientiae & molestiarunt deuorandum fuerit; ne per indiserctionem magistri cuiusdam sui in Nouitiatu frangeretur, animoque concideret. Qui licet alioqui vir probus esset, tot tantisque austeritatibus& mortificationibus suis praeibat, ut profecto, inquit Diua, illi opus fuerit potenti & aethereo illo spiritu , quo a Deo donatus fuit: alioquin impossibile fuerat, ur in instituto perseueraret: quo etiam factum ut in Ordine permanserit, egregiamque postea aliis operam nauauerit. Duc igitur, id est exemplo prati, volentes; nolentes ne trahas: inflectere enim velle imbecilliorem sexum in quamlibet partem , id vero est vasculis vitreis aliam formam inducere.

CAPUT

62쪽

C A P V T I V. AEqua ter Rectori ab amore atque

' odio subditarum cauendum. Ali

euot in Utrumque malum cat tiones. . v M aliquando istius recor datio fabulae animum subiret meum , qua dicitur Dardalus fugae locum, occlusis Undique terta marique Viis, per ipsum aethera inuenis se ; atque remoto corti ce moralis sensus nucleum inuestiga rem: visum est mihi, per Daedalum, virum aliquem industrium, & longo rerum usu certaque consuetudine conis firmatum, designari ; per Icarum, iuuenem Opis eXdernae consiliique indigum , qui euasurus site foedam vitio rum &insipientiae si uitutem, si recte monenti auscultauerit. At quia humanus ynimus, non satis prouidus sagaxque futuri,regia virtutis Via Cepitis exerrat , aut alta nimium sublimiaque

63쪽

concupiscit & spirat, aut ad ima nimis faeculentaque se abiicit, prouide ut Cetera id etiam Daedalus monebat, ne se nimis' vicinum soli applicaret, humanaeque imbecillitatis cera illius calore li-rieiceret, iacte inferiora aeris leui alarum remigio radenS, Vndas tangeret, seque falsi liquoris onere grauans subsideret: sed inquiebat, - Medio tutis ins ibis. Monitum reuera aureum, quod in Rectorem Sanctimonial in m apprimo cassit. Illae namque & amori S ignem,& odij frigidum onus, uno conclusia pectore circumferunt; meritoque ambigas,ab utro plus periculi existat. Aut enim, inquit Publius, Amat,aut odit mulier: nihil est tertiti.

In extremis Versatur, auream mediocritatem teneremescit: semper, ut est in prouerbio, audininus quam canem,

aut plus quam senecionem iacit. Odio, inquam, aut amore in eos,quibuscum agit, sertur: amicitiae leges, quae media est inter haec duo extrema, haud callet.

64쪽

SIVE RE G. SANCTIMONIA L.

Et quia facillime ab uno extr*no ad aliud comin rat, ambidextrum esse

oportet, atque nouisse scutum opponere ex Vtraque parte, ne Veneno haec illita tela ad te penetrent. Quid veterum monumenta magis testantur nostra enim silentio libens transeo) quam amethatam illius sexus cruditatem mox in delicatissimi amoris transiisse

delicias; atque versa Vice, amor S ardentissimos postea in Moscouiti umqdoddam odij gelu obriguisse Potuitne mulier magis effuse , magis perdite adamasse hominem , quam Tyriorum Regina Troianum erronem deperibait At mox tam impotenti odio in adulterum suum extimulata est, ut arrepto ferro sibi pectus, ain ris tanti quondam domicilium, letali vulnere reseraret, quo illico effunderet, quidquid umquam AEneae in eo spirasset. Notior est illa ex sacris historia quam ut pluribus commemorem, ubi Sphinx illa AEgyptia amorem, quo Gen. 3'. prius erga Iosephum castissimum iu-

- uenem

65쪽

6 r. MANTELI ARS ARTIUM ueneri ferebatur, in tam detestabile odium conuertit,ut, nisi ir eius, homo sagax, mortis supplicium differendum censuillet, vel quia accusatrix femina, vel quia p ira ipsius innocentiae iam tum indicia eX pertus erat; nec posset in animum dimittere, tantum scelus hominem exterum, imo seruun', timidum scilicet pectu., nec tantiS amoribus obnoxium , hactenus in aliis stibi fidelissimum , Deique summe timentem , committere potuisse: nisi, m- quam , harum de aliqua caussa frigidam muliebribus flammis vindicandit ardori astu disset, de innocentis vita conclamatum fuisset. Quo spectas Eeeli. 21. se videtur Sapiens, Non es ira super iram mulieris. Et Euripides apud Pla-' nudem:

In vita

Pronis vij, se ignis acris impetin,

Inopia acerba, acerba alia quam plurima; Sed nihil acerbum se noxium, ut mulier mala. Tum

66쪽

Tum quod asperitas illarum , siue frigus quoddam odij in viros, quod non habent, sed prae se ferunt, facile sit expugnatu, atque Vel leuiter admoto igne inarfleat, testatur eiuscemodi amorum magister:

Assera si visa est, rigidsi imitata Ouid . .

Sabinas,

Veste, sed ex alto disiimulare puta. Amoris siquidem visa primordiis ipsiς

ultimis indita est a natura omnibus omnino animantibus ob species perpetuandas ; feminis vero praeter haec teneritudo quaedam mollitiesque ani mi, quoiad miserendum paruulorum magis ferantur, accessit. Et huic teneritudini etiam in probatis dc sanctis, diabolus insidias struere, atque in illicitum amorem propellere non cessisset simili prorsus modo quo phlegmaticos, consiliis aliter idoneos Vel maxime, acedia quadam nimia cunctatione infestat,sanguineos ad alta natoS, superbiae typho inflammare studet, biliosos, acres attentos, nimia ira su D funde-

67쪽

64 I. MANTELI ARS ARTIVM fundere conatur. Deinde, ut 'quidam Lἐb. Δ Α- apud Ciceronem ait, Vt quisque minimum firmitatis habet, minimumque virium , ita amicitias appetere maXim C. Atqde ex eo fieri, ut muliereulae

magis amicitiarum praesidia quaerant quam viri ; inopes quam opulenti; calamitosi quam ij qui putantur beati. Tertia amoris muliebris ratio: Vnaquaeq; Virginum formosam se esse credi vult, fideoque etiam multae ex illis, Lib. 3. d. teste fidelissimo D. Ambrosio, cum Dum si, studium castitatis profiteantur, affe-dtant adminicula pulchritudinis, ut comptiores prodeant, nitidiose vultu'quam sacra Domini deceat J atque amari gauder, amatoremque suum tamquam formae testem laudibus extollit. at si qua est quae nondum se a quoquam diligi sentiat, se minime formosam arbitratur. Vc autem quempiam ad redamandum inclinet, ecquod potentius philtron quam ipse amore Suida . At enim miraculi instar habeo q dde Hypatia. Alexandrina memorant, . illam

68쪽

SIVE DE RE G. SANCTIMON IAL. 61

illam, cum formosissima pariter atque doctissima esset, turpem Voluisse videri , quo amasio displiceret: qui illius amore saucius, cum aestum libidini; edomare non posset, palamque morbum si1um tandem illi detegeret , ipsa dicitur, prolatis muliebribus quibus dam pannis, atque in amatorculum coniectis , & impuri ortus signo demonstrato,dixisse;Tale est quod amas, adolescens, nihil autem pulchrum. Quo facto ille erubuit, atque ad fanitatem rediita

Udj amorisque muliebris in com- .

moda.

G IΤVR ad clauum in hodmuliebri salo sedenti unius nec Vivssis prudentia, aut unius Palinuri experientia sussiciet,ut incolumis rebusque omnibus integris,inter Scyllam hanc Charybdimque enauiget. Ex hoc , exE illo

69쪽

illo latere haud dispar periculum. Si namque si ibditς Rectorem suum odi

se inceperinti segnius obaudient, monita etiam sana dc salubria primum fastidient, deinde aspernabuntur: neque enim magni refert quid, sed a quo unumquodque fiat. Concionum nullus aut exanguis erit usus; nec nisi admodum timide, & parum pro Sacramenti Poenitentiae libertate, arcana conscienti e suae detegent. Et quid denique nisi nudum imperij nomen re- . tinet, etiamsi alia omnia habuerit, qui animos subditorum non possidet Quin, ut Ennius ait, Gem metuunt oderunt, quem quia

odit, periise

petit. . Grande mediusfidius malum: at illius comparatione quod ab amore imminet, haud paulo minus. Etenim humanitati ubi aliquantisper indulseris, atq ;i amari potius exoptaueris quam timeri; extemplo metuendum est,ne ingenuus spiritualis amor degeneret: namqUC

70쪽

SIVE DE RE G. S ANCTIMONIAL.

Nomine amicitiae saepe fefellit amor:& quae se filiarum instar gesterunr,matrum audaciam induant; quique prius ut subditis imperabas, tamquam a comparibus cogaris imperium accipere. In ipso enim aditu, Vt pruden tissime monet S. Antiochus Abbas, Homil. I .

primae conuersationis multa cum lenitate loquuntur, & prono in terram vultu continenter illacrymantur, reuerenter admodum habitum motumque corporis ementiuntur , cuspiria at . tollunt amarulentiae plena, de fames imonia aut castitate etiamnum interrogans, magna cum Voluptate auscultant differentem. Alter atque alter

mox congressus superiora illa selasim repellit ac repudiat. Audaciores dehinc factae, sermones teXunt, qui praemolli quodam lenocinio demulceant; quamuis ipsae nolint, ad turpitudi

nis affectionem invitent. Hac vero arte maxime pollent coniugium expertae, quae eminus & quasi ex specula virorum affectus contemplantur,

E 1 doctae,

SEARCH

MENU NAVIGATION