장음표시 사용
436쪽
e urantium distorium. Crum XL B O RT V S de monstra in animantibus plerunque
horremus, amamus in pomis. Hinc auranti j genus varie distortum abortivumque hortensibus in delicijs miraculisq, numeramus . Id ex urbe Neapoli , cuius res quoque monstros, formosae sunt , nostras in oras peregrinatum in hortis Matthaeiorum romanis, albanisque Sabellorum , nempe ingemino regiae amoenitatis Elysio , fortunatam coloniam collocavit.
Inde alia in pomaria propagatum. Haec autem illi essigies. Totum e pluribus verrucis corniculisque , siue e pusillis deprauatae figurae
pomis coagmentatur. Sua illorum cuique cutis ardenter crocea, leuiter aspera, iucunde olens , ac summe amara . Caro multa , fungo
saeque naturae. Medulla spicae simplicis, coloris vehementer flaui, acritudinis temperatae , nulliusque seminis. Eadem pusilla poma , fere in totum saepius discreta, iuxta pediculos cohaerescunt. Hinc fa cies huic aurantio varia , ela alicuius interdum animantis imitamento personata, coeuntibus compactile in mendacium supradictis cor pusculis. Neque vero plurium coitione partium essicitur, ut id genus aurantium Vulgaris magnitudinem exaequet . Attamen cunia
rhegino citreo multiformi de figurarum varietate contendit: & pumilio gigantem prouocat. Sed non constanti distorti monstrosique partus lege , nec omnibus annis parens arbos abortat: fierique solet
interdum, ut vulgatae poma rotunditatis inducate eadem tamen exigua ijs , quae vulgo sinensia nominant , aurantijs paulo grandiora . Caeterum huius aurantiae solia densissima, de similiter minuta , ut in crispae frondis aurantia: pediculis anguste soliatis . Flores abortivorum indices pomorum semhiulci, & ipsi abortivi. Iam vero si super huiusce auraniij distortione abortuque Lycei cortinam consu-
.Q. las, easdem asseret illa causas, ' quas in citreo multiformi iam tradiotas hoc loco repetere censeo superuacuum.
440쪽
Quod si poeticum e Parnasso responsum quaeras , cognata superiori. Leonillae sa-bus fabula eiusdem hanc pomi narrat originem . Reuertebarur evenatorio bello Harmonilli soror, pugnacissima Dianae Ama Zon , , Leonilla: unaque cum commilitantibus Nymphis confossum visem die magnitudinis aprum, opima nempe siluarum spolia, non sin triumphali gaudio, reportabat. Sed (vt mortalium non raro infelix etiam felicitas e s ) a uelas fraterna maternaque mutatione siluas, seque arborum consanguineam este ignorabat. Iam sorte deuenerant m eam ipsam peramoenam Vertumni silvulam: cuius amoenitater splendido infortunio nuper auxerat Leonillae parens, Tirsenia, cunia auriferam in arborem degenerauit . Igitur ad modicam requietem& loci formositas inuitauit , dc corporum lassitudo etiam coegit. Hic initio per otium Nymphae fetigerum monstrum , calydonio magis horrificum , felici concertatione prostratum inter se gratulantur. Sed amicam gratulationem paulatim verborum in certamen mutauit ambitio , dum suam quaeque figendo in apro virtutem verbis pu gnacissimis praeseri et . Cum finis esset altercandi nullus : hanc Leo. Dilla litem alio dirimendam certamine pronuntiat. Nostra, inqui , o sociae, virtus, nisi extincta cum sera deperi je, manu palmam , non voce , decerpat. Age sagitta certius colline ante recidatur diliensio ,& palmaris gloria colligatur . Cum plausu audita , & omnium suffra gijs Nympharum comprobata decernendae nouo certamine victoriae conditione, de scopo colliniaturis deligendo diu quaesitum . Forte circunspectantibus animaduersa notissimo, an quem saepius ipsi conuenirent , loco ante Vertumni simulacrum ignoti sormosique generis arbor admirationem mouit , unaque cupiditatem excitauit eiusdem attentius cognoscendae. Cum poma coloris aurei nonnulla , quae virentibus foliis internitebant, subliniabus assixa ramis auidi nequirent oculi satis delibare: En, inquit Leonilla , scopus decorus, quippe aureus, quo nostrae colline ent sagi sitae. Quae certo pomum, ictu deiecerit: eam non belluini solum roboris, sed nostrae quoque peritiae triumphatricem triumphali acclamatione renuntiabimus . Omnes ad gloriae certamen virtus aemula illexit: & credula spe palmam quaeque praecepit. Igitur coniectis de more sortibus, ultimo subsedit loco Leonillae nomen. Nulla comitum non pro Xlme, DC-que cum laude a proposito signo aberrauit. Prima nimirum , sed in selix postremae Leonillae ictus certissimi gloria reseruabatur. Ergo illa demum prae gemens, ac triumphum praecinens, cernite , in Vir, o sociae, mea mihi quam sit obsequentior sagitta . Tum dicto citius acutissimam deligit: neruo inserit: arcum valide adducit: limisqueb signum oculis vix dum speculata, summum arboris pomum volucri vulnere, pediculo resecto, deijcit . Leeas acclamationes tris e pro-
