Historia navalis

발행: 1657년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

251쪽

DE CLASSE ARGENTIFERA A G

AN, o hujus saeculi vigesimo octavo sub Imperatoris

Heinii auspiciis ad Septembris nonu diem sole oriente classis argenti fera ex nova Hispania in conspectum primo venit. Nonnullae naves ex Nostris, vento diutius divuls a suas iterum vires commodum unxerant, ut tanquam nu mihi decreto victoria sponderetur. Quanquam Havanae litora premerent Nostri, aestuante rapido fluxu versus Ma-tanetam delatis opportunus hostium occursus fuit, quo&apsos rapidius mare impulerat. Ita benignitas fluctuum spolia sui Oceani nobis obtulit Laurentius quidem de Calabrera Havanae gubernator omnem curam intenderat, celocemque miserat monitum suos, classem Hollandicam vi ginti circiter destrium navium in propinquo esse, verum illa sex admodum diebus per fluctus varie agitata, intercepta spem atque fidem Nostris intendit. Ad oetavum Septem bris nuntiato navem hostilem , quae ex nova Hispania adventabat, ab una nostrarum occupatam, totamque classema non procul abesse,supremus praefectus opulentissimam classem jam animo invaserat, viceratque Et socii navales spe accensi prima luce in corbem supremum eniti,4 tanquam ex specula quaquavorsum prospectu suo Oceanum metiri. Primo decem naves eminus oblatae, qud cum cursum flexisset Im-

252쪽

set Imperator, haud difficulter serme omnes una enim, forte evaserat debellavit. Quippe nihil hostile cogitantes sub obscurum noctis igneis nostrae classis secuti, prius senserunt Fortunas suas in extremo itas, quam se expedi ullo modo possent Lin tribus de scaphis armato milite munitis, quod majora navigia sudo maris impedirentur, primo insultu facile oppressi. Verum illis navigiis non congesta argenti pondera laminaeque , neque pretiosae admodum

merces vectabantur. Ubi medium dici processerat, novem aliae sublimes naves tanqua fluitantes turres in mari spectabantur, quas galeones esse argento stipatas dubitatum non fuit. Qu1s necessitas tam diu cunctandi in novae Hispaniae portu incubuerat, quod unius ruptae carinae eximenda fuis sent onera. Ita fortuna, quae in rebus humanis dominatur, vel fatum patriae nostrae immensam gaZam obtulit, quae si hostilis classis celerius mari se committere potui si et manibus elapsa fuisset nostris. Citato cursu velis omnibus e pans insectatus Imperator summa ope enitebatur , ut UaLsem hostilem, sinu Maianza prohiberet. Verum illa, velis turgentibus hosteis fugiendo, caecis vadis in ipso portu

allisit, uti crebro una calamitas alterius praenuncia esse solet. Subito tumultu, dum animus timore obstupescit, atque opum custodiendarum cupido incessit, cymbis ultro citroque pretiosissam quaeque auferre in vicinam tellurem

nitebantur. Obscurum noctis timorem auxerat, circumspectare omnia de omni strepitu inhorrescere, multum properando parum promovere Nostri spe immensa praedae accensi, cui nunquam satis festinatur, postridie nacti hostilem classem syrtibus haesitantem, non tam vocibus Impe H h ratoris

253쪽

ratoris, quana proprio ardore abripiebantui . . Imperatorserro toto corpore munitus, militarisac horridae abruptaeque facundiae, non tam speciosis verbis quam ignibus oculorum, ignes sociorum inflammabat. Ipse imperterritus, promptaeq; audaciae, in proximum lembum e permittit, ex

quo complures clopetis instructi ex mandato insultum in hostes parabant. Nunquam socordia atque ignavia hostium minus pugnatum, majorque victoria obtigit. Postquam in vicariam armatis validam fistula militares aliquotiens displosae, de si se dederet vitae incolumitas sponderetur, victa, antequam se ad certamen fere componeret Memor rabilis hic classiarii audacia silentio obliteranda non videtur. Cum enim ex humili cymba in fastigium Hispanicae navis eniti nequiret, fune forsan pendulo se ipsum spectantium hostium ingenti opprobrio in superiora attraxit, quas itisque subito restibus, projectisque, ad eandem audaciam reliquos navales confirmavit. Eadem sorte vitae conditione Praetoriae aliisque oblata, ubi classis Hispanicie Praefectus Franciscus de Belin avida illam accepit, vinci quoque caeteras non puduit. Ita immani pr*da,nullo nostrorum, Vixque ullo hostium sanguine, potiti sumus, commissis ad Ma-tance sinum non conlisio,sed aestus marini impetu classibus. Ipse quoq; Imperator non sortitudini suae, vel praesidiis humanis,sed soli divini numinis benignitati tam ingentem victoriam tribuit Praedam trecentorum auri vasorum capaccsuisse a nonnullis annotatum invenio. Compertum quoque ita argenti facti atque infecti pretiosisque mercibus stipatas naveis fuisse, ut pleraque tormenta flecti agitarique nequiverint. Interea ne militaris lautica pubes rapaces laxaret

manu r

254쪽

manus, in tempore provisum. Neque severe inquisitum in

eos, quos argenti lucrique cupido in transvorsum abripuerat. Qui nescit tempori velificari, nimiumque rigorentia licentia temperare, inutilis est Imperator. Ignoscendum sepe vel connivendum iis, quae corrigere est nefas , modo non velut excuta cupiditatis freno in nervum erumpat publica licentia. Exonerandis hinc mercibus quinque dies consumpti , una mercatoriarum velleribus onusta fundo

mersa. Quatuor galeones cum una mercatoria Batavianuvorsus destinatae, caetera ignibus consumptae vel depressae. Inter galeones uni, ne rimis fatiscens in itinere aquis periret, mercibus transportatis ignis injectus fuit. Caeterae na-Ves, etsi nonnunquam ventis disjectae, mense Decembriac anuario sequentis anni incolumes appulerunt, una tantum Hispanicarum galeonum per diversum ut loquuntud cana, lem adacta versus Hiberniae litora periit. Plures qui de serociente hyberna tempestate in portu Britannorum, quem Fal-mudam vocant, subsistere coactae, verum ipse postmodum

Imperator stipatus undecim navibus Goederea, aliae ad alios portus stationesque delatis. Quo adventu omnium ordinum homines laetis faustisque vocibus indulgere, praecipue lucri participes, ne sibi quidem ipsis temperare, occursare Imperatori, dextras porrigere, incondita plebes premere illius latus, Laetitiae tumultu implere vias, fortitudinem Imperatoris extollere, ipsum esse maris scopulum , novi orbis domitorem, ignavia Se socordia aliorum nihil ibi bene gestum. Hoc esse demum incidere venas Regis Hispaniarum,

si argenti commercia ex Pervin terra firma intercipiantur. Remotiora terrarum terribili nostrarum classium .iper-Hlo Ventu

255쪽

ventu facile labefactari. Hisce nervis Belgis aliisque nationibus, Hispanum terii bilem esse quis deficiant, etiam, exangue corpus ore . Quae quidem uti vere ex parte dicebantur, ita virtutem Imperatoris in immensum extollere, cum nullo sere sanguine parta esset victoria, insolens de immodicum fuit. Ipse imperator non ambitiosus sui ostentator, non virtuti suae, sed coeli indulgentiae tribuit. Et ipse multo augustiora nullo fere populi applausu patraverat, luculento exemplo divitias privata maXimum momentum , atque autoritatem victoriae addere. Quam immense autem hujus classis opes suerint, inde liquet, quod dimidium sortis societatis consortibus distributum , septendecim mensium stipendia classiariis persoluta fuerint'.

PETRI HE IN II ARCHITHALASSI

HOLLANDIAE CCAM TRIBUS UNXER

HAc τε Nus Batavi maris domini ubique, etiar qua sol oritur, caditque , late terrorem hosti incusse-Tant, famam autem cum utroque orbe terminaverant Virtus humanum fastigium excesserat,is perdomito fine terrarum rerum humanarum terminos superaverat. Caeterum

summa turpitudine mare, quod propriis nostris visceribus imminet, hostis infestabat, an socordia, an rerum quadam vicissi-

256쪽

vicissitudine haud facile dixerim Vietores foris, domi victis similes divitiae mercatorum, quo nervo Respublica fulcitur, rapinis continuis atterebantiu , hinc justae querimoniae in nervum erumpebant. Mortuo Gulielmo NasAvio Archithalasso, qui multis virtutibus decorus obsessa Grolla infelici glande transfossus mortalitatis leges impleverat, Triumviri maritumi Wem merus Berchemius, Hil-lebrandus Quastius, Guillelmus Melcmannus partito tribus classibus imperium maris obtinebant , qui ducendis onerariis navibus egregiam operam intenderunt. Caeterum postmodum Patriae Patres viro sortitudinis invictae, Petro Heinio, quem tanquam maris scopuliam, terrorem Indiae, Hispaniae procellam etiam hostes admirabantur, partes tutandi maris cum summo imperio obtulerunt. Ille autemis evestigio terrore nominis vicinum mare implevit, me hostem valentiorem negligentia faceret, navibus suis ostia Dunkerhae, quo opportuna rapinis magnum mari excitaverat incendium , obturavit. Verum fisa noctis tenebris, juxta syrtes arenaceas, quis Dunkerha obtenditur, Praetoriari vicaria hostilis cum altera elapsae certas nostri Imperatoris manus non effugerunt. Ille imperterritus diri sulminis instar, quod duris lima quaeque frangit vel penetrat ', non tantum adversus hostium vires, verum etiam adversus ipsas calamitates, atque adeo ipsam mortem infractus contendit. Ipse inter utramque navem medium se stitit, nonon nisi vincendo elaberetur. Dum inter horrendos tormentorum ictus dextra gladium vibrans socios militari facundia accendit, ipse Imperatoris .militis munere fungens .machina majori humero tenus convulsus, subito oc-

Hlici cubuit,

257쪽

cubuit, atque immortalem spiritum cinio dedit, nomenque

aeternum per totum terrarum Orbem diffudit Occiso tanto herbe, Martinus Tromptus, amplius memorandus, qui centurionis titulo in Praetoria navi virtutem exerebat, dili celata ejusdem morte ita instigavit classiarios, ut extra se rapti, non tantum pro Vita, Verum etiam pro gloria, quam

ipsi vitae Luponebant, extremis se exponerent periculis. Perrupit tandem, liceat ita loqui , Acheronta Herculeus labor, nihil enim audentibus invium est. Et fortitudo hos tum, quamquam partes suas impigre impleverit, tandem tamen ubi omnem impetum effudit, elanguit. Ita Praetoriacum Noctiluca in vasa miserum humana sortis spe istaculum praebuere. Furor militari caesi fere omnes inferias veluti occiso Imperatori nostro obtulere. Tam breves Minutabiles rerum vices sunt, ut qui modo maris domini, nunc jactati varietate fortunae subito cum vita eodem imperio turbarentur. Per territus tam cruento Martis speculo

Michael Romboutus, qui vicaria potestate classi hostili imperabat, in fuga omne praesidium posuit, neque experiri pugnandi aleam sustinuit. Insectabatur illum Iacobus Vinckius, de hbscuro noctis incerta tormentorum verbera infligebantur. Caeterum ubi prima lux appetebat , tum primum geminari machinarum tonitrua, certisque ictibus ita

quassata hostilis navis, ut disjecto malo, antennisque gementibus injectisque pedicis, post sesqui hora acerrimum

praelium virium impotens, Lexhausta sub sponsione vitae se suaque omnia arbitrio victoris dederit, qumquam usque ad extremum virtus illorum nihil inexpertum omiserit, cmitiores vices versabilis fortuna expediaret Victoria qui-

258쪽

dem haec gloriosa, sed eo minor, quod in morte tanti herois ingens detrimentum Respublica ceperit. Quippe vir virtute sua nobilis, etsi majoribus obscuris genitus, tumido mari

inter scopulos ac cautes enutritus, artes nauticas omnes a

parvo edoctiis, ab infimis nautarum vilissimisque ministeriis ad supremam maritimam dignitatem fuerat provectus. Neque unquam illi aut ab infenso mari, aut ab hoste quies.

Animus illi ingens, Martius oculorum vigor, sermo rarus, illustribus facinoribus intentus. Nauticae pubi carus acceptusque, etsi disciplinae strictae ac contentae. Casuum incerta providentia ac cura moderabatur, ita tamen ut a temeritate vel timore intactum nomen tueretur. Idem occasionum momenta captare solers Lindustrius. In periculis nemo animosior, eadem neque provocare, neque oblati detrectare solitus. Postremum quatuor summi impermoris virtutes in illo elucebant, militiae maritimae scientia, virtus, autoritas , 5 felicitas. Destinctus est summo omnium moerore, cum maritimae dominationis restaurandae unica spes in

illo sita esset, cum magnis facinoribus patrandis intentum, ipso admodum initio tali iniquitas rapuit, an invidit Lugebant hunc casum Patres, qui maritimam securitatgm ner-Vos opes Rei p. esse noverant, atque imperium iis artibus filiciri debere, quibus initio partum fuerat Publicis impensis sepultura, aeternumque illi monumentum decreta Iuerunt. Sepultus magnifice Delphis Batavorum, funusque centurionum humeris elatum. Exequiis maritimi Imperatoris spectandis circum si civium veluti fluctus attollebantuL . omnium clamor de gemitus, praecipue nauticae pubis. Una omnium vox erat, cecidisse Oceani invictam

rupem a

259쪽

rupem , hostium. terrorem ac formidinem , cujus trophaea cum occidente sole terminum invenirent. Haec Nostri, contra hostis laetitia fremere dc sicut patientia gaudiorum di Dficilis est, vix seipsos capere, hactenus Dunkercae faucibus clausis nunc iterum apertum mare jactares: In morte unius persona veluti triumphum prostrati devictique Oceani sibi polliceri. Ita varie ab amicis luctus, ab hostibus gaudium agitabatur sicut ita compositae sunt res mortalium , ut unius calamitas alteri saepe in gaudium cedat.

NOBILIS EXPEDITIO SUB IMPERIO

HENRICI LONC II, ITEM FERICULOSA VELITATI INTEREUNDEM ET IMMENSAM cLASSEM REDERICI DE TOLEDO OLINDA PRAEFECTUR PER NAM BUCI OPPIDUM TERI MARIQUE OCCUPATUR

CUM ex argenti sera de Hondurensi classe opes societati Indicae cumulatae essent, de Fortuna ubique ad Occidentem indulgeret , extremum solem potentissima classe fatigare Directoribus visum fuit. In ipso limine victoriae ulterius tendere, neque occasiones intermittere, atque hosti in ipsis faucibus spiramentum intercludere, summa votorum erat. Quaenam novi orbis pars petenda,qui per immensa spatia se diffundit,dubiis consiliis agitabatur Destinata demu expeditioni fuit in Brasilia nobilis Praefectura Pernambuci, quae propter fertilitatem inprimis cannarum,

260쪽

quis saccharum coagulatur, paradisus Brasilia censeturL. Quam ulterius postmodum describemus, caeterum nunc in

instituto pergimus. Expeditae itaq; classi, qua quinquaginta

destribus navigiis δε triginta lembis, novem dc ultra millibus militaris 6 nautica luventutis constabat, cum summo imperio Praefecti Generalis titulo praeficitur Henricus Loncquius, virtutis Sc expeditionis Petri Heinii nupeta socius, cum classis hostilis ex Hispania, quam novam dicunt, quae fortunam opesque Regias continebat, Cuba Insula haud procul, ad Matancae sinum, in Batavorum potestatem concessit. Cum ipse sibi exemplum fuisset virtutis, exemplum tamen Petri Heini supra omnem virtutem erat . I plaus animum vultum semper prae se ferebat, illum semper sibilostentabat Militiae praeerat Didericus Warden- burgius, qui ad omnia praeclara magno cursu ac totis viribus tendcbat. Caeterum dum summa omnium consternatione hostili tumultu in patria cuncta flagrarent i caede, incen- . diis, cruore atque luctu, postremum vastitate atq; fuga Vela- viam vicinaque loca late hostis impleret, inter ancipitia fluctuantis patriae diutius retentus miles, quem per sedecim hebdomadas impatiens morae Loncquius ad insulam S. Vincentii, ubi conventui locus destinatus erat, expectaverat. Antequam autem Promontorium viride tetigisset Imperator, fiter magnam Canariam aenarissam insulam , Regiae classi, quae sub summo Imperio Frederici Toletani non tam navigiis quam castellis S propugnaculis maris constabat, occursans , periculo certo se subducere omni ope nitebatur. Qiuippe partitis navibus , octo tantum penes illum erant navigia, queis belli aleam experiri non tantum tem Ii meri

SEARCH

MENU NAVIGATION