F. Ioannis Manteli ... Ars artium, siue De regimine sanctimonialium diatribe

발행: 1640년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

q8 I. MANTELI ARS ARTIUM quam optime de plurimis mereri.' At tu, aetate iunior, experientia posterior, consilioque minus exacte, licet alta secteris,&adolescentiae Inceniatiuum ratione veluti iniecta humo comprimas, perfectaeque aetatis gradum scandas, noueris lubricum iter esse, tantoque tibi periculosius, quanto praecariosis senibus placere vel inuitus potes, etiam - intamor omni

Crinibus est sis bestu dirimere Sabinί.

C A P V T III. f. I. te .cio Tectoris, id esqualem seipsum praebere debeat.

s T V D profecto aut S. P. Augustinus , Ut pote monastices professor, & s acrarum Virgi num parens dc institutor,aut

nemo alius cluet. ille igitur, ubi hoc agit,id est in Regula sua, scribit,Pr positum admonens: Circa omnes seipsum bonorum operum praebeat exemplum, breui

52쪽

SIVE DE RE G. SANCTIMONIAL. 69. breui periodo longam regendi artem Complexus. Non quod prudentissimus pariter atque sapientissimus legislator ea omnia ab aliorum moderatore exigat , quae illum docere vel adhortari alios contigerit: quia & gladiatores perfectissimos norutantum magistri & praepositi sui, sed etiam idiotae, & superuacue quique adhortantur de lon

ginquo, ut iape de ipso populo dicta

ta profuerint: monentque passim magni etiam in Ecclesia Doctores, non

quod ipsi possint, sed quid velle de

beant qui Christianae perfectionis studium sectiuatur: sed quia multo amplius exempla proficiunt quam prae- Ccpta. Nec enim dissicile quod iam fa- num exiitimatur , nec iuutile quod probatum, nec ab instituto Religinis alienum, quod' a capite hereditario quodam paternae Virtutis usu & successione in membra diffunditur. Apposite. ad hanc rem etiam Ethnicus scriptor, Longum, inquit, iter est per Praecepta, Meuc.& essicax per exom-

53쪽

Seneca

ro I. MANTELI ARS ARTIUM

pla. Zenonem Cleanities non expressisset, si eum tantummodo audisset: vitae eius interfuit, secreta perspexit, obseruauit illum alex formula Viueret. Recordemur igitur, quid Aposto Ius Petrus praecipiat iacerdotibus: Pasicite qui in vobis es gregem Dei, prout dentes non coacte, sed istontaneesecundum Deum: nes turpis lucri gratia ,sed volungarie: nes ut dominantes in cleris,

sed forma facti gregis ex animo. quia

pesti me tum se res monastica habet, cum quod praeuia virtute essici debet, id solo tentatur imperio. Ideoque altius in animum admitte istud Doctoris Gentium: In omnibus teipsum pra-be exemplum bonorum operum, in δε-ctrina , in integritate, in grauitate. Schai H dissicile subditas tuas ad eadem impelles. Subiiciunt si quidem se homines alterius iudicio imperioque pluribus de caussis. Sed null1 re aequo ducuntur feminae atque blano inui tatione magisterio virtutum: liue id fiat innato feminis a mulandi studio,

54쪽

veretundiaque suadente i siue quia id fore utile persuasum habeut, quidquid

illius cuius vitam aestimant, expresse rint. Profecto nulla certior subditas ad Religiosam persectionem ducendi via, quam si ipse moderator ab iis quae eo ducunt non abhorruetit, si in oratio nis, mortificationis, obedientiae, paupertatis studio fuerit primus. Nihil aeque, inquit D. Ephraear,animum hominis ducit ad salutem, iunioresque . ad laborandum intendit, atque si doctorem re ipsa S exemplo ad virtutem cohortatorem inuenerint. illa 'enim vox libentius auditorum corda penetrat , quam dicentis Vita commendat:

quia dum quis loquendo imperat, ostendendo adiuuat ut fiat. Vis igitur illas Religiosis humilitata D, tis SI modestiae perquam studiosas bHumilitatem sequere, non quae Ostenditur & simulatur gestu corporis, aut fracta voce verborum , sed quae puro assectu cordis exprimitur. Aliua est enim virtutem habere, aliud virtutis D L simi-

55쪽

32 I. MANTELI ARS ARΤIVM similitudinem. Nam veluti aurilhalia cum mulli metallo Verum auri colorem imprimit; ita nec simulata virtus solidam virtutis speciem cuiquam a fricat. Exoptas habere morigeraS, maiorum decretis Ubsequentes, propriae voluntati valefacientes Memineus eo usque cetera omnia animalia, inferiorem p ipsius partem, Adamo promptissime obediis te, donec ipse Deo diuinisque praeceptis subauscultauit. ipse

sibi ceterisque animantibus norma huius virtutis extitit. Placet ipsas vide

re rei im terrenarum cura CXutaS, at

que Euangelicae paupertatis peraman Tretul. lib. tes Nulla maior ad pecuniae contem G νδ ς' ptum exhortatio subiacer, quam quod ipse qui exhortatur, in nullis diuitiis in-HomiL4 . uenitur. Causam requirit D. Chrysio iv Mμφι-- stomus, cur modo, cum olim duodecim homines totam . paene Orbis fari nam fermentaverint;quando innumeri doctores sunt, has Gentium reliquias

conmertere non Valeant. respondet

que, non Apostolici culminis dignita

tem i

56쪽

sIVE DE RE G. SANCTIMONIAL. y3ti , non miracula ab ipsis edita hoc praestitisse, sed verum ac non simulatum gloriae atque pecuniatum contemptum , M .quia nullam saecularium rerum omnino curam habebant. Alio

quin si vita dissensisset a praedicatione,

adeo miracula illos commendabiles non fecissent, ut inde etiam impostores existimati fuissent. Quam sanctis simi Doctoris responsionem non est dissicile ad propositum transferre. Idem de temperantia, castitate, patientia, studio mortificationis, assidui- νtate & puritate orandi, esto iudiciu m.

Quomodo enim Victus tenuitatem D. -ν.

illis inculcare sustinebis, si ante Sace dotis Christi pauperis & crucifixi ianuam, & qui cibo quoque vestebatur alieno, lictores conflatum M milites excubare, subditae, sepe nobiles, semper imbecilles, intelligant', iudicemque prouinciae melius apud te pran clere quam in palatio ξ Cauesis, maxime si Monasterij salem lingas, ne Sororibus mollis animi, & cutem belle D 3 curan-

57쪽

J I. MANTELI ARs ARΤIVM Curantis opinionem ingeras: ex hac is risio, ex irrisione contemptus. NequCenim Deo diuinisque rebus idoneum censebunt , qui deliciis detinetur terrenis; nec spiritui vacare posse,qui corporis curam facit in desideriis. Arcebis quantum poteris omneS externos, ne te potius onus aut sarcinam habeant quam caput: aut aliqua dicacior illud Belgicum tibi accinat, Sorores fila, Patrem congios ducere. ideoque vetus illud edicant:. Epol, S risce, te curasti molliter, Lautes munm adminictrasti tuum.

o. Ambras, Deinde castitatem ille docere facilis, ρ λώι. seuero carnis vitia coercet affectia, qui ne vel ungulam dimittit AEgypti tyranno, qui numquam Verbo, Visu, corporis motu vel leuiter discinctus apparuerit. Victoriam porro patiens loquitur, iuxta illud: Qui patitur, min-cis: & qui triumphum de aduersis egerit, idoneus est aliis crudiendis patientiam; poteritque ex veteri militiae

58쪽

SIVE DE RE G. SANCTIMONIA L.

formula edicere: Hacten tibi licet bis consi se eo progredere: huc reuertere. Si denique taηs fuerit Rector , qui spiritualium rumine instructius clarare internas pectorum noctes didicerit,qui

iacentes erigere, moerentes CX hilarare, aegras solari, scrupulosis condole re, torpentes inflammare, omnibusque omnia fieri doctus fuerit , qui silentij & solitudinis, quantum muneris ratio sinit, amator, orationis & mortificationis ipse studiosus extiterit', piorumque voluminum lectioni addictus sit ; nae illo paruo negotio Sorores ad

mortificationem voluntariam oratio

nisque sublimitatem perducet, nutantia fulciet, humilia subleuabit. Fate- .mur equidem, ut D. Aponius ait, fa- Lib. I. intis & vltra qua efferri potest , quod si gloriosior ille sit, qui,nullis praecedentibus exemplis, quod laude dignum est fuerit operatus, quam ille qui alterius magistra opera edocetur. Sed ad hanc animi celsitudinem imbecillior ille sexus ut plurimum non assurgit; Ut

D 4 , praeire

59쪽

praeire ipsi. necesse sit, si subsequi in

recta via velis. Ideoque acquiesco in D. Hieronymi epiphonemate: Non confundant Opera tua sermonem tuum; ne,cum in Ecclesia loqueris, tacita Sanctimonialis respondeat: Cur ergo haec quae dicis ipse non facisρ Delicatus magisterest, qui pleno ventre de ieiunijs disputat. Accusare auaritiam astectum proprij latro potest: Sacerdotis Christi os, mens, manu sque concordent.

f. II. Non sit nimium morsus. AT alia hic quoque adhibenda

cautio est, ne Dum uitant stulti vitia, in contra

ria currant: . .

atque ea omnia Rector a subditis sivise igar, quae ipse praestare potest. Id nimium inclementis S morosi Superioris est: & ab humore melancholico, qui regimini aliorum minus idoneus, calor hic prouenit. Et quia omneS, quae magna sunt, & praeter ceterorum honsi-

60쪽

SIVE DE RE C. SANCTIMONIAL. I

hominum consuetudinem fiunt, ad miramur, magnisque eos efferimus laudibus, in quibus excellentes quaedam & singulares virtutes perspiciuntur: sussicere debes aequo Moaeratori, ut id a subditis consequatur, si ilialum in maiori ob id pretio habeant,

tacitaque venerentur, ad cuius perfectionem attingere nequeant.

Ad haec,austerum esse in vigiliis, abctinentia, ieiuniis , aliisq; corporis amictationibus, non usque adeo magnum videri debet; ut quae recenter Conuersi a saeculo, & corpore robustiores,m us obseruare possint, quam ij qui diutius Deo seruierunt. At mores vel suos vel alienos mutare, singulasque animi virtutes formare , perficere; id vero grandis est studij,dongaeque con siletuamis:adeoque res dignissima,cui potius Rector anxie immoretur, non milium, ut est in prouerbio, terebrer. Scribit S. Teresia virgo illuminati a ma,qua occasione 9 mpulsu R. Pater se' - μHieronymus Gratianus de Matre Dei

SEARCH

MENU NAVIGATION