장음표시 사용
231쪽
tunas afflixerat,ac homo profanus scelera sceleribus cumulaverat, multorum quoq; facinorosorum catervas tanquam stipatas circa se habebat. Quanquam autem ille amicitiam obtenderet, tamen imperator noster omnia ad praelium.
composuerat, quod praedonis animus subdolus, cujustibere rei simulator ac dissimulator, ardens praedicupiditate, unicuique pateret. Dictitabat ille se priorum facinorum pertaesum codicillos veniales expectare, postulabatque simul uti cymba nostra vicinitelluri, ubi vultu facieque ignotus
erat, exponeretur. Quod cum negaretur, quaesita hac occasione hostilia animo volvere cepit, sanguineoque erecto vexillo in principem navium Hollandiam solita animi ferocia praeceps ferebatur, verbisque tumidis se contumeliam manu vindicaturum assirmabat. Responsum a Nostris, verba incruenta non metuere, si pugnandi consilium esset, experturum, quibuscum viris manus consereret, eligeret . nunc, an pacem an bellum cuperet. Caeterum ille animi impotens, tormentis excussis, junctisque aliis navigiis navem nostram undique premere,illique se innectere tentabat. Ve-xum pubes nostra nautica , incredibile memoratu est, quantum virtutem intenderit, quantaque vi tela majora minoraque torserit, adeo ut promiscue cadaveribus tabulata tegerentur, caeterique metu perculsi carina se recipe cogerentur. Ipse Companus, qui gladium vibrans serociam in vuli ostentabat, ubi telorum iterum nimbus ingruebat, pronus in ventrem se misit, brachioque saucius ad inseriorem recessum proreptavit. Cum cominus re non procederet, eminus tormentis navem undique fatigare, atque ad deditionem cooete, constituit. Sed Hollandia navis praecipiti
232쪽
eipiti insultu in hostem ferebatur, fistularumque militarium certis ictibus continuo ita illum impetebat, uti caes tum cruor horribili specie passim in mare landeretur. Vicaria hostilis admodum dedolata,multisque soraminibus pertus ac dilacerata, fugae propior,ne vis aquarum illam opprimeret, paulum secessit. Non procul una ex liburnicis nostris machinas quoq; torquebat, quam adoriri primum hostis non assectabat, quod principe navi, uti sperabat, superata, illa se subducere nequiret. Caeterum cum illam debellare, lon- se opinione asperius acerbiusque foret, mutato consilio li-urnicam adoriuntur, verum omnibus expansis velis ilicet suppetias ferebat Praetoria nostra, omnibusque ex latero machinis explosis, superiore vento usus, tanto horro omnes territavit, ut nemo supra tabulata se sistere auderet, vel vela majora intendere, uti praesenti se subducerent periculo. Itaque Companus, uti in rebus advorsis fieri solere,
consiliorum expers in vicina vada impegit, ne Nostris insectandi copia vel facultas esset. Interea praetoria liburni .ca nostra in altum prosectae, relliquos praedones cingero nitebantur, sed elapsa fuga salutem quaesiverunt. Tanta jam illos incesserat consternatio, uti postmodum comperintum suit, ut deditionem agitaverint Pauci ex Nostris fuere vulnerati vel caesi , sed princeps navis nostra admodum suit quassata, ita ut triduo vix se expedire iterum potuerit Viserus quoque de prudentia praedonis hoc praelio emicuis, quippe pollebat magna vi animi dc corporis, rerum maritimarum vetus, animus, supra quam cuiquam credibile est, audax, subdolus, caedibus4 rapinis innutritus Eundemia postmodum Nostri, praedonesque portum tetigere, metu
233쪽
piratis perculsis, ne manus nostras iterum violentas experirentur imperatum, ut praedo stationem suam desereret Nuod post multaacontentiones detrectare nequivire.
NIcAE LADES , A NOVEM LAS SI ARIIS PERPETRATA, ANNO EODEM. CUM inare nostrum hostium damna non caperet' complures Belge, qui Regia partes sectabantur, in
Hispaniam migraverant, societatemque inierant, uti cunctas naveis, que Hollandica commercia vectabant, interciperent. Unusquisque nulla gentis habita ratione ducertis, traheres, rapere, sine modo modestiaque. polluere, vastare omnia, donec brevi societas ita adolevit, uti quinque naves in mare ducerent, cujus Praetori lusencolius Dunker-hanus summo cum imperio praeerat. Haec navis, quq a Damtiscanis capta fuerat, quatuor aereis, triginta ferreis machinis cinista, milite Hispano insidebatur , pubes nautica variarum gentium militia atque inopia urgebatur. Inter illos novem classiarii Belgae, qui occupata Bahia captivorum nun Ierum auxerant, servitutis impatientes quovis modo navem vincere injustipotenti obviam ire, victos acerbius ulcisci, quanquam mortis periculo, in animum induxerunt suum. Per duos menses cunctando, opportunum, tempus opperiendo aes ex voto non succedebat. Sed quia magna facinora aegre differuntur,is celeritate constant', conju-
234쪽
conjurationis princeps cum sociis concubia nocte,Hispanos, qui excubias agitabant,cum Praefecto, magno desseroci animo trucidat Plerique caesi ex Hispanis, antequam insolitus tumultus classiarios alios somno pressos excitavit. Qui periculi magnitudine commoti, uti rebus trepidis fieri solet '. consiliis fluctuare, concursationibus periculum anceps au Sere, neque armis obniti, neque conjuratos adjutare. Quaesiti, an partium suarum studia sectari cuperent, an potius ferro decernere, in partes pedibus secesserunt. Electus incenturionem conjuratorum primus, caeteri in sacramentum militare acti. Inventi postmodum quindecim Hispani quos sortuna occultaverat, quorum supplicum sanguini parcere, Victoribus clementia videbatur. Abducta navi in Texeliqstationem, centurio Hispanico vestitu tanquam triumphali amictus Hagam magnis itineribus contendens,ab Auriaco, laudata ejus sociorumque virtute, Praefecturam navis im
partes nu' veniat virtus incredibilis Petri He inii, qui obscuris majoribus genitus, maris non tam hospes quam indigena, inter serocientes tempestates enutritus, horrore efferat elementi animum quoq; exasperaverat, quin
235쪽
lmo ipse horror&tempestas Oceani, ad qiioscunqtae casus induratus, nullibi hosti quietem permittebat. Praeter, odium Hispani ex invisa dominatione, quo nautica plebes etiam domi armatur,accedebat desprivata causa. Captus ab Hispanis una cum patre, servilem in modum habitus, flagris ac verberibus caesus, postmodum triremi impositus cum caeteris, quos Spinota ea tempestate habebat, Sitisanta Flandriae advectus, libertati demum restitutus, quo tempore MendoZa Arragonius ex convento captivos reddi suis impetrasset. Iterum in India ad Occidentem captus, post biennium dimissus, nullis periculis territus , vitae prodigus ubique se hosti objectabat. Jam ante vicariam potestatem sub Praefecto Willeheno nomine societatis Indicae obtinue- Eat . atque urbem S. Salvatoris in Brasilia aggressias, intenta primos murum superaverat,stipatam hostium multitudinem in fligam egerat, deniq; urbem opulentissimam, ut superius
commemoratu suit,desertam Lulitanis expugnaverat. Anno
demum cla I, c xxv Pr sectum classi societas Itidica,quiad Occidentem, illum communibus votis nuncupaverat Clas- fis constabat nove majoribus navigiis, celocibus quinque, insae, viribus modica, si Praefecti generalis Balduini Henrici classi,quae maria sulcabat,jungi potuisset, impetenda hosti-.li de Regia argenti ferae aequalis fuisset. Sed iniqua nos sortuna pressit'. Nostri enim frustra quaesito Praefecto, multa maria emensi, multis quoq; difficultatibus agitati, pluribus tamen interceptis navigiis, que commercia vectabant tamdem ex captivis intellexere Praesedium generalem Baldui num Henrici diem ultimu prope Havanam clausisse, classi, rios patria vorsus iter direxisse. Inprimis Imperator noster,
236쪽
qui ubique ad gloriam virtutis via grassabatur, ereptam sibi classis regi largenti feriinvadendioccasionem, non per socordiam vel ignaviam, sed per infortunium, multum there batur. Namque illa divitiis onusta , de quadraginta sex velis instructa circa promontortu Floridet nono Septembris diei conspectum venerat. Quam adoriri concilio militari in consultum visum fuit, namq; frustra eniti, neq; aliud se fatigando quam certo periculo se exponere, extremque mentieerat. Per aliquot menses pelago aetatus Kalendis Martii sequentis anni ad portum Bahi id elatus, furtim, per insidias hostilem classem adoriri in animum induxerat suum,
caeterum malacia maris impediebat. Dum cunctantur, non
tantum Imperatori,sed Sc aliis egregiis viris,praefectis simul cum omni militari de nautica pube flamma virtutis gloriq-que supra modum exarsit, neque prius sedari potuit, quam
hostem in propriis visceribus adorirentur. Itaq; Hein ius secundo Sc turgido vento in portum hostilem delatus, classem navit viginti se , quae propter urbis moenia suggestumque tormentorum se interius receperat, animo militari invadi imperat. Naves hostiles propriis tormentis munitar, etiam urbis atque arcis, qua valida urbem praetexebat, machinis defendebantur. Primus huc cursum intendit Archit haustis, ut qui primus auctoritate etiam irtute esse . Cumque se classi inseruisset, medius inter Praetoriam vicarriamque hostium jaci anchoram dessisti iubet, attonitisque oppidanis, quo tam audax facinus abiret, cruentam pugnam inchoavit. Binae nostra naves, quibus Geldria de Hollandiae insigne erat, eodem animo ad oriendo hosti anchoram fixerimi relliqua non confestim , inferiori vento agitatae,
237쪽
praesto suerunt. A tribus itaque nostratibus navibus tam acriter impetit dedolataeque hostiles , ut deditionem
sub conditione vitae sponderent. Sed continuo tormentorum fragore non audite postulantium voces. Neque abstitit Heinius vicariet affixus, donec illa ita per soderetur, ut fundum peteret, atque tres tantum ex militari manu superstites reciperentur. Interea dum ex urbe, cui Praefectus
erat Didacus Ludovicus Oliverius, impiger militiae 4etus, dum ex classe hostili terribilem in modum tormenta undique tonabant, incredibile dictu cymbis socii navales cum scio petariis se dederunt, & contra densissimam globorum ingentium procellam insultarunt, audaciari celeritate admiranda foros hostiles transgressi tanto impetu se in naves effuderunt, uti confertus hostilis miles ex navibus se in mare praecipitem daret, atque enatando aegros reciperet , cuncta admodum naves intra teli actum
abducerentur. Quanquam autem ex omnibus munimentis,
tam majoribus, quam manuariis tormentis,instar grandinis densi globi torquerentur in ostros, tanta tamen fortitudineac virtute cuneta expedita fuerunt, ut intra tres horas victoriam hostibus extorserint, summo Lusitanorum opprobrio atque contumelia. Et major hostium clades, quam nostra, que is tamen se defensantibus omnia prona, nostris adeo ardua de dissicilia, ut veluti cum morte colluctandum, atque ex cymbis in fastigia navium enitendum esset. 5- ductae tamen viginti 5 duae naves ex portus intimis pene tralibus. Caeterum dum Nostri revocare gradum ab urbe&suggestu tormentorum cupiunt, navem Praetoriam Victricem, aliamque Geldrie nomine ins gnem, mare ni i quum
238쪽
iquum deseruit, ita ut utraque vadis haereret . Geldria summo nisu laxata, Praetoria altius fixa, etsi omni ope succurreret pubes nautica liberari nequibat, & cum postridio omni molimine a caeteris navibus, qu propius adventa-rant, frustra idem tentatum esset, ita hostium tormentis perfossa fuit, ut ne quidem navis speciem referret . Et caeterq quoque naves, inprimis Geldria, continuis globorum , ictibus nonnihil quassatisuerunt. Dum Martis haec horribilis tempestas ingruit, dubiu an negligentia an casu incensis pulvere pyrio navis, quimalus Auriaca indigetabatur, una cum sexaginta viris dissiliit, ex quibus quatuordecim super stites, misere ignibus ustulati, recepti sunt. Imperator itaque classis, comperto navem Praetoriam abduci non posse, atque ita undique trajectam, ut navigationibus inutilis futura esset, praedam tolli, perfossisque tormentis ignem injici, atque concremari mandat. Quanquam autem horribi
te, atrox diuturnum illud fuerit praelium, ex Nostris tamen pauci quinquaginta circiter advorsis vulneribus caerisi, Imperator classis sinistro brachio fistulet militaris globo vulneratus, aculeoque ligneo tibia tenus adacto faucius ejusdemque vicarius manuario tormento sub costis spuriis, non letale vulnus accepit . Praedam omnem quatuor delectis navibus, inter quas Iraetoria hostilis, ad suos propere dimisit, caeteras expeditas maxime refici, relliquas exuri jussi .
239쪽
LIM, ET VI DA EODEM ANNO. VI cro hostium Hein ius multa iterum cum animo suo volvebat, novamque victoriam meditabatur maria lustrans neque praeceps animi cupido debilitando hosti expleri ullo modo poterat , sed inquies cum inquieto elemento huc atque illuc fluctuabat'. Nonnullet minoris pretii naves interceptivel incensae. Juxta Bahiam vela intendens, ex Lusitanis captivis intellexit,quinque vel sex navigia crepidine vicini fluminis consedisso. Duabus celocibus imperatum, uti cum omnibus lintribus d scaphis manu militum instruetis interiora fluminis penetrarent . In cujus ostio vacuum desertumque, neque infimae magnitudinis, navigium expilatis iis, quisor offerebat, sui juris esse permiserunt . Namque omnium animos spes praedet transvorsos egerat, studiisque ita aecensis pubes nautica, ne qua occasio elaberetur,sollicita summopere dc anxia erat. Aliquantum fluvio provectis angusto sinu aliquot hostiles naves latitare visq, quae omnem operam intendebant, uti conspectui nostrorum se subducerent. Propius accedentibus Nostris tanto impetu majoribus tormentis, manuariis
fistulis crudelis in vii tempestas, uti opprimendi insultandique in naves hostiles nulla spes illos adducere possedi . Reversi itaque ad suos, cum enarrassent quibus fuissent dis
240쪽
sicultatibus pressi Imperator tamen, uti erat promptet vi autis δ audaci et supra modum gloriet militaris appetens, magno animo iterum statuit, seipsum cum promptissimis quibusque oblectare periculis , atque fortunam experiri. Luce itaque proxima iterum ingressi flumen , non eodem, idco quo pridie, sed penitius retro cessisse hostem compe tum est. Quo investigato repertoque, intonuere iterunx, tormenta tanta ferocia, ut adoriri hostiles naves supra audaciam cunctorum esse videretur. In primis vicaria a nuariis fistulis maxumo horrore explosis ingentem Nostri terrorem incusserat. Praeerat illi homo facinorosus, pluri bus criminibus coopertus centurio, nomine Padillia, qui sanguine nobilissim iri generosissimi Domini Dortae nefarias maculaverat manus, quem Bahi ς Gubernator cum cenis tum inuinquaginta militibus praesidio navis imposuerat. Verum Imperator noster, suo adventu ultimo imperio, ne se reciperent, impedivit, cui, cum nullum sere consilium vel inceptum frustra fuisset, facile obtemperabat nautica pubes, an credibili insultu navem violenta manu superavit
Nusquam magis patuit, audacibus nihil invium esse, Tonatissimo cuique minimum adesse periculi. Quippe hostili
sanguine praeter treis pueros omnibus occisis fori natabant, de per sentinam in flumen se exonerabant, tredecim tanatum ex Nostris desideratis. Hostiles alliduς, inter quas&Praetoria, facile occupate, dum miles se profundo committit, natando eluctatuta. Ulterius adhuc duivel tres sub obtectu arborum latitabant, quae refluentibus aquis vadis haesitabant, illoque beneficio ab omni insuliti facile defensabantur. Consultum visum Imperatori nostro in mare