F. Ioannis Manteli ... Ars artium, siue De regimine sanctimonialium diatribe

발행: 1640년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

78 3. MANTELI ORS ARTIUM non admittes, ne prunae reuiuiscant, atque prius damnum quam periculum percipias. Idem ille experiens pariter atque sanctissimus optimarum Virginum moderator monet, Caueto, inquit , omnes suspiciones, S quidquid probabiliter fingi potest; ne fingatur,

ante deuita : muliebria munuscula, & sudariola, A vestes ori applicatas, dc oblatos & degustatos cibos , blandasque ac dulces litterulas sanctu amor non habet. Sed an muliebris muneris Veneno feti vis exemplum t Cum Medea maxime vindictam contra Creont.1 Regem spiraret,aliaeque publico se vindicandi occlusae cssent viae, ad munera conuertit animum ; nec malefica

esse potuit, nisi munifica fieret. Atque inde totius fere aulae exitium. Quaerentique apud Senecam, siti a fraude capti' -- apte respondetur;

solent reges capi,

82쪽

sivi DE RE G. SANCTIMORIALi 79 Nec capti modo Reges, sed dc regiae aedes correptae flammiS , quae muneribus occulebantur. Nullus Vesevus, 'nulla AElna tam grande alit incendium. Prudenter proinde Troianus Laocobn immanem illum Graecorum equum, se Dachinam, vel ideo fraudis suspectum habuit, quod Palladidono esset:

-- Λn, inquit, usia putatis AEneiL 1. Dona carere dolis' Vtinam ad 1lla tempora, dicere sole- σαrobb. bat a Pontius Samnis, fortuna seruasset, Sc tunc es em natus, quando Romani dona accipere coepissent non ullam passus diutius eos imperare. Nisi igitur, o Rector, imperio euerti velis, de- quo mox , munuscula illlaaec a te diuertes. Ottho III. Imperator, mO- Barom nitus a S. Heriberto Coloniensi Ar-cbiepiscopo, ut faueret ab uxore tibi rebellantis , dc postea seuere puniti Crescentij, non sat cauit: sed pukhritudine mulieris pellectus, primum amare, deinde blandiri, postea ad con

83쪽

cubitum persuadere : sed nihil oblitanuit a callida femina, nisi pacta matri 'monialia intercessiissent, atque spes daretur redimiendam diademate Imperatorio. Quod cum ille votis iam potitus,& quasi securus amorum, δiutius

differret , illa, quod erat, se omni spe

destitutam cer ns, vela obuertit, tacitoque premens sub corde dolorem namque, ut illa pessima mulierum dicebat, Merio Professi perdunt odia vindictae locum)v chirothecas veneno infectas Iissperatori, nihil nisi delicias & amores muditanti, dono misit. Laetus ille gaudensque induit, atque morbum let lem, quo mox misere confectus in teriit. Sed hoc ab irritata & odio flatagrante. Et amans Deianira Herculem veste, quam dono habuerat,interemit; quemque is iens Iuno aliena mulier duodecim immanibus laboribus franiagere non potuit, VXor munifica euertit. At bono dolo, S ignara fecit. . Certius igitur testimonium a sacris. Libris

84쪽

SIVE DE RE G. SANCTIMONIAL. 8 ILibris accipe. Melior est,inquit Sapiens, Ecdi. εα iniquitas viri, quam mulier benefa- . ciens. Minus tibi periculi si vir oderit, atque si mulier adamauerit, beneficiis que auxerit. Testor Dauidis, prohi, miserandum casum. Huic numquam Saul occulta. fraude infestisque armis tantum nocere potuit, quantum de virtute illius Bethsabea blandiens,stragulisque Babylonicis molliter illum componens, delibauit., Et quamuis isthaec munificula nullum amoris ignem, nullam concupi scenti e prauae stintillam spirent; liber

talem auctoritatemque magnopere

adimunt, ut libere quae sentias egicere, secure quae Veiis Vetare non possis. Danti, animos addis, tibi demis. Et viqueruntur mulieres semper aliquid, aut exprobrant; id eo inuerecunduis faciunt, quo magis se habere aliquid putant, quod osticiose, aut amice, aut cum labore suo factum queant dicere. Tum quanta haec inuidiae area, quanta aemulationum seges, si reliqua: paria

85쪽

82 I. MANTELI ARS ARTIUM

praestare nequeant Quantum deinde affectus proprij periculum , Ut improbo seu labore seu industria acquirant quod donent quod nisi consequi posunt, odium capitale in dantes pariter atque accipientem partientur Porro, Vt omnia ubi absint, nolamediocrem haec facilitas contemptum parit. Audi Virum primarium ex antiquis: Facile contemnitur Clcticus, qui saepe aduocatus ad prandium, non recusat. Num quam pennies, raro accipi2muS gati. Beatim enim est dare, quam accipere. Nescio enim q*omodo etiam ipse qui deprecatur Vt tribuat, lim ac ceperis, Viliorem te iudicat: N mirum in modum,si eum rogantem Contem pseris, plus te posterius venerabitur. Cuius mali periculum etiamsi abfuq-rit, coni uendum quandoque erit. Hinc Alcamenes interrogatuS, cur a Misienijs oblata' munera recusasset,

respondit Quoniam si recepissem, cum legibus pacem habere non po

teram a

86쪽

sIVE DE RE G. SANCΤΙMONIAL. 83 Quia vero haec omnia etiam acci- .dunt, si ipse quidpiam dederiS; con- . trahes manum tuam,nee damna damnis emes. non sit in toto monasterio praeter publicum forte quodd m do- . narium, 'quod Sorores glorientur essea Rectore. Quid enim tua nisi largitiones interpretabuntur, quibus illa- .rtim animos delinire libertateque -- exuere velis Et quamuis aequaliter omnibus dederis, calumniae inuidiae que fomitem non auferes: neque enim ex pretio, sed affectu illa aestim bunt, quo te aequaliter ferri in omnes numquam vel ipsa Suada mulieribus persuadebit. Esto, aliquas ani

mum a te auersum gerere intelligas, ne muneribus beneuolentiam earum Vmquam consecteris: tum enim te

non Superiorem , sed ministrum praebitorem putabunt ; ideoque contemnent, faciesque auersione si a sitamiores.

. - . . .

87쪽

8 I. MANTELI ARS ARTIUM

pacem et eramque charitatem inter Sorores foueat.

D quisquis assequi aliquando

potuerit, haud minori facilitate etiam ingentia monasteria moderabitur, quam nauclerus solo clauo plures vectores quolibet transferti aut phonascus inter apte concinentes modos facit, brachiumque mouet; aut Sacerdos plures de eodem altari comminicat. Quia coniunctorum,.quod etiam in gregibus animalium patet, facilis custodia, sta ut puer paruulus agat eos: at, si dissi trahantur, & in diuersa abeant, neCplures quidem illis custodiendis sufficiunt. Quamque pulchritudo apta

membrorum - compositione mouet

oculos, & delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes quodam lepore consentiunt; tam societas humana

amor

88쪽

sIVE DE RE G. SANCTIMONIAL. 8 c

amore & conspiratione animorum concinne coliterens, homines pariter ' , Superosque exhilarat. Deo in primis . facilem, Vt ita diram, aditum in m nasteria sternit. Vbi enim ille hospitabitur, aut quo diuert l, nisi ubi charitas viget & consensio animorum e Fa- Psal. 7s.ctin es siquidem in pace Locus eius; dc

lubentissime medius inter eos com M. 4.

moratur, qui in ipso habent cor Manimam unam, in quo omnia hum na colliguntur, S extra quem omnia diffluunt. Vbicums fuerim duo vestres Mars r s.congregati in nomine meo, ibi Mn in medio eorum, inquit pacificus Rex noster, non multitudinem approbans, sed conuenientium Vnanimitatem.

Quid autem illi loco defuerit,ubi assuerit Deus Intrauit aliquando Iesus iam im . in domum Zachaei, & illico ipse omnesque familiares in numerum filiorum Abrahae adoptati sunt. qiuim ignobiles in quantam nobilvatem , quam turpes & egeni in quantum decorem , & caelestes diuitiast Iniit quo-

89쪽

Lvc. 4. que CAestis hic medicus aedes Simonis Petri , & febres,quibus socrus illius, tenebatur, gam statim corripuerunt. rem Inuuit Martitae dra um, & ad vitae. praesentiam mortuus reuixit: Maria supernae dulcedine contemplationis perfusis, Ormatum quae in mundo sunt penitus oblita, sedebat secus pedes

Domini, audiebatque verbum illius, verbum bonum , verbum Con latorium, quod omnes aegrae mentis dolores abstergeret, infinitis audientem bo-' nis cumularet. Neque enim illius praesent . modo morbos, mortem , aliaque mala fugat; sed omnia bona pariter sum illo comitantur, hospitibus que obueniunt. An non igitur omnibus remis velisque, ut dicitur, anni- .. . tendum est, s pax unitasque in mon steriis seruetur, foueatur e si abacta liuerit, reducatur ξ Quo Zelo, quo d lore , qua charitate, quam effusa hu- l. militate S. P. Augustinus optauit, Mpro virili conatus est, lisam pacem D. Hieronymum inter Rufinumque,

90쪽

SIVE DE RE C. SANCTIMONIAL. 8

monastices professores,resarciritui qui optime nostet, sine illa neminem monachi nomen obtinere posse. In hunc modum scripssit D. Hieroqymo,quem . Rufinus grauissime laeserat: Acerrimis Tom dolorum stimulis fodior, dum inter VOS cogito tantae amaritudinis irrepsisse perniciem. Heu mihi l qui vos alicubi simul inuenire non possum, fortet Yt moueo Vt doleo, Vt timeo, prociderem ad vestros pedes, flerem quantum Valerem, rogarem quantum

amarem: nunc Vnum quemque Ve-

trum pro seipso,nunc Vtrumque pro alterutro,M prQ assis maλime infirmis, pro quibus Christus mortuus est, qui vos tamquam in theatro vitae huius cum magno sui periculo spectant. Si enim vilibi gentium pax utilis necessariaque, monasteria feminarum numquam destituere potest,sive ipsiim,coetum, siue singulas spectes. Viditassin aliquando, proiecta humo ubi apes volitam illas turbari toto alveari, quae alioquin ordinatissime degunt

SEARCH

MENU NAVIGATION