Titus Livius Patavinus ad codices parisinos recensitus cum varietate lectionum et selectis commentariis item supplementa J. Freinshemii curante N. E. Lemaire. Volumen primum duodecimun pars posterior

발행: 1822년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 로마

251쪽

nisu perferre Contenderent, rioque mitioribus aut copiis aut animis a creditoribus resisteretur, Pleias ex Emplo majorum uriis relicta, trans amnem iii Ianicultura montem secederet; bstinato consilio, nisi re impetrata, ad penates suos non redeundi.

XXVI. Quum parum adversus haec opis in consulibus esset M. Valerium Potitum, C. Elium Paetum fuisse conjiciunt), ad ultimum arduis temporibus remedium deventum est, ut dictator diceretur : dictus est Q. Hortensius. Is adhibitis, quae tempus et causa postulabat, sementis, quum

eo maxime distineri pacem civitatis intelligeret, quod scita sua contemni, legemque Publiliam sperni plebs indigno

serrct, quanquam multis reluctantili , Cedendum tempori-hus esse censuit : novaque lege in Esculeto lata iterum a curatius sanxit, tu, quod plebra jussisset, onmes Quiriles teneret. His aliisque lenimentis revocata ad concordiam et lares suos plebe, dicultor sive morbi subita vi, sive curis et laboribus oppressus, quod antea nemini contigerat, in magistratu mortuus est. Inde minor aliquandiu Ordinum iri

Urt,ein dissensio fuit: se i imperii sensim deformata dignitas , quum, Pleia r ad ambitiosorum hominum fraudes parum

cauta, et vel potestatis exorcemlar Causa quibuslibet rogati nibus accipiendis facili, multa sciscerentur, quae reipubliem decus, ot ait extremum ipsa fundamenta Convellerent: d cum ritum insigne res regentibus, ne vulgus, Si re familiari comminia uti possit, majora non cogitaturuin, iniuriis Op

lentiorum ad cupiditatem potestatis, qua uti non didicit, adigi patiantur. XXVII. Legem quoqui, do suffragiis circum haec tempora

latam esse crediderim, qua Patres in comitiorum incertiam eventum auctores fieri cogebantur. Hactenus enim eo jure utebantur, uti magistratum gerere non posset, cui populi suffragiis datus ossot, nisi Patros auctores fuissent facti.

252쪽

Continebantur interdum hoc vinculo in i provida plebis stodia; et quanquam raro reprehendorent Coralitia i atres, tamen quia jus ipsis erat, tanquam reprehenSuri Ira utebantur. Τum vero serente legem tribuno plebis Ma illo, populi quidem aucta potestas; sed eadem opera salutiris et rcipublicae decora comitiorum severitas debilitata est. Q. I tortonsio dictatore mortuo, creatum alium, quidam auCtores sunt, rei gerendae causa, Q. Fabium Maximum, cujus tertia lire cdictatura fuerit : ei L. Volumnius C. F. C. N. Flamma Vi lens magister equitum fuisse dicitur. XXVIII. Bellum enim ea tempestate cum Volsiniensibus erat Etrusca gente: id opportunum suit, ad exhauriendum quidquid in urbe novis rebus pronum, ae superioris dis- Cordiae nimium memor esset. Accessit etiam nova bellandi cum Lucanis causa: qui Thurinos, Italiae, qua magna Gra Cia est, Civitatem, privgraves accolae multis injuriis ad fidem Romanorum confugere Compulerant : bellumque adversus Lucanos C. Alio tribuno plebis rogante populus sciverat.

Educti igitur exercitus, et utrobique res geStae Sunt, quarum memoria, Cum auctorum, qui eas PerSCripserant, annalibus, amissa est. Thurini C. AElio statuam et coronam

auroam dono dederunt. Consulatus C. Claudii Caninae, M. Emilii Lepidi nulla re memorabili, quae tradita reperiatur, iusignis sequitur; nisi quod ptrusca et lucana bella tum etiam gesta videntur. Manli etiam Curii de Lucanis reperitur ovatio: quae et inter quatuor ejus triumphos, toties nim triumphasse illum invenio, numeranda est. Sed quo anno, quove in magistratu aut imperio res eas gesserit,

iunoratur.

XXIX. Maior inde moles et clade non contemnenda nobilis exorta est, bello cum Senonibus gallica gente contracto. Hi saepe hellum cum populo romano, saepe pacom habuerant; jainque decimum serme annum post cladem in agro

I XXVII. Liv. I, l . - Cic. pro Planco Pi . Auth. Rom. an. 466. Uv u. XI. Vie. ili. cap. 33.

III.

253쪽

sentinati acceptam, quum Decio se devovente magnus eorum numerus Caraus est, quieverant; nisi quod juventutem suam adversus Romanos mercede ab Etruscis conduci paterentur e tum Vero majore Cum manu, quam aliquot albannis suevissent, in Etruriam progressi, Arretium obsidebant. Arretini foedus a Romanis et antea petierant, sed eo negato, impetraVerant inducias, quarum tempus nondum exierat. Caeteria in maior in eo spes erat venturi auxilii, quod arma gallica nunquam Concuti sciebant, quin eam rem magnopere ad se pertinere Romani arbitrarentur. Itaque missis in urbem legatis, ut sibi subveniretur adversus communem liostem, petebant. Interea se cirCumegit annus, quo C. Servilius Tucca, L. Caecilius Metellus consules fuerunt. Pro Caecilio Coelium annales quidam memorant: sed Coeliae gentis inserior nobilitas ante annum ah Urbe condita sexcentesimum sexagesimum, consularem imaginem nullam habuisse Creditur.

254쪽

SUPPLEMENTORUM

LIVIA NORUM

LIBER SECUNDUS

IN LOCUM LIBRI DUODECIMI LIVIANI

LIBRI DUODECI 3II.

Quum legati Romanormiti a Gallis Senonibus intersecti essent, bello ob id Gallis indicto, L. Caecilius praetor eum legionibus ab iis caesus est Quum a Tarentinis classis roruaria direpta esset, duultiviro , qui Praeerat classi, occiso, legati ad eos a senatu, ut de iis injuriis quererentur, missi, pulliati sunt: oh id. hellum iis indictum est. Samnites des erunt. Adversus eos et Lucanos, et Bruttios, et Etruscos aliquot praeliis a eompluribus ducibus bene pugnatum est. Purrhus Epirot min rex, ut auxilium ferret Tarentinis, iii Italiam venit. Quum in Praesidium Rhegi uorum legio eampatia eum praesecto Decio Iubellio missa esset. oecisis Rheginis Rhegium occupavit.

I. P. Cosis Lici Dolabella, Cn. Domitio Calvino consulibus, quum iterum gallici belli terror se commovisset, ni ultosque Tuscorum arma Cum Senonibus sociare nuntiaretur Arretinorum periculum si hi minime negligendum esse Patres censuerunt. Sed quia neque Dolabella ex volsiniensi agro, neque ex Lucania Domitius exciri sine rerum gerendarum incommodo poterant; L. Coecilium Metellum priora 16.

255쪽

, 44 Js . FRE IN S HEMII SUPPLEM.

u cotta lem, tum PT tum fungentem, ad Arretinos obsia ae ne taberandos quamprimum coactis co iis exire senatus jussit. Ne tamen temere Sumptum esse bellum videretur, pia mitti legatos placuit, nuntiaturos Arretium in stae R manorum esse; Iustiusque iacturos videri Gallos, quando fom s cum populo romano habearit, si ad ersus amicos a que socios Doenturam suam conduaei non patiantur. Haec legatio quum pagos Senonum circumiret, Britomaris quidam regii generis serox adolos otis, Cujus Pater inter EtrusCorum auxilia caesus a Romanis suerat, insana vindicue cupiditate flagrans, non homines modo comprehensos, S 'd et ipsa sacrosancti muneris insignia, minutatim dissecuit sparsitquo. II. Rei tam atri cis fama quum hinc in Urbem, inde in castra Dolabellae consulis accidisset, irritatis vehementer animis, bellum Senonibus indictum est: statimque missos secit Etruscos Dolabella, magnisque itineribus cum exercitu per sabinum ac picenum agrum ad filios Senonum contendit. Senones subito hostium incursia, et absente copiarum Nuarum robore, Cum paucis et inconditis occurrentes facito profligantur. Consul, nullo dato Victis spatio, exurit vicos, aedificia omnia diruit, vastat agrum omnem; denique puli ribus Occisis, imbelli muliΡrum et puerorum multitudine abdupla, quam paucissima potest humani cultus vestigia in locis relinquit. Britomaris Captus, et Vario CruCia tuum genero tortus, ad triumphum servatur. Per eosdem dies haudquaquain Pari sortuna ros apud Arretium gestae . L. Caecilius p motor ante ipsum oppidum cum Senonibus Etruscisque advorso marte coiit lixit. Septem tribuni militum , multiquo praeterea insignes viri cum ipso praetore caesi sunt : ex lo-gionibus et auxiliis hominum millia plus minus tredecim dosiderata. ΙΙΙ. Sed minor apud Gallos huius victoriae la litia, quam cognito patriae excidio luctus atque cons tornatio fuit. Contractis, qui ubique per Etruriam militabant, popularibus,

256쪽

homines irae ac doloris pleni, consilii spei lue inopes, quum

sedes, quibus reCiperentur, nullas usquam haborent, quasi lato quodam ad exitium eos trahente, noniani tu i gendi capiunt impetum : non aliter Patrues sum wastatoribus r Pendi vicem Posse, quiam si urbem ipsorum simili clade offectam intueri cogerentur, neque minoribus animis Missiusques, causi etiam acrioribus tib Arretio Romam petere, quam ma V s Suι

ab ejusdem Druria' oppido Clusio prefecti, eamdem illum

urbem occuPassent. Ilis inter se vocibus instincti, rutilat :natura impati tos morae, et tum, ut incautos hostes orPrimerent, etiam consilio properi. Sed per hostilem regionem ducentibus, varia impedimonia objecta sunt; spatiumque tuit, quo provideri adversus hunc tumultum posset. IV. Ita reiecti, dum per ignota ot in sesta omnia, nulla

Certa destinatione vagantur, in Domitium consulem incidunt; Protinusque cum eo conserimi manus. Sed advorsus rationem atque disciplinam infelix temeritas fuit: occisis in praelio multis, reliqui desperatione atque rabie accensi, se rum, quo i i rustici in hostes strinxerunt, suis corporibus admoverunt. Ita florentissimam modo nati aDom, ob scelus interfectorum legatorum tam velox tamque vehemens ultio comprehendit, ut aliquot mensium in torvallo ponitus excisa, inter gentes, quarum jura violaverat, numerari desicrit. Nam et parvae Senonum reliquiae, quae ad Boios, vicinam ct Con- Sanguinuam gentem, se receperant, eodem anno a Dolabolla Consule internecione deleue sunt. Quum atrocitate cladium Suarum, et ejusdem calamitatis metu, Boios Etruscosque Concivissent, ad lacum, qui Vadimonis appellaturo pugna Commissa, magnus Etruscorum numerus Caesus est; noli perpauci et sugerunt; Sertorium omne nomen ita Periit, ut nemo Super Sse Putaretur ex ea gente, quae Romam urbem

V. Sub id tempus , Senam coloniam deductam esse vero propius videtur : quo Romanis universa regione potitis,

257쪽

nomen Senonum in ea parte Italiae funditus interiit. Etrusci tamen Boiique, sequente Statim anno, quum ex iis, qui puberos interea facti fuerant, exercitum Supplevissent, iterum fortunam pugnae tentare sunt ausi. Tum igitur a Q. AE milio Papo victos fuisse crecliderim : huius enim et C. Fabrieli consulatus primus eum in annum incidit; Papoque provinciam Etruriam obvenisse constat. Sed in plerisque annali-hus , qui adhuc leguntur, rerum iStarum memoria, majorum in te ventu obliterata est. Quod enim tot continuis hellis atque victoriis, maxima virtutis et potentiae incrementa r manus populus quotidie caperet, adductae in metum, quae adhuc per Italiam sui juris erant Civitates gentesque, maximum atque periculosissimum Conflavere bellum , junctis, tanquani ad communes omnium hostes praedonesquo opprimandos, consiliis et viribus. Neque disserri arma visum est, doneC adhuc Boiorum Etruscorumque reliquiae distinendis Romanorum copiis sufficerent. VI. Primi Samnites, fracto rursum foedere, cum Lucanis Bruttiisque palam sociantes consilia, proruperunt. Sed hos C. Fabricius consul compluribus praeliis vicit; uno maxime memorabili, quum Thurinam urbem iterum premente Statio Statilio, signis collatis dimicatum est; fusisque magna cum

strage hostibiis, ipsa etiam castra expugnata Captaque. Memoriae proditum est, quum strenue castra defenderentur, scalas asserente quo iam vasti corporis juvene, Romanos animatos, plenam i Ctoriam reportavisse. Caesa dicuntur in

proelio et castris hostium millia viginti: quinque millia, cum ipso imperatore, signisque militaribus viginti capta sunt. Postero die quum donaret eos consul, quorum insignis opera suerat, Dallaremque coronam ei se daturum dixisset, gia castra hostium primus transcendisset, quaesitus ingenti studio roperiri non potuit, si miles fuisset, ultro se oblaturus huic tanto honori. Creditum igitur vulgatumque est, Martem

p um auctorem ejus veris, causamque Victoris uisse 2 COH-

258쪽

sulisque edicto supplicatio ei est liabita, nil litos ille laureati

magna cuni laetitia supplicii tum ierunt. VII. Conspirantes adversus Roma liuin populos, Didiis

adhuc auxiliis publice Tarentini juverant : qui pra)cipui

siniteris istius auctores, tamen aliorum labori bras, quam sui discrimine, lacessi roi uana arma, bellique oventum pri 'totitari, sapientius arbitrabantur. Sed inininie diu tonuit is iudissimulatio, quin casu quodam insanae Plebis temeritat iii provocante, civitatis consilia nudarentur. Iam tum ea Itali: ora, consuetudine Graecorurn, a quibus Tarentus, Caeterarii inque urbium pars pleraque conditio fuerant, itoliciis spectaculorum atque histrionum immodico gaudebat, pro cipua Tarentinorum luxuria, quos adeo corruptis moribus isse memorant, ut plures epulas ludosque solennes reci- perciit , quam anni dies essent. Forte in theatro majore

juxta portum sito ludos spectabant, quum L. Valerius alii

Cornelium nominant) duumvir navalis, deceniquo rori anae Davos Portum introiturae se ostendunt: pernicioso utrisque errore, quum ignari rerum Omnium Romani tanquam amicum et hospitale litus peterent; Tarentini Coti scientia vecordes, classem hostili animo consilioque missam esse interpretarentur. Adest Phili charis, quem ob turpitudinem vitae cives sui Ihmdem appellabant: is veterum quorumdam foederit in illata mentione, fas esse Romanis negat Lacinium Promontorium praeternavigandi : obuiam iri stolide ferocibus barbaris, superbiumque virilo coerceri jubct. Acclamat temeraria multitudo prae continua crapula non bene mentis compos. Hominis nodissi nil de tanta re sentcntia omnium

Romani ni illam ad rem minus quam ad Pugnam Parati, fugae se committunt. Sed celeriter insequentibus Tarentinis vadunt naves quinque, totidem a pluribus circumventae inportum rediguntur: ex his deprimuntur cum ipso duum-Viro quatuor; una capitur : homines aetate et robore militari

259쪽

interficiuntur : Coelena turba in servitutem venditur. Mox ab eadem animi levitate bellum Thurinis inferunt, priminalites, eorum mera Romanum ea in sicci Denisse, qui Grinci quum essent, barbaram gentem , quam cognatos vicinosque Tarentinos, dubiis rebus is en ςOres hiabore mutuissent. Urlis in potestatem redacta diripitur: ejiciuntur principes : praesidium romanum pacta incolumitate dimittitur. VIII. Romae re audita. erat quidem pro ma itudine injuriae non levis indignatio; sed bellum novum ea tela I eState sumi non placuit: legatio , quae de injuriis quererctur, ιlE- creta, mani latumque legatis, ut captos restistii, Thurinis res ablatas, aut cestimasionem iustam redin, exstiles reauci, rerum ista iam auctores populo romano dedi Postularent. More gradi rarum urbium in theatro concionem populi cogere Tarentini solebant: huc aegre admissi legati, turbam obrietate et otio lascivientem reporerunt: nam tum quoque dies festus agebatur : ibi quum legationis princops L. Postumius verba facere Omsus esset, ludibriis petulantissit e multituditiis ex-C Plus, multo Etiam acriores Odiorum causas retulit n mam, quam extulerat. Quippe tam conteinptim habuerant eum, ut sermoni ejus de Caetero quidem attenderet nemo; sed quoties aliquid ut ab homine romano Parum gi 'Ce prolatum esset, tota concio solveretur in risum; harbarum increpantes Conviciarentur; cultum legatorum, nam togati aderant, exploderent; postremo etiam theatro extruderent; jura gentium nequidquam invocantes. Foedum inde dictu, sed ad licentiae popularis coercendam temeritatem utile exemplum traditur : abeuntihus legatis inter consertam Tarentinoium turbam, qiuae in ipso theatri exitu consisterat, scurra quidam Philonides nam hoc quoque moribus suis corrupta civitas debet, ut celebrata sint annalibus scurrarum nomina, tarentinorum principum ignorentur; Sacra legatorum Vestimenta , Cani S impudentis instar, urina respersit. Unius spurci et furiosi hominis ea noxa videri potuisset,

260쪽

IN LO C. LIB. XII LIVIANI. 249

nisi protinus agnovisset temulenta civitas, risuque et plausibus factum illud comprobantium totum theatrum insOnuisset. Postumius hac voce edita, u accipimus omen, ou scurra, quando et ea rara his datis, quae noII petimus; . Conversus ad multitudinem, vestentque ignominia affectam DS- tentans, ubi redintegratis cachinnis, etiam versus in populum romanuni Contumeliosos cani saltarique videt; α Ridete,

α exclamat, ridete Τarentini, dum licet: nam postea quidem a large flebitis. . Iratis ad haec rarentinis, . Et quo magis,

Winquit, stomacheri ini, praedico, vestem istam sanguinea multo VOhis eluetidam esse. , Post haec, nullo alio accepto responso, ahnavigarunt. IX. Iam Romae magistratum occeperant I. . d milius Bur-bula, Q. Marcius Philippus consules. His senatum habirii libus, quum et praetextam nam uti erat foedata, eam attulerant) cernerent; et ipsis exponentibus Get rum injuria tam multiplicis Ordinem discerent Patres: commotis majorem in modum animis omnium, dubium non erat, quin armis vindicari contumeliam oporteret. Sed quia tot aliis adversus validissimas gentes bellis disti etae vires erant, si tinane, an postea, contra Tarentinos mittendus exercitus ESSet, parum expediebant: multosque per dies ab orta luce ad Occasum solis re in senatu disceptata, quum alii nihil tentandum, priusquam corteriae cisitates, aut sagum quin Atimin Tarento essent, paearentur; alii sine mora decernendum esse bellum, pugnarent, postremo numeratis sententiis senatusconsultum factum est, ut de bello Tarentinis inferendo ad populum ferretur. Id quum populus Consensu jussisset, ad .ssimilium consulem, qui jam in Samnium ad exercitum profectus fuerat, scriptae sunt literae, ut Omissis priamentisus c tria in tarentino agro poneret, et nisi de illa tis injuriis satisfaceret populus tamen tinus, eum justo pioque bello Per e-

queretur.

X. Tarentini mon amplius cum paucis et inermibus ho-

SEARCH

MENU NAVIGATION