Attilij Bulgetij Patauini ... De affectionibus cordis tractatus in tres libros diuisus. Quibus accessit De morbis venenatis, venenisque tractatus generalis. ..

발행: 1657년

분량: 166페이지

출처: archive.org

분류: 화학

41쪽

vitam pertineret,cum vivere sit nutriri, & nutriri sit naturalis actio: quitur quod respiratio,quae est nostrum vivere sit naturalis actio . S cunda auctoritas ex eodem Galeno depromitur tertia aphorismorum in comento 23. aph. , ubi dici respiratione verbnemo potest cohibe re,neque aliter datur respirandi facultas: si respiratio cohiberi non potest, ergo est naturalis actio, ex his manifestum est, respirationem ad naturalem potentiam reducendam esse. Secunda opinio fuit Ioannis Fernelij lib. s.cap. r7., qua secutus est Fuchsius lib. t .sectione septima cap. 3., & alij multi, qui voluerunt inspirationem, ac exspirationem a sola animali potentia fieri, ac dependere; quam opinionem pariter rationibus , ac auctoritatibus sectatores confirmare tentariuit. Prima ratio huiusmodi est i illa actio animalis ,& voluntaria est, quam &sedare possumus dum volumus; & cum nondum facta est faceror At respiratio huiusmodi est; nam eam ad libitum sedare,& cunia facta non est facere possiimus; ergo respiratio animalis, & voluntaria erit actio : Possis autem nos ad libitum respirationem sedare, ut minor propositio asserit,peritissime docet seruus ilIe Barbarus,de quo verba secit Galenus secundo de motu musculorum cap. 6., qui velim menti ira concitatus , mortem sibi parare decreuisset, prostratus hin. mi, respirationeque cohibita, longo tempore immobilis mansit , post paulum volutatus mortuus est. Idem confirmat Valerius Maximus lib.ς- ubi varias historias multorum refert, qui desperatione capti cohibito spiritu vitam cum morte commutarunt. Secunda ratio est haec: illa actio animalis,ac voluntaria teneri debet,quae animalibus m- frumentis absoluitur.Sed respiratio musculis absoluitur,qui animalis facultatis materiar i nstiumenta sunt, ergo respiratio animalis facultatis erit actio: Tertia: ad cerebri lesionem teditur respiratio; ut in pleuis ritide,& apoplexia clarissimum est, Sed in eerebro reperiuntur anim Ies faces tates,ergo respiratio animalis facultatis erit actio. Quarta, Multima r si respiratio non esset animalis facultatis actio, emet actio naturalis. Si naturalis, ubi reperiuntur naturales potentiae ibi respiratio reperiri deberet: sed in plantis omnes naturales reperiuntur potentiae; ergo respiratio ibi reperiri deberet: sed hoc non apparet: ergo respiratio non naturalis, sed animalis potentiae erit actio: Hanc suam opinionem praeter rationes multis auctoritatibus confii mant,potissimum

autem

42쪽

autem alicto Itate Galeni secundo dei motu musculorum cap. I. , ubi

di est,rel pirationem in numero earum actionum esse, quae a consilio. dc voluntate prodeuntδε quae citius,& tardius, crebrius,& rarius sieri possunt, ergo respiratio animalis, minime naturalis erit actio. Haestante opinionum varietate, quid credambreuiter patefaciam rium huius sententiar: respiratoriam potentiam partim naturalem, partim animalem actionem esse: Ita quod actionem mixtam, vel mediam ducere valeamus: nam cum nostri corporis actiones aliae sint naturales ,

ut coctio, utritici,alimenti distributio, auctio: Aliae sint purae anima. lesin libe in ire ad aliquem ui cum illo,recipere sedere,surgere. Aliae mixtae, & mediae, di quia partim naturales, partim animales sint, ut mingere, seces deponere : propterea dicebat Gal. lib6. de locis affectis capite 4 errant, qui urinae, es secum deiectionem tantum ab el etione pendere putant ;Vt etiam qui hoc opus omnino naturale ad mittant. Vtriusq; sane particeps est utraque actio; sunt naturales,minis gere , & seces deponere, quia a facultate naturali expultrice actiones

istae fiunt , ac excernuntur: sunt etiam animales, quia excrementa haec non excernuntur, nisi musculus sphincter aperiatur. Talis est respiraiatoria potentia; quod etiam a sentire videtur G.it a. de motu muscul rum cap. 6.; esse autem hanc respirationem, & respiratoriam potentiam partim naturalem, partim animalem , satis clare patet; nam cum

respiratio ob cordis refrigerium, ac fuliginum expulsionem institutast, ratio ae liuius causae finalis, ac necessitatis est naturalis, cum attractio , & expulsio naturalis actio sit. Est etiam naturalis, quia ad hanc

efficiendam,cor,& pulmones concurrere v. dentur, quae naturalis po

tentiae instrumentata sunt; Animalis est ratione musculoi um thoracis distendentium, ac contrahentium; qui musculi animalis potentiae organa sunt. Hac de causa qui strangulantur, ac suffocantur, respirare non valent ob desectum animalis facultatis, cum musculi simul cuin neruis laqueo intercipiantur; Sic Hystericae mulieres non respirant, quia nequeunt naturalitermam calore suffocato,nullus cst respirationis usus,nulli necessitas, etiamsi in istis musculi liberi, ac soluti sint. ex his satis clare patet, illos grauiter errare , qui respiratoriam potentiam omnino naturalela esse putarunt. Sicut pariter illos,qui eam Omnino animalem, cum respirationis organa alia naturalia, alia animal iasint

43쪽

sint. Sed antequam ulterius progrediar, obiter hic notare debemus quod multas inlitates, ac commoda nobis affert respiratoria potemtia, quatenus voluntaria, & animalis est 3 nam cum per eam spiritum aliquando cohibere,aliquando impellere valeamus; spiritum cohibere ad multa utile cst, potissimum ut aliqua attentius auscultemus . viii per loca foetida sine incommodo transeamus, ut in aquam mergere valeamus. Sic eum impellere utile estiad excitaudum ignem, ad quid inflandu, ad expellendum, quas utilitates, si respiratoria potentia ominino naturalis esset, praestare non potat. Habita hac veritate, ut nostra elucescat opinio, rationibus,&auctoritatibus in contrarium adductis satisfacere insta conabitu . I a i Sol o ratioram,aectoritatumque Hoba-respiratiinem tantum min.

Eat prima ratio, qua Aristotilas, & sectatores probabant, respirar

tionem naturalem tantum esse inionem huiusmodi: Expiratast. Expulfio est, aeris, attractio est inspiratiotiat trahere, & expelleressi cultatis naturalis actio est:exm inspiratio, & exspiratio a sola naturalipo tentia fiet . . Hinc rationi respondete possumus , tanquem propositionem ampliantes, & diccntes trahere., & expelleret etiamsi actio est facultatis naturalis , non est tamen haec actio ita facultati naturali propria , ut alteri facultati conuenisensen pota, nam facultas a *alis, etiamsi ipsa trahit ,& expeIliti ut inmoth locali , manjsed iam cst, nam pondera a loco ad locum movere,animalis faculiatis actio est,si sic est, minori propositioni supientes dicere debemus, attrahere, &ea peli re animalis, & naturalis facultatis actio est, & sic ex necessit/te inserre possumus, ergo inspiratio, di expiratio a naturali, & animali pote tia simul fiet, quod nostrum erat intentum: Ad secundam rarionem, sum dicebamus, illa est naturalis potentiae actio. quae c9biberi non pi,test: At Inspiratio,& Expiratio in ira, in si bre ardenti. V thopnea, ac Asthmate collinere non possumus; nam velimus noli Mus respirare coacti sumus: ergo inspiratio, & expiratio a naturali potentia fiet .i

44쪽

PAT LIBER PRIMUS. 33

Respondeo minorem glossando dicens: In ira, sebre ardenti, Orthois

pnea,ac Asthmate,inspirationem, ac expirationem etiamsi omnino, ac per multum tempus cohibere no valeamus, possumus tame si volumus per aliquod minimum temporis,etiamsi cum aliqua pς naspiritum coinhibere, ac ab opere desistere,ut in se ipso unusquisque experiri potest: At sicut respirationem non posse omnino colitueri, est naturalis actio, quia continua: sic per aliquod tempus ad libitum posse cohiberi est animais actio: si sic est, ergo ex necessitate sequitur, inspirationem, ac expirationem partim a naturali,partim ab animali potentia fieri,quod erat intentum. Ad tertiam cum dicebamus, solae naturales potentiae nunquam ociantur, cum non tantum in vigilijs , sed etiam in somnis agant. ergo inspiratio, & expiratio a naturali potentia fiet. Respondeo maiorem propositionem ampliando, & dico, quod eti amsi nat

rates facultates nunquam ocientur, etiam animales nunquam ocianis

tur;nam in somnis nobis quandoque insciis movemus pedes, drachia. Ioquimur, clamamus, imaginamur insomniorum causa. ergo dicere non valet,naturales potentis nunquam Octantur, quia animales etiam nunquam ociantur. Vnde ii inspiratio, & expiratio nunquam ociamtur, non est maior ratio, ut naturalis;quam animalis sit actio.Erat qua ta ratio, naturales actiones absque electione fiunt, ut de chylisidatione, ac nutritione clarum est: At inspiratio, ac expiratio absque et

clione fiunt, ut in somnijs manifestu in est; ergo inspiratio, & expir tio solius naturalis potentiae erit actio. Ad minorem respondeo diacens , minorem hanc propositionem partim veram, partim falsamesisse, veram in somnijs, falsam in vigilijs ,nam etiamsi inspiratio , & e piratio in somniis sit ab ' ue electione, ut minor propositio asserit: In Vigilijs tamen cum electione fieri potest. Nam vigilantes modo i spiramus,modo nobis volentibus per aliquod tepus non inspiramus. hac stante distinctione, cum naturales actiones semper absque et et ione sint, Inspiratio autem, ac expiratio aliquando cum electione, aliquando absque electione fieri possit a satis clare patet, inspirati

nem , & expirationem aliquando naturalem, aliquando animaleuia actionem esse, nec semper naturalem, ut ratio false concludere vide.

tur. Ad quintam cum dicebatur, in Caro, Apoplexia motus respi- spirationis seruatur , ergo respiratio a potentia animali , quae E ut

45쪽

; ATTILII BULGETII

in ligata manet, fieri non valet: fiet itaque a naturali. Respondens diaco,quod auferri in apoplexia,& caro senium,& motu duobus modis intelligi potest,aut quod in apopl exta,& caro praeter sensum auferatur

totius corporis localis motus; Aut quod auferatur omnium corporis I artium motus. Concedo in apoplexia, & caro auferri totius corporis ocales,ac progressuos motus,ut experientia docet,la ego tamen ause ri particulares locales motus I naui in apoplexia, di Caro particularis motus , ut respiratio non ociatur ; nam hic tunc temporis ab urgente necessitate excitatur,rei nente adhuc in musculis, neruisque vestigia quaedam animalitatis, unde agit; ergo cum in apoplexia, & caro non auferratur particularis localis motus, qui animalis est, qualis est respuratio nega sues maiorem concludere non valemus, ergo respiratio a potentia naturali fiet, cum ab animali fiat, atque oriatur, erit itaquG anim ilis potitis,quam naturalis actio. Ad sexta cum argumentabatur, in naturalibus operationibus animalia non fatigantur; sed in inspiratione, expiratione efficienda animalia non fatigantur: ergo uis piratiora expiratio naturalis facultatis erit actio, respondens dico, quod animalium operationum aliae fila contractae in habitum, ut rei pirare, videre,audire inliae non sui contractae in habitu ut incidere,clamare, scribere,quae sat contractae in habitum,animal ia in earum emanatione non fatigantur; quae vero in habitum non sui contractae, in eat um effectu animalia fatigantur, cus auspiratio de genere earum operati num sit, quae ob eius necessitatem in habitum sunt contractae, non est

mirum si animalia dum respirant, non fatigantur; quapropter ex hoc quod in respiratione essicienda non fatigatur animal concludere non valemus, ergo inspiratio, ac expiratio naturalis facultatis erit actio, eum inspiratio, ac expiratio sit animalis actio, ac de genere earum in emanatione, quarum non fatigatur an inui, unde argumenti consequentia non sequitur, & negari potest, qua negata tota ratio ruit. Erat septima,& vltima ratio. Si respiratio non effet naturalis actio, esset animalis si lic est, laesa respiratio ne remedia deberent apponi cer bro, ubi adest animalis facultas: sed lςsa respiratione remedia cum Wilitate adhibentur pectori,ubi adest naturalis, non cerebro, ubi anima' lis: ergo respiratio naturalis, minime animalis erit actio. Huic respondens dico,quod respiratio est ani malis actio;sed cur letia remedia nota

46쪽

apponuntur cerebro, hoc fieri arbitror, quia respiratio ut plurimum Ieditur ratione instrumentorum, qualia Sila thoraci s musculi, quam ratione sacultatis, cum haec instrumenta sint in pectore, & sint animalis facultatis instrumenta inimc vero in cerebro; Hinc fit quod remedia pectori, & non cerebro apponantur. Ex his satis clare patet, rationes prioris opinionis nihil certe concludere. Minus eiusdem opinionis auectoritates certum quid concludere valent. Et primo cum Galem a ctoritate primo de utilitate respirationis primo diccbatur ibi Galenurespirationem vitam appellare, quae vita cum nil aliud sit, quam nutriri nutrire sit naturalis actio lex hoc inferebatur, respirationem ad naturalem facultatem reducendam esse.Respondeo,& dico,quod Galenus in eo capite agit de usu respirationis ex veterum opinione, si dicit,quod utilitas respirationis non est vulgaris, idest parui momentii sed magni: quod apparet ex hoc,quia in deperdita perdurare nota v lemus temporis momentum, sed morimur, quod cum sit, ad nullam aliam actionem eam pertinere assero, quam ad ipsam vitam, ita quod in ea vita nostra constat, ac cum vivere idem sit. Ex hoc tamen,quod Galenus respirationem vitam appellat non debemus inserre, vivere est nutriri,ergo respiratio est naturalis actio, quia vivere dicitur etiam de sentire , quod est animalis actio,ergo au ctoritas nihil certe conclusdit, Ad secundam auctoritatem,cum Galeni auctoritate dicebatur teristio aph. a 3 respirationem neminem cohibere posse, ergo est naturalis actio: Respondeo,& dico,cum dicat Galenus respirationem dic. inte, ligit per longum empus,non tamen negat per tempus breue cohiberi polis, quod sola animalis potentia facere valet: Vesdicere pollumus, quod intelligat Galenus de trans-- 2:: piratione totius corporis, non de respiratione , quae voluntaria est, ac musculis ii bi labsoluitur, ergo huius opia Minionis auctores opiniin lira Inem nostram turbare non est credendum.

47쪽

actionem animalem.

CAPUT DUODECIM V M.

RAtiones,quae Achsium,Fernelium, ac sequaces suadebant,ut o .derent,respiratoriam potentiam animalem esse, facile solui possunt;& primo prima,quae huiusmodi erat: Illa actio animalis,& volui taria est, quam & sedare possumus dum volumus, & cum nondum s ista est facere: At respiratio huiusmodi est,nam eam ad libitum sedaredi cum facta non est facere valemus, ergo respiratio animalis, ac miniuntaria erit actio. Respondeo.& dico,quod nos ad libitum respirati nem sedare posse duobus modis intelligere possumus, ut superius duletum est, per tempus longum, & per breue s per breue cohibere possi mus,& sic hoc pacto est animalis; per longum cohibere non possumus,ot in asthmate,sebre ardente,& similibus, unde in hunc sensum non est

animalis, sed quid naturalitatis continere videtur, ergo respiratio v luntaria non erit actio. Ad secundam rationem, quae huiusmodi erat νIlla actio animalis, ac voluntaria teneri debet, quae animalibus instr mentis absoluitur. Sed respiratio musculis absoluitur, ergo respiratio animalis potentiae erit actio: Dico verum esseaespirationem animalis potentiae actionem esse,ut argumentum concludit: sed non solius animalis potentiae, clim praeter musculos , Cori & pulmones eoncurrant; cum animalia non habentia cor, & pulmones non respirent, quae partes musculi non sunt, sed naturales pasees,quarum partium actio nat ratis potitis, quam animalis teneri debet; ergo reipiratio non est sola antirialis actio,sed etiam naturalis. Erat tertia ratio. Ad cerebri ire nem teditur respiratio, ut in phrenitide, ae amplexia manifestum est: sed in cerebro reperiuntur animales potentiae, ergo respiratio ania malis potentiae erit actio . Respondeo, & dico, quod a pari argumentari possumus : Ad loesionem cordis, & pulmonum, ut i ai denti febre , di peripneumonia clarum est , laeditur respiratio ς sed in Pulmonibus, & Corde naturales potentiae manent, ergo re spiratio naturalis potentiae erit actio. Ad quartam, & vltimam ra-

48쪽

ttollem quae erat 'sii respiratio non esset animalis potentiae actio, enset actio naturalis usi naturalis, ubi reperiuntur natur les potentix ibarespiratio reperiri deberet: sed in plantis omnes naturales potentiae reperiuntur:ergo ibi respiratio reperiri deberet. Sed hoc non apparet. er o respiratio non naturalis, sed animalis potentiae erit actio. Reia spondeo, & dico, naturales potentias duplices esse: Alior sunt perse-Zae,aliae imperfecis. Potentiae naturales persedis ubi reperiun tur, ibareperitur respiratio, ut in perfectissimis animalibus contingit. sed ubi reperiuntur naturales potentiae impersectiores, ut sunt illae plant rum, ibi non reperitur respiratio, ergo argumentum nihil concludere valet. Et sicut rationibus satisfacere non suit arduum, minus credo. arduum esse auctoritati Galeni secundo de motu musculorum cap. q. politae satisfacere, ubi dicit respirationem in numero earum actionum esse, quae a consilio, & voluntate prodeunti & quae citius, & tarindius, crebrius,& rarius fieri possunt,cui satisfactum esse iudico,ti dica mus respirationem dupliciter considerari posse. Vo absoluic, qu unus est respiratio,vel in respectu, quatenus crebra,& rara,cito & tarde fieri potest: Absolute in uniuersali non est animalis, & voluntaria, eo quia non solum semper possemus bene dispositis instrumentis, quam do volumus,respirare; sed etiam possemus,quando notemus respirare, non respirare. Sed hoc praestare non possumusinam etiam volentibus diu a respiratione abstinere, impossibile est, ex quo sequitur respirationem in hunc sensum actionem naturalem esst: in respectia autem, quatenus crebram,& raram,citam, & tardam, ad libitum facere possumus,est animalis.ergo horum opinio est reiicienda, ac concludendum, in respiratione aliquid voluntarij,ac naturalis recludi, namque elinse actionem,ut satis probatum supra suit,& haec sint iam de Haec initis Cordis.

49쪽

CAPUT PRIMUM.

HAbita quadam cordis, praecognitionumque notitia in aedi

tractatu,restat ut diligenter de eius actitionibus cognitionem. de per am notitiam inquiramus, quam nos habere non possumus , nisi praehabitis illis omnibus, quae superius in priori tractatu explicatan fuere,cum enim cor,vitae principium, vitalis multatis sedes, ac domi icilium,caloris officina sit,iamendi si reste Aristotele Uie partibus ania malium capcl. circa finem, nullum vitium pariatur grais y qum semestissum securam mortem indicate hac de causa Galenus de locisine-Zctis diuinati numquam mors nisi ad immodicastantemperies condism hilo minus quotidiana experientia docer, cor varios morbos, variaque symptomata subire, quod nec Aristoresem credendum est negasse, ponendo illud verbum graue: nam possibile est, ut cor multos morbos multaque symptomatapauatur,sed non grauia,propterea dicebat Gam lanus 3 de locis affectis a. cor laborare crysipelate, inflammationeq; dum fieri incipiunt, antequam autem augeantur animes moritur. De his omnibus, Deo fauente, facile , ae dilucide avi in hoc libello erie disserendum.Sed quoniam eordi non conuenium morbi graues, quales lanein intemperie , in mala compositione , ac soluta unitate, cum morbi fimiles iecori, ventriculi, aliisque pariibus conuenire videantur. De his methodo resolutiva procedens nunc tractare non aggrediar: sed tantum de symptomatibus cordis: de morbis autem inferius dicemus, cum sympto teste Gai. r. de symptumatum differentijs r. st actionis lesio, toteriat cordis symptomata, quot sunt ipsius acti 'nes: sunt autem variae actiones cordis. Prima, ac principalior est spirituum animalium generatio;Secunda,pulsatio; Tertia,respiratio; Quaris,irrascibilis; Quinta,animata. De his omnibus esset disserendum, sed t quo-

50쪽

quoniam ad pulsatilis issionem omnes aliae actiones reducuntur, ac illae laeduntur , nam pulsatili tela Calor vitalis non temperatur, cum ipsi nec refrigerium, nec alimentum, sicut prius, allicitur: hinc deficit

calor nativus, ad cuius ablationem Omnes aliae Operationes ruunt ι ut

generatio noui spiritus vitalis; respiratio animosa, atque ipsa irascibilis operatio, quapropter de syi tomatibus cordis acturus , de sola pulsatili laesione verba faciam, quae operatio cum ad laesionem pulsatilis facultatis laedatur,de symptomatibus, quae accidunr facultati pulsatili, erit tractandum, laeditur autem actio facultatis pulsatilis cordis

ex Galeno 6. de placitis I. tribus modis,nam aut imminuitur, aut de

prauatur,aut tollitur. Imminuitur in Syncope; deprauatur in palpit tione ; tollitur in Asphoia, de his omnibus 'esset disserendum : sed quoniam in Asphyxia est ultimum terribilium, & huius vitae, ut con corditer omnes medicinae scriptores affirmant, viti mus finis, fi atque ab iisdem causis , a quibus syncope, sed potentioribus, ut ex notitia a syncopes,& asphoiae innotescit, quapropter breuitati eonsulens AD phyxiam sub siletio inuoluam,& de sola palpitatione, & syncope verba faciam. Prius autem de palpitatione,quam syncope,cum palpitatio frequentius contingat,quam syncope,ac proinde uniuersalior existat: non immei ito igitur prius de palpitatione, mox de syncope a nobis erit discutiendu m. M a se egeatra palpirationis cardis.

PRincipale symptoma,quod cordi nobilissimo visceri in media thoo

racis parte collocato fonti, & vitae omnium corporis partium co- tingit , illud est, quod latini a symptomate , ac parte simul affectaininmen sumentes cordis palpitationem appellant, Arabes tremorem, - Marcellus saltum:Serapion Caphoram: nin ulli Cardiaca sed perdiperamelim Cardiaca oris ventriculi potius, quam cordis affectio exustat,quod os Graeci Cardiam,idest cor appellarunt, ut secundo de placitis octauo admonet Galenus:huius palpitationis naturam describens dico cum Galeno a.de causis symptomatum 2.xltra medium, Palpita

SEARCH

MENU NAVIGATION