Hesperides, siue, De malorum aureorum cultura et vsu libri quatuor

발행: 1646년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

104쪽

Liber Secundus. Si

Audite iam uniuersi, totoque disterminati terrarum orbe mortales: audite viventes& posteri mirabilis pomi originem plane miserabilem: veteremque cognoscite ac lugete sub inuolucro tragicae fabulae historiam. Cum ludi quondam Apollinis ederentur de more in V Harmoni ibe Arcadum regia , cui nomen Palantium: interesse spectaculo di- 'rum' ' gnatus est numeroso cum populo cumque Praetore laureatis praeses ipse ludorum maximus, Apollo, canori certaminis victorem adolescentem manu sua coronaturus . Assidebant Apollini e festiua poetarum & musicorum natione iudices incorrupti. Solemnibus ergo ludorum fumma cum cerimonia, & in maxima celebritate lata peractis , pueros symphoniacos , qui manibus inter se amplexi , Apol- 'linis laudes rite per urbem concinebant, erudito in consessu astar & audiri placuit. Hos inter forte aderat adolescens, non solum nomine , verum etiam voce , ipsoque silentio Harmonilius. Decor enim corporis inusitatus, eleganti partium consensione coalescens , perpetuam faciebat sine strepitu harmoniam . Eiusdem vero adolescentis forma de indoles eximia prius de spectatorum omnium oculis , quam de concertantium puberum cantu vox argutula, triumphavit. Vt , nisi iam adultus illic praesideret, in teneram etatem rhmigrasse Apollo ipse videretur. Extimam puero lucem intimae vi tutes affuderant: animusque pulcherrimus in umbra & nube corporis intermicabat. Facies enim caelesti filo decenter oblonga & augustior , quam cerni inter humana consueuerit , ex magnifico placidoque priesulgebat. Spatiosam ingenuitas frontem coni anti sereno hilarauerat. Lilium & rosam in eminulis genis virginalis pudor con- seuerat. Vtrunque turgidulum supercilium , nullo tumida fastu ,

morum grauitas aurea lanugine tenuiter arcuauerat. Sed laetos oc

lis honores gemina certatim virtus asparat. Caesium ijs Mineruae colorem ingenij vis indulserat: eosdem vivido mitique igne alacritas generosa accenderat. Aures modicas ac teneras rosea temperie

docilitas colorauerat . Nasum iusto rectoque ductu prudentia, de magnanimitas porrexerant. Os faberrimum facundia, opifex arguta , concinnaverat. Huius denique i uni oris inter canoros ephebos Apollinis: tam praeclarus vultus subrufi nitoris caesarie , illustribus pueri curis simillima, radiabat. Reliquorum venustas membrorum liberali cum facie congruebat. Gemino praeterea miraculo COLlucentes in puero decor & pudor indicabant natalem illi affulsisI Venerem in Virgine . Nullum habuere Apollinaria illa spectaculum huius indole adolescentis iucundius aut mirabilius. Sed ubi post aliorum puberum cantiones liquidissimae vocis , summo artificio

modulatae, miraculum accessit: tunc enimuero sonorus totius theatri plausus cum iudicum sententijs victoriam illi adiudicauit. Mir

105쪽

8a Hesperidum

tus indolis prae stantiam Apollo, seuocato puberis duce ac modera-LOre Cleomede , (is erat peruetus Musarum cultor, ipsique charisiimus Apollini) iuuenis eiusdem genus, nomen, ac studia scitatur . Tum ille, prius augustum Parnassi Caesarem manu pectori admota pronoque corpore deueneratus, qui celeres, inquit, Alphei undas canora potentia sistebat: quique eadem rigidas Erymanthi siluas dincebat , Orpheo par, Leogenes ex Tirsenia, melioris ac pudicae Florae nobili nympha, & cultrice florum eximia , suscepit hunc filium , & Harmonilium nominauit . Utque nomini responderet educatio, diligenter in musicis erudiuit: de adhuc tenerrimo paternas facile laudes impressit. Post Harmonilium Leonillam genuit, fratri quidem natu imparem, sed vultu gemellam: ut ipsa sese in utrunquo formositas transformasse videatur. Ea nunc puella inter Dianae nymphas venatrix inclyta seras facile capit, formosis imi oris miraculo a tonitas . Caeterum e vita cum praemature discederet Leogenes, septennem mihi Harmonilium custodiendum, de optimis disciplinis informandum extremis vocibus unice commendauit . Eum ego ad hanc Vrbem, doctrinarum omnium domicilium, de Arcadicas Athenas, deductum, in celebri porticu magni Vigilantii bonis artibus imbuendum curaui sub excellentium accurato moderamine magistrorum. Tua ille in primis de Musarum gemella studia,poesim & mu sice ii sic amauit de coluit, ut omnes breui superarit aequales. Quare hodierno in certamine perdifficilis alijs victoria, ludus ipsi est familiaris de gloria quotidiana . Ea mirum in modum narratione delectati Apollo totusque iudicum consessus, accitum adolescentem perhonorifico praeconio decorarunt. Suas illico ad laudes virtus m destissima purpurauit : illamque decuit purpuram coronae de ambire debuit viriditas rosam. Igitur Apollo praeconis voce victorem produntiat Harmonillum: & meritissima laurea lyraque inaurata donat . Deinde, perge, inquit, selicisi1mae indolis adulescens ad gloriae fastigium grassari amoenissima, quam insistis, Musarum via, nomhortante solum Apolline, sed opem quoque praesentissimam pollicente . Iam coronatus, iam prouocatus ad maiora puer, Delij genua Principis amplectitur:& multas verbis agens, omnes vultu praeferens gratias, haec subijcit. Non improuisa mihi contigit victoria , . Nemini enim concedo, ubi tu, mei quoque sol animi, Apollo, laudandus es : meruique cantu vincere , qui tui cultu caeteros antecello . Sed canorum obsequium meum tibi placuisse instar erat coronae triumphalis . Qua iam comam obligasti laurea, simul animum obstrinxisti. Quare lauro tuae vivacitate pax honorarij beneficii memoria immortaliter virebit. Vnum oro, ut, quando ad sublimenta gloriae metam inuitas, tua, quam polliceris, ope tuoque munere mihi liceat

106쪽

Liber Secundus. 83

liceat Parnassi stadium inire: ubi, ascensu arduo seperato, ad eruditum verticem victor euadam: interque musicos Musarum plausus triumphem, toto Apollinari nemore laureatus . Tunc Apollo iuuenem perbenigne complexus , digna enimuero est , inquit, ista

indoles tam florida, quae nobilissimo in Parnassi viridario adolescat. Ego te sine mora egregij compotem voti faciam: ego deductor optaca in sede sistam. Cum haec dixisset, in si iam volucrem quadrigam Harmonilium de Cleomedem, theatro uniuerso plaudente , sustulit: aerioque cursu protinus transtulit in Parnassum. Locus est in Pa nassia Musarum & Apollinis Regia situ de opere munitissimus: qui, quod ingenuos de ingeniosos ephebos, voluntaria dedicatione sibita Musis vacantes, claudit, secretum Ephebeum appellatur Pars ea montis editior propitio ab Apolline luce sinceriore vestitur. Solum Pegasei sontis poetificis aquis irriguum ebriumque, poetica licentia

perpetuos vernat in flores. Eodem e sonte canorae auiculae poesitata

bibunt, quam deinde in silvulis numeroso garritu refundunt. Rivuli vaguli, docta scaturiginis filij garruli, musice fluunt . Aurae ipta,

poetriae volatiles , blando sibilo musicantur . Caeterum iuUentus, poeseos candidata, in hunc maxime modum educatur. Regimen est penes matronam aliquam ex ijs, quae litteris & prudentia praestabiles in conuustu Musarum consenuerint. Haec aliam adhibet eius. dem prouinciae moderandae sociam. Formandorum Vtrique Cura , morum incumbit. Iuveniles secia noxas obseruat ac desert: rectrix

autem di is factisque castigat. Matronalis hic magistratus Apollinis arbitratu instauratur . Sed munus docendi Musis est demandatum . Harum singulae eos sibi puberes sitscipiunt erudiendos, quos disciplinae suae perdiscendae cognouerint aptiores . Hoc Ephebeum ex interuallo reuisens Apollo, epheborum quenque industria de virtute praecellentem debito praeconio praemioque condecorat. In hanc idem amoenissimam virtutis palaestram iam transuectum Harmonil lum sic dicitur allocutus. En sine laboriose ascensu, ductu volucris meo, gloriosi montis peroptatum fastigium tenes. Neque tamerta in hoc tibi fastigio sistendum crede . Quot enim aetate studijsquo tibi aequales hic vides, totidem montes aemulatione superandos puta . Sic perbrevi transitu demum inscendes virtuti celsissimae confine caelum . Hisce monitis in digressu instructum adolescentem praesidibus matronis Musisque uniuersis de meliore nota intime quo commendat. Exinde Cleomedem iubet inscenso Pegaso properare ad matrem, ac prudentissimum fili j consilium , fortunatumque domicilium nuntiare. Quis hic infinitas ab utroque actas Apollini grates enumeret g Quis effusissimum Parnassi totius, egregio alumno decorati, gaudium angusta narratione concludat In hoc vero de L x secre-

107쪽

e cretiore Museo tam laudabiles, tam celebres progressus habuit sactus ad omnia decora Harmonilius, ut breui tempore longe condiscipulis ante uexiens , publicae admirationis de beneuolentiae palmam reculerit. Accedebat animi ornamentis extima quaedam expolitio tanitor inaffecta e modestiae, quae totius corporis motus habitumque non sine palaestrica elegantia composuerat. Sed o miseras le*1Isami adolesceptis vices t Amor ac deliciae Mutaum,Harmonilius, displ1cere potuit, priuatoque odio pessiandari. Moderabatur eo tempore Ephebeum astutissimae prudentiar,ac bilis ossicacissimae anus, arida dc lurida, Laestrigonum popularis, cui nomen ab ingenio Vasironia Rabiri . Ea, quantiis moribus magis quam natalibus barbara, uanuis omnis humanitatis indocilis ; attamen propter priuatas arcanasquc utilitates Thaliae, comico facetoque ingenio Musae, fauebat impensius: eidemque ex ephebis sibi subjectis sectatores quam poterat Plinrimos conciliabat. Vni nunquam Harmonillo persuadere potuit, ut iocosam sectaretur Musam, qui studijs deditus grauioribus,caelestium disciplinarum magistram, Vraniam, potissimum colebat. Hinc iuuenis aeru mnae, hinc exitium . Frustrata de a spe deiecta Rectrix implacabilem concepit rabiem , ut Rabiria: tamen dissimulabat, ut Vasronia . Quin etiam plurima, qua pollebat apud omnes Hadirnonillus , gratia, e corporis animique gratijs nuta, ingratissima erat minae, rebus alterius prosperis intabescenti. Et hoc illa vulnus premebat, donec optatae daret ansam vindictae aliquod prolabi facilis aetatis tenerae delictum . Igitur accito Harmonilio , per speciem cohibendae lubricae adolestentiae, nimiumque viuidae indolis frae nandae, linguae propemodum de oculorum usum interdicit. Deinde

Tricruciam Triquetiam , animo vultuque agrestem ac truculentam,

nempe dignam se praeside adiutricem, deligit: quae dicta factaque

inuisi adolescentis attentiore speculatu animaduertat, sibique sedula criminatione renuntiet. Nihil sane potuit seueri saeuique ingenij minae congruentius aut iucundius imperari. Paret illa perquam diligenter. Omnibus umbra locis insequitur, musca improbior : pe voce , semper supercilio minatur. Perpauca roganti plerunque negat: interdum etiam annuit , sed vultu negantis . Additus prae erea comes Harmonillo assiduus vaserrimae sagacitatis adolesceres, re magis quam vocabulo Musculus Naserna: qui palam fidus Achates, clam perfidus delator, ipsas eius cogitationes sagacissime odoraretur. Sed nodus in stirpo quaerebatur: dc ad multat exploratorum lucernas conspectior erat, nullo internigrans naeuo, innocentia . Mirari omnes rei novitatem: indignari superuacuae seueritati: misereri vexatae integritatis. Vna in omnium commiseratione Musarum laetari Thalia, .ae iuuenis pervicaciam culpare. Tot inter an gustias

108쪽

Liber Secundus. 8s

gustias aegrescebat Harmonilli corculum: grauiterque ferebat , im regno Musarum tauitia regnante virtutem seruiliter vapulare: seque a salubri absentis Cleomedis alloquio consilioque dis ludi. Quare, quam unam poterat in penuria opis alienae , prudentem ipse sibi Asculapius faciebat medicinam , nempe constandem in agisatione plusquam marina tolerantiam, spemque consecuturae feliciori tempore tranquillitatis. Cum tantam Vafronia dissimulantiam ferro non posset , vulpinae dexteritatis Musculum submittit, qui animi sensim, non eminentem in vultu, callide in voces eliciat. Is aestiuo die Harmonilium rogat,simul ut in silvulam secedat: tulitque chnoro familiariter cum amico suspirans , mitiget aestum caniculae ac mordaciorum canicula curarum . Vt alienam facile prouocet conquestionem , simulatis ipse obtrectationibus praeit. Suadenti cantum amico , quam dolori silentium imperanti, potius indulgendum ratus Harmonilius, una concedit in secretissimi nemoris peropportunum umbraculum. Interim ab delatore Mustulo clam praemoniatae Vasironia &Tricrucia oppositi specus opacissimum latibulum occupant , inde quid rerum agatur dicaturue arbitraturae. Sed misellus Harmonilius, insidiarum inscius , cum prius sodalem Musculum ad silentia fidem iureiurando adegisset , amarissimum dolorem in Vi vulnus Mna duplicet,

Rabiem dolosque iungit illis colorat futiles Foenis dolosa cauos et

Nullo nocentem crimine Crudelis vrique Texat.

Heu quo dolorem carmine Soberis Harmonille flFuroribus Uafroniis Crudelior mini ira Ter cruciat ipse nomine.

querelam suauissimam sic eliquauit.

Heu quo dolorem carmine Soleris Harmonille PHeu quo istorem carmine

Soleris Harmonii p

109쪽

Nil Harmimillum carmina Succurre mi silaus. suque aura, umpha garrula , Leuis aura , uicultrix , gistrata casussi superos ,

luei essio fama luctus

Ad canorum hunc miserandi adolescentis dolorem, velut miserans, aura suspirauit: flebilisque sus irri rumusculo famae vicem praestar caepit. Cum ecce tibi Vafronia dc Tricrucia, prae impatientia diu suppressi furoris impotes animi planeque lymphaticae, insidioso e

specu erumpunt: & quasi bacchantes Moenades, vultu minaces , voce contumeliota, manu vindices, in tenerum Orpheum impetum faciunt. Et Vasironia quidem furiose exclamat, nil opus est i ma. Me te ste, bipedum nequissime , teneris. Maledicum venenum, quo salubrem Parnassi auram vitiare tentasti, exul euomes . Sic elocuta trepidum Harmonillumve crudeliter a socio proditum, se pessundatum gemeneem: caelitum hominumque auxilium verbis& lacrimis aeque decoris & eloquentibus implorantem: inuocantemque frustra Cleomedem suum, violento impulsu ex Ephebei clauso protinus exturbat . Mirum sans ac miserabile specuiculum i Exclusus soras Harmonilius, dum Vasironiae ac Tricruci e procul abire minaciter iubentibus renititur, tenaciter in solo haeret; amisitque chari domicilij desiderio contabescens, uberrima lacrimarum irrigatione nouam adolescit in arborem. Molles pedum plantae radices agunt. Candidum corpus, de plus habens lactis quam sansuinis, tristi colore pallidum obdurescit in truncum. Brachia in preces porrecta rigescunt in ramos, nitidi viroris prolixaeque mensurae solijs conuelli-toS. HI contra caeteras vafroniae ac Tricruciae iniurias crebris sese aculeis obarmant . Sed maiore miraculo manus in poma prorsus digitata aures unt: eas ut fuisse pulcherrimas interpretemur, quarum cadauer aureum est. Quin etiam poma eadem in digitos multifida varias exprimunt formas: factamque olim ad omnia decora ingeniosi puberis indolem ijs digitis demonstrant. Interea staminarum

exturbantium vociferatio , & iuuenis misericordiam flagitantis gemitus procul exauditus ex uniuerso incolas Parnasso exciverant. Adnotam Harmonilli vocem Cleomedes, qui tum sorte ab eiusdem p rente Tirsenia redierat, prior quidem, serus tamen accurrit, illo iam arborescente, Ruentem in Vitimos amplexus, & conqueri volentem essicax dolor & miseratio adeo prosus as mollivit in lacrimas, ut demum tabefecerit in fontem : qui etiamnum perennante pristini doloris sensu dilectam arborem ossiciosil irrigat: &, quia brachijs nequit

110쪽

Liber Secundus. 8Z

quit , lacrimis amplectitur. Vidit mutata nondum facie Harmoniliatus Cleomedis sui liquidissimum dolorem, exitumque lacrimabilem, sui propemodum oblitus in lacrimas abeuntem paucis lacrimulis , quae iam exhausto supererant, commiseratus est. Ramosa quoque brachia , quoad per rigorem licuit , in amplexum acclinauit . Sed ecce tandem elegantissimi vultus inaccessa formositas imparem deflorescit in florem: quanquam hic suauiter odoratus, Achia spani gelsimini quina vel sena repandus in solia intus eximie albet,soris subrubet: unusque lilium & rosam , nempe florum fastigia exhibet . Sic totus Harmonilius digitatam in Citrum degenerauit. Imsolitus plerasque Musarum dolor diu attonitas habuit. Sed cum, perfido atque periuro Musculo Thalia limis oculis, furtiuisque su

surris ultionem gratulata, clam triumphabat. Rem omnem rescijx Apollo ex Musis, cum indignatione summa teneraque comploratione narrantibus : de illico ad serale spectaculum cum eiulante Musarum comitatu incestissimus perrexit Admotis ad recentis arboris complexum manibus, sensit adhuc trepidare sepulti sub cortice puberis ligneum pectus: & in corpusculo extincto tepere humanitatis igniculum. Hinc arbor amplectentem Apollinem, quasi veneratura , visa est ramis annuere, & cacumen agitare. Tunc obortis Apollo lacrimis, siccine, inquit, quam ex Parnasso sperasti, puberum Optime , coronam refers Heu miserabiliter extinctum, de in arborem duratum ipse tuis te frondibus, at sepulcralibus , coronast Sed quo

niam vates iam meus esse non porc , arbor certe mea eris , lauro mi

hi charior: meaeque semper intonsae , semper iuuenili comae par , perpetuae frondis honore capillaberis. Neque vero pessimarum Vexationem taminarum praeterea formidabis: iam enim faxo,ut in earum ultionem dicatis merito digitata. Tuque posh ipsum funus fidissime Cleomedes , qui deficientis in arborem alumni adhuc nutritius irriguum liquescis in fontem, poetico Aganippes humori celebrem essicaciam non invidebis: quippe tuus liquor potoribus poe- sim insinuabit non de more furiosam , sed piam, tuaeque simillimam indolis, quam pietas insolita liquesecit . Post haec verba, nouellae

ramulum Citri decerpit: dc Vafroniam ac Tricruciam, immanis facti conscientia trepidas, dolosumque obtentum arcana consultation in intimo conclaui adornantes aggressus, grauissima primum Obiurgatione castigat: deinde audentes pro se multa dicere vindico percutit ramo . Mirum dictu i Illae, ceu Nemesis flagello caesae, celeri se fuga e Parnasso proripiunt: tantusque terror innocentis Harmonilli expultrices inuasit, ut ubique terrarum vagae, exules, atque extorres, nusquam consistere auderent. Ad extremae tandem Italiae Brutia littora deueniunt. Cum autem solum illud horrendis suc

SEARCH

MENU NAVIGATION