Hesperides, siue, De malorum aureorum cultura et vsu libri quatuor

발행: 1646년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

426쪽

Liber Quartus.

e rantium foemina , siue noeti Nerum. p. VIII.

VRANTIUM hoc instar limonis alios includentis

feracitatem arboris suae aliquatenus aemulatur,dum status quanuis abortivos inualido nisii parturit, non parit. Ita & hoc & proxime exhibendum, genere neutrale, a se ipso degenerat, vel in staminam, vel in androgynum . Porro istiserum magnitudine mediocri est e forma utrinque sessili presseque rotunda: cortice laevigato, vehementer croceo , productis a pediculi commissura usque ad medium ventrem rugis crispato, amaritudinis Consuetae, Odoratus peracuti: carne perexigua , & instar auersicultri crassa, flaccida, subdulci, & in sulphureum colorem inclinante : medulla vero alias decem spicarum, alias plurium , coloris lutei,& quidem saturi, saporis autem iucunde acris. Extimo in pomo alterum inest circunues hiente aliquando corticula , plerunque nuda duntaxat carne , intimaque quatuor fere spicarum medulla coagmentatum e per hiantem umbilicum promente se nunc quidem magis , nunc vero minus consertim semiconspicua pomorum quadam pullitie: quae retinet aliquandiu viriditatem , fauente matre . Nam aequum non est, simul filium cum parente consenescere. Si causam quaeras geminantis haec poma tacunditatis, ut mater utero sobolem sibi gemellam serat: ' eam habeo monstrare, quae mihi se per- uestiganti obtulit pCedictis in pomis consimilibus, nempe seminis affluentiam . Si praeterea quaerere persis has, cur scelus e pomi flosculo siue umbilico divisim existat, seminalis e materiae subtilitate, aliaue qualitate ipsi congenita id existimo prouenire . Praegnantia haec poma parit Caieta, olim Aneae Magni nutrix, nunc urbis inclytae

nomen: nimirum seu viva nutriat, seu mortua pariat , rerum semper admirandarum tacunda.E ee T

430쪽

Liber Quartus. A PTMurantium hermaphroditum , siue corniculatum

p. IX.

T a vulgari nihil aurantio magnitudine, sic mustum conformatione distat, quod hermaphrodiutum & androgynum vocant. Satis illi croceus sine hilaritate , non sine laetiore, cortex: auersum cultrum crassus, ac de more amarus: qui simplici multiplicitie callo iuxta pediculum cornicinia quaedam exertat, rimas agit: subtilioribus nimirum partibus , quibus abundat id pomum , in acutum sese pro mentibus , & ad exitum viam aperientibus. Caro sungosa & insulsa dimidiati digiti crassitudinem aequat. Membranaceis medulla folliculis undenis duodenisue , gemina serie altera alteram continente dispositis, concluditur. Quare disiecto in pomo cancellatim reticulata distinctio apparet. Caeterum acrimonia illi temperata . Semina non ita pauca, turgida, & prope rotunda.

urantium callosum multiforme. Cap. X.

IS S V M est nuper ad me Neapoli, paruis etiam

in rebus urbe mirabili, hortensia inter miracula numerandum aurantium. Forma & magnitudine a vulgari non abhorret. Sapore iucundo vinosoque temperatum resipit. Illud sane visendum & admirandum, quod saepe adnata callosi corporis multiformi appendice formose desor- matur. Eius autem , quod ego vidi, deformatio haec erat. Adnatum callum ab imo pomo ad summum lunato adhaerebat excursu . Rotunda illi duum sere digitorum crassitudo. Cutis oppido rugosa, perpetuisque tuberculis , viridi luteoque colore alternatis, instar anguinei spolij maculosa. Pulpa vero alba, duriuscula , subamara. Et hoc & alia variantis figurae miracula non rarenter ars elaborat, sed frequenter natura ludit neapolitano in suburbio, quod vulgo Barram nominant et cuius austrinae amoenitati glaciales iniurias oppositus Vesuuius ardentisiime defendit.

Androsunt pomi caula.

SEARCH

MENU NAVIGATION