장음표시 사용
161쪽
Sunt, qui diuersos ramos,sed cortice rase, Comungam, fringantque simul, quo glutine misso Increscant aque: ac simo mox sipite iunctos
Insigant pariter et tum vulnus rite coronent, Et fallax opus admota tueantur ab arte O ramo ex uno, ratque uno de pa mite fructus Non vis vera rat.
Medicarnm arborum cellae hibemae,
E Medicas inter malos mollissimi generis citrus febri algeat hiberna , ne ferueat aestiua , necte
V raque peruratur & pereat: varia cultores pro regionum varietate remedia excogitarunt. Neque enim omnis aeque friger plaga , vel calet. Cum Florentinis Romani citro in Stali positae ut frigus defendant, cellarum tepida hibernacula
ic architectantur . Earum amplitudinem vasorum numero de aiunt. Meridiano tepori frontem aduertunt. In eadem ostium im ortandis exportandisq; vastis peramplum, & fenestras pro loci spa-io in entes compluresque aperiunt. Fenestellas in aquilonio latere auctores faciunt, unde frigida inspiratiosorre conceptum nimium emperet calorem. Os io & senestras indunt ligneas valvas, atquOllis praeterea soriculas linteaeas. Ad orientem occidentemque conuersa latera plerunque non senestrant, quod emolumenti parum virinque transmittitur. Pauimentum in meridiem a septentrione deuexum theatrales in gradus frangunt, ut stingula aeque vasa ajs veluti gradatis sedilibus imposita solis hiberni grato salubriq, spectaculo perfruantur,& austrant tepore spiritus animentur. Ea vero gradata sedilia eatenus laxant, qua ingredi etiam cultor possit, rem citream curaturus, ac praesertim , ubi usus Venerit, irrigaturus. Concameratum tectum lacunato praeferunt, quod elus convexitas maturius calorem concipiat, ac diutius foueat: densitas vero hi bcrnorum imbrium stillicidia non transmittat. Iam vero quoniam annuis vicibus, constanti inconstantia variantibus, modo citius, modo serius , nec raro per autumnum alget annus hiematque: statuere certi
quippiam non licet, quo potissimum tempore consita citro vasa sint in opertum referenda . Nec primum tamen ipsi citro frigusculum cauetur: quinimo non Roma solum, clementiore sub caeso hiem vernans, verum etiam Florentia, sub imminente nivoso Apennino pelide perhiemans, citreos hortos suos in fictilibus ambulatiles sub
162쪽
primoribus pruinis semel aut iterum pernoctare ac modice alger patitur: ut praetenerum lignum hiberno duretur incommodo . Tum non illico aperto caeso subducit , sed in australem porticum aliquam recipit , vel parieti admouet, qui sit soli ostentus, Ac impervius aquiloni. Neque vero nimis mature in cellae latibulum eam reuocat: ne foliorum defluuio turpiter nocenterque calvescat. Primo enim vere folia vix renascuntur i at nullus eo flos anno, fructusque nullus inducitur . Quare circa idus Decembres in pnescriptis hibernaculis collocat . Hic autem perplacet collocationis ordo. Arbuscula vel aetate vel indole robustiores in editiore siue aquilonari: molliores in himili ore , nempe australi sede , quippe proximis e senestris magis insolata, reponuntur. Obuersas austro senestras patefieri conuenit serenis, apricis , dc aquilonijs diebus: occludi vero utroque obicra, nempe linteo ligneoque , humentibus de nebulosis, necnon Africo spirante: quia meridianus hic ventus halitu igneo succum omnem vitamque stirpium absumit . Exitiales in primis citro nebulae prohibendae sic praeclusis de linteis ligneis fenestrarum valuis, ut ne rimula quidem peruia relinquatur. Si nebulae maneant plures dies, sat erit fenestras habere linteatis soriculis opertas. Neque pigere cubtorem debet tapius interdiu, prout usus euenerit, modo easdem claudere, modo aperire. Alit etiam inuito sub Ioue frigido cum cinteris Hesperidum pomis citreas malos Gallia, Regijs non modo floribus, verum etiam pomis aurea . Eas enim ab imo sero caudice ramosas, de arboreo statu satis proceras habet intra vasa praegrandia , vas in Gal-
ex assibus conquadrata, ore quam fundo laxiora , suffixis quaternis es et , paxillis quadrupedia in translationem ansata. Haec autem mense m ' Octobri ex hortis transportat in cellas , hunc in usum sic factas. Ostium de senestrae in hibernum meridiem spectant. Hae vitreis ex- stetita trinsecus, papyraceis intrinsecus soriculis, necnon ligneis valuis imtimis extimisque muniuntur. Ad haec ferrea lamina perampla , satisque crassa, uni e tribus reliquis cellae parietibus ima adiungitur: eademque matutino ac vespertino igne , qui contiguae celli postico in soco succenditur, incandescens vasorum conditorium excalefacit. Vbi prieterea clementioris diei apricitas inuitat, caeteris senestrarum valuis reclusis, per vitrea specularia cassestis cum luce calor
admittitur. Galliae Belgium istam non inuidet gloriam , ut in glacialis orae niuali squalore inclyti pomis aureis horti renideant. Et raras quidem eiusmodi selicea arbores , aduersante natura, illic educat industria . Vt magis miremur Gulielmum de Blasere, Hellibusi culi iesu. dominum, inter consulares curas hortensis quoque rei consultissi- β' ' 'in'
mum: quippe qui singulari solertia ornatissimis hortis suis Ganda-uensibus inaurandis omne genus malos aureas, ut litteris admo
163쪽
Belgarum vas ad Medi. eas arbores edueandas .
daris testatur, ita comparat ac tuetur. V ligustico tractu arbusculas semine satas , & inoculatione varias accersit. Hae trimae quadrimae, ue, binos belgicos pedes longae, digitum crassae, insiti germine impedis semissem extante, caetera exputatae, radicibus pingui gleba vel argilla obductis, & herbacea seu cannabina taenia circunligatis, ligneis in cistis compositae, trium quatuorue mensium terreno itine re transmittuntur: &, nisi tempestiua desit irrigatio, quanuis nonnihil vexatae, vivae tamen sospitesque perueniunt. Exinde reualescunt humatae, nouaque germinatione revirescunt. Sed caeli ter rarque benignioris filiae delicatae, belgici velut exiiij rigorem pertae- , flores, nempe arborum gaudium risumque, parcius fundunt: ac poma, nisi decidua & abortiva, non serunt. Quare illic semine seri caeptae, ac frigora tolerare a teneris assietae, mutato in patriam exilio, prospere adolescunt &roborascunt: donec sexennes aut octennes, insitione feritatem dedoctae, ad omnis aurei pomi tacundit tem mansuescunt. Igitur a frigido caelo innoxium Sc florem & fructum inducunt: sed hic, nisi anno post florem altero, non maturescit. Exitu enim Iunij flos prodit: mense Octobri fructus columbinum exaequat ouum, eaque paulatim capit incrementa, ut ius an impleat magnitudinem, & anno demum tertio ineunte Rauescat :alijs subinde pomis assidua tacunditate nascentibus, & ad similem biennij maturitatem lente festinantibus. Nutrit autem idem claris simus vir, Gulielmus, id genus arbusculas complures, quarum caudices intra annos triginta humanae tibiae crassitudine pares, in pedes minimum ternos assurgunt. Per hiemalis inclementiam caeli non , licet easdem vel patentibus in pomarijs depangere , vel opere topi rio parietibus obtendere. Idcirco inhumantur intra rotunda vasta,
ligneis costis compacta, serreis circulis summis medijs imis astricta, forinsecus perpicta, &utrinque ansata: pedes binos alta, totidemq;ac semissem lata, paulatim usque ad imum substrictiora , irriguae satietati transinittendae fundo multisero peruia, & basibus fabrefactis imposita .
164쪽
TI CURA HORTENSIS VASIS AD PEREGRINAS ARBUSCVLAS EDUCANDAS VOU IN BELGIO ADHIBERI SOLET
166쪽
Pinguioris terrae calido pabulo in ea ora perfrigida hae potissim vim, se uentur arbusculta, Aqua vero vel pluviatilis, vel fluuialis ij dei affunditur tertio quoque aut quarto per aestatem die, Sed cautio est,ne , quoad eius fieri potest, truncus madefiat: quod humor affusus , insolatione postmodum inseruescens, eundem ex facili vitiaret . Mense Octobri exeunte apertum illae callum belgictim ultra non ferunt . Quapropter in porticum recipiuntur ad hunc usum extructam , pedes fere centum porrectam, & undique occlusam: quae, utente acrius gelu , appositis utrinque socis, & litharatrace, nempe saxeo carbone Leodiensi concalefactis, hypocausti more intepescit. Si quando etiam per hiemem (quod accidit non raro) aura belgicarnitcscat, egelidique affulgeant soles: australibus fenestris ostioque patentibus, in operto conceditur apricatio . Sic praestantissimi viri locuples & ingeniosa essicacia durae indolis arbores, ac delicata superbia in Italiae quondam solo contumaces hospitari, frigidae plagae filias planeque belgicas effecit. At vero citrus non in fictili vehiculo mobilis, sed in pomarij solo stabilis, citra motum & fugam, sub alijs hiemem declinat hibernis. E vulgari nimirum anguloso iunco, Io - . to U. - cis palustribus passim obuio, qui ' Lobellij gramen cyperoides ma- sit F. his. ius , siue h Dodonati pseudocyperus esse creditur , fatae plerunque
romanae tegetes citreti arboribus admouentur. Elegantiores Florentia prolixis nitidisque siliginis concinnat e paleis. Ipsarum vero tegetum figura gemina est. Etenim qui sua quanque arborem, hoc est partem eius ramosam, tegete protegere vult, arboris amplitudine paulo laxiores doliares circulos , ternos quaternos pluresue , si res exigat, ab imo gradatim angustiores, Ac palmum sere ac semissem in ter se distantes, cum arundinibus minimum quaternis, in decusse moadiunctis saligno vinculo connectit. Nudum hoc tegetis rudimentum praedicti iunci soliosis culmis in longum demissis, & in quaternos quinosue digitos aggestis, consertim inuestit. Iunc eum hunc vestitum extimis totidem, pariterque interuallatis circulis incingit, quorum singulos triplici aut quadruplici nexu cum circulis intimis colligat. Apice demum arche astricto, inanis metae, seu praegrandis cuculli pileiue perficit sieuram. Praelonga deinde statumina, paribus interuallis discreta , ultra mediam vel ad summam usque tegetem intrinsecus immissa, cum intimis circulis extimisque saligneo vimine vehementer obstringit . Deinde unam alteramue furcam bicornem , arbore operienda nonnihil proceriorem, ad eiusdem truncum alligat. Iunceum denique pileum sic imponit arbori, ut summae furcae infixum, depactisque in terram statuminibus innitem tem, contra ventorum impetus suriasque confirmet. Sed licet hoc pileo ramosum tantummodo arboris caput circuntegatur, crur
167쪽
libero relicto , unde salubriter inspiretur: arbor tamen sic pileata non asseritur veteri more in libertatem: sed, nimis interclusa publici spiritus usura , periculoso seruitio subditur, & in opacum veluti ergastulum includitur. Quare in orbem acuminatis planas praetulerim tegetes , ira concinnandas usurpandasque . Arundines longitudine pares, crassitudine modicae , quam longae sunt, inuicem applicitae congeminantur: & oppositis earundem inter se cacuminibus, gracilior alterius arundinis pars cum alterius crassiore componitur , ut aequaliter utraque roboretur. Sic geminatarum aliae arrectariae , transuersariae aliae , duum serme palmorum interuacante spatio, decussantur in cratem. Ad haec iunci eiusdem in longum digesti fartum quinos circiter digitos altum supersternitur . Par denique priori, &aequaliter decussata, arundinea crates altera iunco stiperimponitur : de salice utriusque cratis decusses colligante iunceurri, fartum densatur,& in parietem ambulatorium stabilitur. Tegetis cuiusque magnitudo ea debet esse, quae gestationi expeditae non officiat. Quare octonos in palmos latitudo , longitudo autem porrigetur in denos. Id genus tegetes facili negotio sic adhibebis. Si tegere habeas citri arborem unicam, eamque modicam, binas furcas a media utrinque arbore, quanto ea spatio ramos porrigit, remoraS , palmumque stupra eiusdem cacumen extantes, defiges. Vtranque furcam pertica insuper posita iugabis. Perticae capsta in V tranque furcam inserta deuincies. Tum furcas alias quaternas constitues, arboris trunco paulo productiores, eodem spatio summotas ab arbore, eandemque positu quadrato circunstantes. Deinde transuersos totidem longurios superalligabis. Sin autem spatij multum diffusior arbor
obtineat, furcarum numerum sic geminabis, ut quaternae in ter aequalia spatia extremae ac mediae triplici similiter directa serie disponantur: ac totidem perticis iugatae ad tolerandas tegetes confirmentur. Ad haec binis quaternisue transuersarijs cannis perticarum interstitia densabis. Hac autem cautione tegetes, pro arboris amplitudine binas aut quaternas impones. Qua parte iunctis in longum extenditur, decliues locabis, ut aquam pluviam sine mora evergant. Alteram nonnihil alteri superpones, ut ne rimosae commissurae stillam Quanta transfundant. Ob eam ipsam causam summas utriusq; lateris tegetes in fastigio sic iunges, ut alteris alterae incumbentes quaternis fere digitis emineant . Easdem praeterea ne pondus ventusue deijciat, crebro vinculo subiectas ad perticas alligabis. Hoc ipsum operimenti genus , aequabili serie continuatum, directos in citretis arborum ODdines a frigore vindicabit. Quod si alterutra summa frons triangularis, quam tympanum vocant, gelidis sit aquilonibus obnoxia, triquetris de quia rangulis tegetibus apte consertii obstruetur: ad austri
168쪽
vero teporem obuersa salubriter altera oscitabit. Non vacat hoc loco vias omnes persequi muniendi tegetibus citreti. Magis tritas celebresque commonstrasse abunde est. Reliquam tegendi varietatem infinitam necessitas & industria, magistrae optimae docebunt . Silentio tamen dissimulare non decet operosius de elegantius tectum , patritia imitatione dignum, aureis malis tuendis excitari solitum quotannis cultissimis in hortis Caroli Emmanuelis Cardinalis MisisPi , veterum certaminum voluptatem proximo amphitheatro nominuidentibus: quod in ijs Pomonae cum Flora innocens est & voluptarium perpetua de amoenitate certamen . Mediam illic palmis ci citer ducentis longe procurrentem pergulam contexunt trabeculae duae ac triginta, in quadrum dolatae , summa in parte circulo duplici praeferratae , atque opere caementitio stabilitat: his praeterea infixi ad sublimem concamerationem arcus serrei, transversique asserculi binos inter palmos cancellatim adiuncti. Haec autem pergula , im termicantis aurei mali viridistimo vestitu nitide opacata, sub tegetibus magnifice hibernat. Etenim utroque ab latere sena dena duum
re viginti palmorum tigilla dedolata , in summo ad commissuras oblique incise , subducto praeparatis e fossulis operculo marmoreo
anulato , arrectaria statuuntur. Supra haec fulcimenta canterij, nempe alia tigilla a culmine ad subgrundas porrecta, striatis in cochleam clauic infiguntur. Supra cantenos asserculi transuersarij, bipalmi' spatio discreti , religantur. Caeterum , ne postmodum sustinendo impares oneri canterij , nimio pressu plus aequo varicantes, stantia sulcimenta in diuersum impellant, amxis transtris fibulantur. Eadem praeterea, quae suffulciunt canterios, tigilla teretibus & aduncis fibulis ferreis cum pergulae trabeculis nexa immobili stabilitate perstant . Haec denique materiatura, siue contignatio tegetibus domore supes positis & colligatis integitur. Sub his autem hibernis non modo pomota viriditatis pergula, verum etiam vasa Medicis
arbusculis consita inter obsidentem niualem brumam verno tepore perhiemant . Haec tu quoque nobiliora planeque patritia tuguria poteris, ut praemonui, ad citreti tui tuendas a frigore arbores decora utilique imitatione transferre .
