Historia navalis

발행: 1657년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

261쪽

meritas, verum dc dementia videbatur. Neque enim minus laudis est, ubi necessitas incumbit, prudenter se recipere, quam fortiter pugnare a. Omni itaque studio contendi

ventum superiorem captare , atque extrema Canariae superare, caeterum circa flexum infulta, ventis cum velo luctantibus, flectere nave is desin altum proficisci cogebatur,atque ex parte mediis se immiscere hostilibus navibus Medio

die septentrionem vorsus navigatum fuit, ct quanquam hostis in idem incumberet, desperdendarum navium lubidine summopere agitaretur, turpi tamen metu perculsus ipsas aquas laxabat Treis tantum naves captato iaperiori vento, quibus non labos insolitus, non armatus hostis formidolosus erat, inter quas Sc Archi thalassi,qui post Genera. te prima autoritate pollebat, in quatuor nostras hostilia cuncta moliebantur Machinae majores,fistulaeque militares undique pilas suas ejaculabantur tanto horrores, uti furiis illis

.coelum intonare videretur, incendioque veluti mare arderet, de densissima fumi nubes aerem obduceret. Unana invium ad proram implicare ei Letorice nostrae tentaverat ,

sed cum in eo frustra fuisset, vorsus inferiora fluctuans, ita ex sinistra parte explos omnibus machinis a Praetoria nostra excepta fuit, ut clamor cum morte luctantium, vulneratorumque, late se distunderet. Dum Nostri ulterius versus septentrionem tendunt , summus classis Regiae impera tor admodum propinquabat,is quia inferius vias maristentabat, obliquato cursu recta impetum in nostros facere in animum induxerat suum , aeterum deceptus regione viarum praetergressus adoriri nostra navigia, quae se in

unum ctiaristabant,nequibat. Postridie, ubi primum lumen

aurora

262쪽

aurora spargeret, undecim tantum regiae naves se ostentabant, reis a latere ventum superiorem nactae, reliquae septem, inter quas desipsa praetoria suprema Generalis locum tenebat, vestigia nostra insectabatur. Ceterum cum hostis flobum unctarum tiavium Nostros pro munimento ha

ere cerneret, ne divisae cir venirentur, Imperatorern

nostrum magna prudentia cuncta ad pugnam composuisse, dissicillimumque esse eos insultare, qui vitae prodigi labores omnes, pericula , dubias atque asperas res, denique ipsam mortem facile toleraturi videbantur, adoriendi consilium omisit. Ita immensa illa regia classs, horror Oce ni, sylvae quis innatantis ingens spectaculum, ludibrio Nostris se exposuit, quae invicta videbatur, ne quidem ausa

victoriam periclitari, Porro nunc altera breviter expediam, quae classis nostra unetis navibus, militaribus copiis ardenburgii patraverit, inprimis quia terrestris haec ningis quam maritima fuit expeditio , etsi infracta robore

sociorum navalium pectora lacertos quoq; suos moverint quos inorror efferati maris ad quoscunque casus asperarat, ita ut neque terra neq; mari superiorem admitterent. Regio, quam petebant, erat Brasilia, cujus Pernam bucum nobilis est praefectura, commerciis sacchari admodum opulenta, quae ad sexaginta miliaria extenditur, namque versus austrum usque ad flumen S. Francisci excurrit, quo a praefectura Bahia separatur, versus septentrionem tamaracam Provinciam attingit Vere perpetuo luxuriant agri , montes vallesque ariandinibus sacchari feris consitae, lylvae Brasiliano ligno horridae. Quotannis nonaginta naves mer

263쪽

est. Plures molas trusatiles, quas Ingenios appellant, mancipia, quae ex Angola ingenti numero huc traducuntur, immodicis laboribus versant Caput regionis Olinda civitas, quae sparsim editis collibus sita in vicinum mare prospectat. Non procul Rectis a pastis flumine Biber ibi de Oceano cingitur, vecturis navium desinatus locus. Ubi ad tertium, Februarii diem anno sequenti Brasiliae ora primum se aperuit, divisis copiis terra marique hostem invadere consilium fuit. Caeterum aquis non prospere cessit expeditio, namque ostia rupis, qua Brasilia obtenditur, mersis navibus praeclusa introitum impediebant Barte ita , ubi martia

quoque rupem interluit, extensis catenis obturata, omnem intrandi spem ademerat'. Tormentorum quoque ictus, quod mare modo attolleret, modo deprimeret navigia cincerti Quasi in extrema munimenta mittebantur, contra

ab hoste pilis grandioribus Nostri ita impetebantur, ut nonnihil retrocedendi incumberet necessitas. Caeterum quam victoriam mare invidit, terra suppeditavit. Namque Di dericus Wardenburgius, militiae Praefectus impiger militia vetus, cum militem ad septentrionem Olindae terrae exposuisset, late omnia terrore implevit. Ipse primus, quo caeteros virtutis exemplo traheret, atque adeo quo adversum hoste is expeditior alacriorque esset, saltu vicinam tellurem pressit, simulque genium loci amplexus, aut hic, inquit' ,

moriar, aut victor evadam. Vos autem, milites,me non tam

Imperatore quam milite utimini Spes jam magna dominationis in manibus nostris sita. Ceterum non opus est, ut animum vestrum accendam, qui jam generoso aestu flagratis. Ite alacres spe pleni, dum hostium impetus cunctatione

264쪽

itione languescit, dum metus&fuga illos affligit'. Neque vero Deus si sit, ut quod sponte nobis offert Fortuna, metu aut ignavia cujusquam elabatur. Tutissimus quisque est qui mortem contempsit, timidissimum quemque invadit'. O-lindam civitatem videtis distabat illa a litore ad duo circiter miliaria hic hodie trophaea nostra figemus, aut honesta morte deiungemur. Caeterum quid odiosum mortis nomen propono Proh Dehim atque hominum fidem l vietoria in proclivi est, audete modo vincere, caetera res ipsa expedis . Concitata hinc pubes militaris tripartitis copiis ad urbem tendit'. Ubique fuga & solitudo hostis, nisi quod primum impetum ad modicum amnem,quem dulcem Rio dulce Liisitani appellant, aggesta ex cespite lorica, contra nostros effuderit . Octingenti milites munimentum illud

trans amnem insederant, qui ibi ossaeos machinarum ignibus sistere tentabant, caeterum avida spe vietoria ibi conatus suos sisti indignabatur,4 praecipitem animum ad extrema impulit . Neque igneis neque aquae sistere audaciam quibant, cum enim machinae campestres in hostem intonuissent, per amnem Vadosum transcurrentes, tanto insultu in hostes irruperunt, ut sua deserentes vicinis se receperint nemoribus. Hinc Nostri campo victores tribus partibus animose admodum ipsam urbem invadun . Et quanquali acriter resisterent hostes, sicuti fieri solet, quando pro aris de focis opibusque privatis, quae prima mortales putant, pugnatur, postremum tamen vicit Batavorum virtus, contra illis, quod plerunque in atroci negotio solet ,

insolito meti. omnia trepidabant neq; consilii, neq; virium copia, cum illae alterius ope destitutae mole sua fatiscanU . I 3 Ita-

265쪽

Itaque passim festinare, consultando nihil definire, modbinfra fortunam se deprimere, modo vano nisu iterum Oerigere, ingenti metu sua pericula metiri, omnia pavero, denique sibi suisque dissidere, mulieres quoque afflictar se, atque ad Deum immortalem supplices manus tendere Ita capta feliciter urbe cum vicinis munimentis, Reci in vorsus expeditio se contulit'. Matthias Albuherhius Olin

dat gubernator natura ferox desvehemens, cum retinendae

Reci ita dissideret, viginti naves igni subjecit, mercium horrea, quis sacchariis ligni Brasiliani ingens vis stipata

erat, flammarum quoque injuriis reliquire. Ad vicies centena millia ducatorum hoc damnum aestimatum fuit'. Primo munimentum S. Georgii duce Ste incalesellio sub obscurum odiis milites sexcenti irruperant, verum irrit,m limine. Quanquam autem omne discrimen spes uberioris gloriae vinceret, cum tamen scalae nimis humiles celsiorimur non responderent nialia eo virtus potuit eniti, inprimis quia pars missilibus ex alto turbabantur, pars machinis majoribus impetebantur. Terrorem augebat nox o scura, tanto facinori destinata. Hinc novi animorum motus indignatione concitum militem agitabant. Post properatos

e vestigio accessus,ex suggestu tormentorum continuo globi majores munimentum ita pressere ut tandem jussa facere hostes cogerentur Miles sine ullo vexillo, fistulis manuariis atque et lychniis, gladiis tantum a latere cinctus, egressus, sacramentoque adactus, ne intra sex menses apud hostem stipendia mereretur. Qua conditione etiam iis, qui munimentum aliud extrema rupe vorsus mare situm de sensabant, etsi tridui primo moram stipulati essent, donec ab

266쪽

Albu querquio certiores facti essent, tandem tamen, cum, frustra obluctarentur, se arbitrio victoris dederunt Insula Antonii Faagii milite vacua sponte cessit, neque impetum expectavit Spei inopes extrema experiri , de Fortunam lacessere ateque victori resistere, inconsultum videbatur. Ita ingens victoria, paucis nostrorum amissis, incredibili hostium damno procurata, nervos hostileis succidit'. Hinc a parte hostium geminatus luctus maeror, a nostra laetitia de gaudium varie agitabantur. Ui MI I.

PRAELIUM INTER TRES UNA ER

VAR HVS ET PRAE FEcTUS ERAT IOANNES CORNELII LICHTHAR

TIVS, ANNO CID IDCXXX, ' Mense Novembri.

IN Wo via T quoque incredibilis Lichthartii virtus , qui cum anno CID ID C xxx ineunte Octobre Pernam buco celocem solvisset, sequentique Novembri secunda navigatione Fretum inter Britanniam Galliasque tetigisset, primo a Cantabricis quinque navibus, qui se Gallicas fingebant, frustra dolo impetitus, dein cum tribus Dunker-kanis, qui sub specie amicitiae Nostris imponere, Mim rudentes superare in animo erat, pugnandi gravis incu-uit necessitas Praefectus ubi se dolis circumveniri videt, namque hostes ita propinquo insultu nostra navi imminebant,

267쪽

nebant, ut anterioris vel antenna speculo, ut vocant, se implicaret convocata pube nautica,tormenta omnia evestigio'

quicquid praelio usui esse poterat, expediri jussit, simul

orare, hortari militem, ne nunc deficerent, ne numerum metuerent navium, virtutem omni numero potiorem, .ep a

exigua manu victores fuisse, vinci non posse ab hostibus,

modo mortem non metuant, se certum ess antequam se id edat, ignem navi injicere , atque ita post mortem hostes quoque vindicare. Pluribus opus non erat, facile enim juventus accensa, quae ferocia maris de frequentibus periculis indurata mortem contemnebat. Hinc apertis fraudibus hostis imperat, uti Praefectus pro Rege Hispaniarum vela dimitteret, responsum s nullum nisi Principem agnoscere Auriacum Dein undique tormenta hostium circumtonare, atque ita mediam navem quassare, Nostri quoque expedite admodum non frustraneis ictibus hostiles naves fatigare etsi impar omnino congressus esset, nostra enim navis quanquam celeritate in omnem partem mobilis esset', magnitudine longe hostilibus inferior erat, cui cum tribus confligendum erat, quarum una triginta lex aenea tormenta, altera viginti octo, tertia duodecim vectabat, que is lacerare' deprimere navem ingens hostem cupido agitabat Lichthartio tamen animus belli ingens, periculorum victor, tantummodo gloriae supra modum avidus erat. Neque insultare in navem hosti fiducia erat, metuebat enim ne Praeseistus, vita prodigus, sicut ante praedicaverat, ignem pyrium accenderet, atque ita seipsum cum hostibus certo devoveret exitio, igneisque ferales in pestem suam converterer. Hoc praelium per octo horas tanto horrore agi

tatum

268쪽

latum suit, ut nostra navis undique hostibus cincta infra aquam septendecim superius ad quadringentos serme ictus

exceperit, malus major in aquas dissiluerit, minor non in to- tu fractus titubans nutaret,vela omnia essent disjecta,divul sumque gubernaculum spumante quoque impetu aperta navigii latera urgebat infensum mare, foramininus tamen obstruendis summa adhibita fuit industria. Ita fluctuabat lacerum navigium vel potius truncus, cum hoste atque aquis colluctabatur Lassus tandem hostis neque indemnis, cum soro transilire non auderet, celocem dimisit, ratus ita dedolatam, uti mari suas deberet inferias Vcrum Praefectus sentinam continuo movendo, inter Kox brotium dc Goudis artium periculoso sinu eam commisit,atq; succurrentibus Britannis summo periculo maris subduxit, Plei mu-thaeq; portui incolumem stitit. Ita Lichthartius resecta navi, summo cum hostium opprobrio,post tantas rerum asperitates, quippe non tantum hostilem terribilem impetum, verum etiam naturam elementi caeteris imperitantem industria icerat in patriam appulit,& ab undeviginti viris torq; aurea virtutis praemio donatus est.

CAPUT LXIII.

PRAELIUM NAVALE INTER HO

TE ET FOEDERATOS AD SCALDIM

FLUVIVM AN Noc Io Io CXXXI.

269쪽

ctodecim planis navigiis, itiresque alii lembi aderant , qui remigio agitabantur. Ne in hostico penuria annonae

premeret, cibaria ad quatuordecim dies sumpta, machinae majores decem , lilii a quadringentae leviores, quatuor ignitorum missilium millia, undecim vasa argento, tria funibus stipata praeter nauticam juventutem , quae e omni Brabantia Flandriaque huc frequens confluxerat, quinque millia militum, septenis eurlingorum , quos barbara crudelitas nobiles fecit, millia in universum lustrati fuero. Joannes Nassovius, Trinceps Barban conius summa praefecturam obtinebant. Ubi haec classiis ad octavum Septem bris Antverpia, Archi duce sabella, S: Maria de Medicis presentibus,se Scaldi commisit,tota civitas commota gaudio exultare, certam sibi victoriam polliceri,concursare plebes ae. tis auguriis indulgere. Sacris initiati, postqua religiosa voce fausta omnia vovillent, etiam post mortem virtutis aeterna indubitata praemia largiri. Constat Legatum Pontificis inta haec verba erupisse Ite ac rata caelo pubes,&execratos caedi. te usque ad internecionem. Qitanquam autem inde tympanorii ac tubaru horror, hinc victor concentus etiam igna-Vum quemq; acoenderent, nunqua tamen essicacius quam adhortatione tiara mors suadetur, quae etia tyrones in arma,

imo cum multis pereundi lubidine rapit. Die jam ad vesperam inclinato primo ad Perianum munimentu devecti,atq; hinc Doulam pone per ast ingense ostium, praeter propugnaculum Hogeiseriam, Bergam ad Zomam, RomerDwaliam contenderunt Pars navium vadis fixa crescentibus aquis iterum fluitans attollebatur. Naves nostrae, quae

excubias agebant ad Sastinsense ostium, paulatim Bergam

270쪽

vorsus cessere, ubi classis nostra in procinctu, quae praete solitam sociorum navalium multitudinem mille admodum quadringentis militibus aucta fuit. Auriacus, cui arcana hostilium consiliorum patebant, summa celeritate ditionem Tolanam quatuor millibus militum insederat, atque inter hanc Gulielmopolin , omnes marinas speculas, dolia, quis vadorum breviari crebrae syrtes monstrantur, tolli imperavit. Ita una aquae species circumfusa ubique ob ductis vadis, quae in dies mutantur, etiam peritis locorumis facile imponit. Dum Marchio de Sanctacruce in ditionem, quae a Principe nomen accepit, contendit, uti, si res prospere cessisset, consilio de ope suos juvaret classis hostilis, quam Nostri sub imperio ollardi, qui absente Praefesto

maris, vicaria in classe putoritate fungebatur,4 tribuni militaris Maison neu fit insectabantur, iterum caeco arenarum haesitans pugnandi initium dedit'. Horridum hic descrum tum fuit Martis spectaculum, dum densa nebula, qua tanquam octo coelum obducebatur , pavorem subitum de incompositum hosti incuteret'. Dispersis quippe hostilibus navibus, sors cuncta turbabat, hinc aquae, illinc ignes fumi tenebris cinisti , suorum atque hostium ignoratio, denique secuta quarundam dediti, vel foeda vorsus novam Vosse

mariam fuga. Hinc clamor virum,clangor tubarum fragOre dc strepitus tormentorum , Nostris in audaciam, illis informidinem opportuna erant. Fugientibus omnia advorsi, de quod extremum esse solet, coni fulis ordinibus, nulla supererant calamitatis remedia Pavidis omnia consilia in incerto fluctuabant. Certis interea tormentorum ictibus namve lacerabantur, vel violentis ignibus consumebantu Itari in i mali

SEARCH

MENU NAVIGATION