Ioan. Baptistae Portae neap. De refractione optices parte, libri nouem

발행: 1593년

분량: 242페이지

출처: archive.org

분류: 수학

201쪽

duitur: dum Borea spirat, quia purgatior, & pullucidior redditur , dilutiori flauo nitet , si Austro vel nebulis addensetur,

meraciori rutilat. Mane exoriens Sol per crassiores vapores transiens, adeo coloratior nitet, ut lux aurea videatur in Meridie dilutior. Robustus ignis in siccis lignis accensus, flavus videtur, in medio flammae, ubi simplicissima est, flava est lux, nam ab imo conspurcatur a pabulo, in superiori parte a fumo. Carbo ubi diutissime igni excanduit, ut interior nigni lies absumpta sit, flavet, visu sorti luce vehementer inspecta, si alio

oculos diuertes, flava primum, mox viridia, postremo caerulea omnia conspicies, quia vehemens primo lux cum obscuriori aere collata flavet, mox languescens, viridis tandem caerulea relaxata soluitur. Sol per crystallini pusinatis aciem primam pertransiens flauo colore tingitur, quod dignosceS eam parte digito velando, remouendoq;. Nullus ergo color luci proximior, quam flavus, ob id vehementissima lux Solis nullum lius bi colorem usurpat, nisi flavum, vel aureum. Alexander ait. Luteus color magis ad album, quam phoeniceu accedit, quod ex hoc euenit, quum lumen retunditur in luteum, siue pallidutransit. Reliqui Peripatetici flavum colorem non ex vehementi luce, sed ex pauco densioris aere diaphano gigni, sed ex rufi, di viridis coloris vicinia, quod & falsissimum est: non enim ex duobus suscis coloribus rubro & viridi clarus exoritur,& Iuculentus ' Preterea si vitrum rubrum supra viridem collocaueris, ac oculis obieceris, prospectus inde color non flauu S erit, ne pictores unquam ex viridi,&puniceo flavum colorem effici ut. Et si Solem dicit per fumum visum, vel per nigrum puniceum videri quod verissimum est non deberet prima iridis circu- ferentia punicea videri, quia & ibi adest lux minus passa, neq; in nigro,neq; per nigrum videtur,transitq;. Pudet referre neu tericorum de fanguine cocto, &incocto similitudines, quid

enim commune habet color ex elementorum mi Xtura cum eo,

qui ex luce, & densioris aere diaphani generatur λ

Coeruleum colorem ex languidiori luce, S ex multo diaphano aere densore nasci. Prop. VI. IxI Μ v s proximiorem luci colorem flauu,&eX ea, quae vehementissima luce rutilat, de ex minimo densiore aere

202쪽

diaphano: contra lux quae hebet, languetq; & ex multo dentare aere diaphano caeruleum colorem ementitum est enim colorum omnium opacitati proximior, ubi enim caligat lux, aut extinctioni proxima, decoloratur, suscatur, & caerulea fit. His argumentiS persuademus.Flanima, quae oleo sarpo,vel viridibus

lignis proxima e si csrulea est, quia ibi oriri incipit, ideo imbecilla est, & ibi etiam crassius alimentum, id est tenebra ob id ubi crassius elementum,&lumen imbecillius, ibi caeruleus color; siue nigricanti proximior. Praeterea Sol diutius intuitus

oculos claudendo flavus, mox viridis, tandem in caeruleu abit,& soluitur lumen,quia Solis fulgor multis tenebris obrutus, imbecilliorq; factus caeruleus apparet.PostremuS etiam color, qui in vitreo prisima te videtur, ceruleus est, quia in trianguli basi crassiore,scilicet sui parte imbecillis radius resiliens,tenebris fit proximuS . nam ater color,tanqua abnegatio, & priuatio spectandi est. Aer cominus obseruatus,&pellucida corpora nullunobis colore exhibent, eminus tamen omnia conspecta, ubi Solis illuxit splendor,csrulea videtur. Si caelum intuebimur pellucidu corpus,ubi radius lumine deficitur,tenebris fere interceptus, caeruleo colore offunditur, & caeruleus color ob id a caelo dicitur. Et mare a longe intuitum etiam tala videtur.Si a momtibus Sole illustratis elongamur, primu flaui,mox viri deS, ta 'dura caerulei videbunt , quu longius absunt,ob nimiam luminum longinquitate acies hebescit, & caligatis aer intercedens e facit,ut ceruleus conspiciatur. Adduat ahij,quae per refractio nena spectantur, a maiori visus di stantia spectantur, quum cur ita linea recta sit longior, quare non iniuria nigriora videri Sed id fallisti: nam linearum differentia, vel minima e stam colorum meinia intimos iridis colores progigni, o itidem exsani,s caerulei minura Prop. VII ἀQV o τ 1 a s igitur lucidi, & densioris aere diaphani mistit'

rae variae coierint, innumera fere proueniuat colorum distrianina : nam viata S ex alterius vicinia cogitationem contrahens, tertium efficit,& ex hoc iam orto&altero,alius subinde si ad Iacem accesserint, perluuntur, ad opacum retuso cololle coligant,

203쪽

DE IRIDE ET COLORE. 397

eoligant, & adeo alter alterum sen fim subit, ut indiscriminati videantur, ut recte a pictoribus dicatur eiusmodi colorum speciem ex iste non dum exprimi quisse, quu& a similibus auspicentur,& in diuersissimos abeant. Sed eos enumerare nostri noerit instituti ni fi extremos & intermedios aliquos. Medius igitur inter flauum & caeruleum colores viridis est, qui non ex mutua lucis &densioris aere diaphani mistione nascitur, sed ex utriusq; mistura. Hi Soli bini colores ex lucis mistione nastu tur,caeteri ex vicinia. Quod ex flauo, & caeruleo corole fiat viridis, hoc solo argumento patebit. Si caeruleum vitrum super flauum apposueris, & oculis subieceris , viridis color auspicabitur, sic & in opposito pariete, & pictores ex caeruleo ex flauo viride colorem conflant. Hinc clare patet error dicentiu, quod ex prima luce passa fiat puniceus color, & ex puniceo & viridi flavusetna ceruleus,ut puniceus viride vel flauum non coficiunt. Rufum colorem non ex lucis refractione, S diaphano aere densiore gigni, sed nigrae nubis contrapositione. Prop. VIII.

SE D declaremus primo quid per rufium cesorem intelligamus. Eius multae sunt species. Rufius color a rubore nominatus est, sed aliter in igne , aliter in rosa, aliter in palmae fructus, aliter in croco rutilat. Has rufi varietate S latina oratio singulis,propriisq; vocabulis non demonstrat, ni si ruboris

appellatione. Graeci vσον sanguineum, πυρρον flammeum, θον croceum, & φοινιγρο Phaen rceum. Omnes hi colores vel rufi sum acuunt intenduntq;.vel remittunt: nam aliquorum misi

ra remittuntur. Phaen i cenm dicimus, & spadis coloris species, quam in fructu palmae arboris non admodum Sole incocti visitur, S spadica at ii vocant au u Isos o palma termites cu fructu . Nos rufum siue roseum languidum ocamus,quem in extimo, dc supremo iridis ambitu videmus ex valida radiosa incidetia, &densa nubis nigreditae nascitur, non ex mistura, ut diximus lucidi , & densioris diaphani aere, sed in sola supersicis, ubi adsit nigredo. Inquit Seneca Rubida fit nubes Solis in cur su. Nostra opinionem his rationibus persuademus. Si niger extinetus cambo igni proiiciatur, ut extima tantum supertates igniatur ,

tunc

204쪽

tunc carbo ruse colore rutilabit, Iux enim in summa superficie vix hqrens infra nigredinem demonstrat,adeo ex luce & nigredine nascitur: at ubi carbo diutius igne steterit, ut intuS, extra Optime ignitus, tunc croceus euadit, & ad flauum tendit. Idein serro, & alijs metallis videre licet. Fabri serrarij qui serrum

temperant, roseum colorem obseruant, demonstrante ignitionem in summa tantum superficie, non intima excanduisse. Flama accensa in re crassissima, nigerrimaq; nigerrimu fumuese scit , flammae apex quo eiusmodi fumo commiscetur, tunc rubra videb itur.Typographi qui ex combusta pice fuliginem parant , dum pix comburitur, relucet flamma sub nigerrimo fumo sanguinei coloris . Fuliginosae omnes flammae rubrae videntur. Puniceus color qui quasi dilutus robur est, Aristoteles ait, exoritur ubi flama viridium lignorum fumo cohaeserit. Si candela in tenui oleo accensa est, apex puniceus vid eduri splendidum, inquit, si nigro, aut per nigrum videatur, puniceu S apparet: per caliginem, & fumum visus puniceus apparet. Ex nigri,& flaui misitione puniceus efficitur, quasi croceus intensius. Vbi flavus color intenditur & fit meracior , tunc fit purpureus. Solsauus est, ob id per fumum inspectus, puniceu S visitur, & candelae flamma saua est, per fuliginem punicea videtur. Lirx conspecta per foramen nigri panni rubescit, sic etiam in cubiculo nigro. Mane Sol exoriens si crassas nube S, & aqua praegnante S, nigrescentesq; peruaderit, &ra iij oius nubis obdensitatem

penetrare nequeunt, roseo colore nitentes conspicies. Ob id

non semper roseus color in extima iridis superficie videtur, nec est de eius essentia, sed timc conspicitur , quum nube S ex eius regione nigerri ima adfuerit,& Sol eam percutienS, nec penetrare valens, tuc circulus primus rubeus spectabitur. In crystallino prismate non videtur roseus color, quia ibi opposita non adest nubes nigra, sed si nigrum pannum apposueri S , pu-ceus coloratior videbitur, unde potius ex iusta positione, vel oppositione, quam ex lucis & diaphani aere densioris nascitur. Sunt quidam qui quae scribant ignorant, dicentes flauum colorem esse intensionem, meracioremq;, puniceum vero dilutiorem,, remistionemq; , & in flavo lucem magis tenebras passam, in puniceo minus. Bone Deus, quae nubes caliginosa eoru oculos, & mentem obsidet, qui discernere nequeant croceum colorema

205쪽

DE IRIDE ET COLORE. Ist'

lorem, qui in croco est, & puniceum magis esse tenebrosum , quam flauum , id est paleat colorem luculentiorem , taedet profecto, & pudet eorum ratione S refellere. HaIArgum colorem non ex luce, b aere densioris diaphani mistione, sed ex vicinia crassi, ct cerulei coloris nasci. Prop. V ILII.

MALV vcv s color is inteli igitur, qui violaceus vulgo dicitur, quiq; in violis spectatur. Dicitur enim vulgo patrona ceu S, qnod in collo pauonum reperiatur. Resplendet etiain amethysto, purpurei species, vel iathini, & fit quu caeruleus color diluitur,& in vinum abit. Hic non ex mutua lucis, & dia-phani rest actione nascitur, sed ex vicinia, nam rufus color , &caeruleuS halurgum colorem componunt postrema iridis circumferentia, quia caerulea est, quum ei sit obuiam nubs nigerrima cum Solis colore mista colorem rufum efficit, ut diximus, ex colore russo illo,& caeruleo fit halurgus. Hic semper non videtur, quia ex iridis essentia non est sicut rustus, sed quando viriq; nigerrima nubs opponitur. Hoc modo probamus. Si vitrum rustum supra caeruleum posueris, & per illud inspexeris, obuium parietem halurgo colore intinctum conspicies. Pictores halurgum ex rubro, & caeruleo fingunt

Iridem non tricolorem, sed bicolorem, aut multicolorem dicendam. Prop. X

EX variegata iridis coloria, multi sani, qui varioS e S coloreS dixerunt. Homerus πορφυρεο ῖριν dixit, quasi sub purpurco colore rubrum , caelureum,& halurgum conclusisset, qui adhuc a multis purpureus color dicitur. Aristoteli misχ ins est, ex puniceo, viridi, S halurgo, qnia hi praecipui colores praecipue spectantur in ea. At si simplices colores enumerare volui Lsent, bicolorem dicere oportuerat, ex flauo,& caeruleo duo ex-strema, unum ex multa luce, alterum ex flauo scilicet, S caeru-l eo: nam viridis ex vicinia extremorum fieri diximns; optime

igitur

206쪽

acio Ιo. BAPTISTAE PORTAE

igitur Parianus igneum a Sole colorem iridem trahere caer leum a nube, reliquos ex horum misturis, nec nisi duos simplices colores esse. At si omnes colores, qui fere semper in tridespectantur,enumerare velis,& russus, & halurgus petacolor dici deberet. Si colores notandi sunt, qui intus in medio ex vicinia fiunt, innumerabiles prope, & infiniti sunt: nam radius λ- laris sensim nubem penetrans, & continuo se remittens, infinitos colores causat, tanto lasciuientis Naturae attificio, & ornatu, ut colores omnes,qui maxime commendantur,& in floribus visuntur prscipue suo nitore prouocent.Videmus in eo aliquid flammei aliquid lutei, aliquid caerulei , & alia in picturae modum subtil bus lineis ducta, ut ad dissimiles colores sint,scire non postis, nisi cum primis extrema contuleriS. Nam commissura decipit, usq; adeo mira arte Naturae conspiciuntur.

quod a simillimis cepit,& in dissimilia desinit. Ouidius.cnalis ab imbresolet percussis solibus arquus

Inficere ingenti longum curvamine caesum, In quo diues videant cum mille colores:

Transitus ipse tamen spectantia lumina fallit. Vsq; adeo quod tangit idem est tamen ultima distat, ob id Hesiodus ex multiplicitate coloris- ρ vocavit, quasi multi nominis aquam. Virgilius eum sequutus, mille pro infinito dixit.

Mille trabit varios aduerso Sole colores. Contra Aristotelem in generanda iride nullam resexionem necessariam. Prop. X LI A M diximus colores quomodo generentur , nunc ad alias

difficultates accedamus, & primum quomodo & Sole,& numbe oriantur, mox ad rotundatione peruentur i. Aristoteles satis prolixe probare nitu tur reflexione fieri ex oculi nostris ad Solem per nubem: quam opinione Plutarchus quoq; sequitur. Seneca ex Aristotele hoc modo. Nubis iam in gutta S versurar, nec du tamen pluit, singula stillicidia singula specula esse, a singulis ergo imagine reddi Solis. Deinde multaS imagineS, immo innumerabiles, es devexas,& in praeceps transeuntes confundi,

207쪽

DE IRIDE ET COLORE

seaq; arcum multarum imaginu Solis confusionem esse. Haec sic probat. Pelues mille die sereno pone, & omnes habeant imaginem Solis, at contra ingens si agnum no habebit nisi unam imaginem , quia omni S circumscripta laruitas,& circundata suis finibus speculum est, ergo stillicidia illa infinita totidem specula sunt, totidemq; Solis facies habent, haec contra intuenti perturbatae apparent, nec dispiciuntur interualla quibus singula distant, spatio prohibente discerni, unde pro singulis apparet una facies turbida ex omnibus. Ab omni enim lenitate acies suos radios replicat, nihil l uius aqua,& aere,ergo ab aere spisso visus noster in nos reddit, longe autem visum nostrum nobis remittit, qui crassior est, & peruinci non potest, sed radios nostrorum luminum morantur, & eo, unde exierint, reflectit : sed quia parua sunt Solis colorem, sine figura exprimunt. Deinde quia tu stillici dijs innumerabilibus, & sine interuallo cadentibus reddatur idem color, incipit facies esse non multarum imaginum intermissarum, sed unius longae, atq; continuar. Sed hic multa sunt refellenda. Primo quod non ex oculis per nubem ad Solem fit reflexi O, sed contrario modo, ut probauit libro de anima. Sed haec abeant, quia leuia sunt. Secundo dicimus ad iridem generandam non esse necessariam reflexionem, sed refractionem,ex guttis enim,stillici dijsq; & corporibus dia-phanis non fit reflexio, sed refractio, reflexio enim a densis, politisq; coporibus, quomodo igitur ibi fieri potest reflexio, si nulla adsunt densa corpora, sed tantum diaphona lEt si per reflexionem fieret iris, neq; ad nostros oculos perue-

208쪽

nir et . Ad hoc ostendendum sit hemispheria A B C, vapores per Penaiculariter ascendentes sint D F E,Sol in Oriente A,radius H F feria i nubis roscidae partem F, radius reflexus nunquam perueniet ad oculos B, sed supra reflectitur. Esst enim lex re fractionis, ut ad pares angulos reflectatur, erit reflexa linea F G, quia angulus AF D, est aequalis G F E. Idem eueniet in Conue Xa nube. In concaua autem si circulus nubis cauae aequi' distaret lunari circulo, impossibilis esset reflexio: nam linea, quae angulos discriminaret aequales, reflexionis & incidentiae esset linea visus, non reflexionis. Si igitur per res exionem fieri oporteret, necesse esset, ut angulus quoq; nube ad idoneum

locum locaret. Recte igitur Philippus Menae deus scripsit, qui Primus comperit materiam iridis in profundo irradiari , non ca sepetacie reflecti . Necessaria sola igitur refractio est Afferemus exemplum. sit hemisphaerium AEC, nubes roscida EDLI , Solis radius

Orientis AF L, sed perueniens ad F superficiem nubis, quia densius diaphanum, refrangitur F M . Diuidatur nubes in tres partes, secunda treS colores iam dictos FDPG, savus PGOH, viridis , OΗMΙ caeruleus, & ad oculum B , trahant ur radij a punctis diuisionii. F B, P B, O B, M B, in refracto igitur Solis radio videbitur pars nubis F Pflaua, PO viridis, O M caerulea.

Maiorumsententis de iridis rotundationis. Trop. XII. DIFFiCILLI ΜΑΜ arcus rotundationis aggredimur rationem nam iridis speculationem inter Naturae mira

neminem Praeterit. Ob id maiores nostri varia, & admodum diuer

209쪽

diuersa dixerunt, & ubi discordia, ibi doctissimorum virorum caligant intepetius. Plato in Thaeeteto irim Thaumantis, id est:

admirationis filiam esse tradidit, non absurde eius originem explicans. Plutarchus ab eo a Thaumante genus eam ducere mortales rei miraculo adductos finxisse, adludente videlicet ad nominis originem fabula. Cicero libro de natura Deorum. Cur arcus specie S no in Deorum numerum reponitur, est enim pulcher, &ob eius speciem, quia causam habet admirabilem, Thaumante dicunt esse nata. Plato in Cratulo ιρις ab eo, quod

ἀριν, id est loqui, quod nuntia est. Ab Hesiodi interprete irim

dici , quo προ φορικον λογον , ab quod est dico , videntes enim eum, admirantesq; Orationem proferimus. Albumasar autem arcum daemonis vocat, pro daemone idem quod angelus intelligens, id est arcus angelicae considerationiS, tanqua ad eius notitiam humanus intellectus non perueniat. Plinius nubis caui

talem causam esse circulationis dixit. Manifestum est radium Solis immissum caute nubi, repulsa acie, in Sole refringi. Parianus Artemidorus ad ijcit, quale genus nubis esse debeat, quod talem Soli imaginem reddit. Si speculum, inquit, concauu seceris, quod sit sectae pilae pars, si extra medium constiteris,qiii-cunq; iuxta te steterint,vniuersi a te videbuntur propriores tibi qua speculo. Idem, inquit,euenit, quum rotundam, & cauam nubem intuentur a latere, ut Solis imago a latere discedat, propriorq; nobis sit,& in nos magis conuersa. Contra haec Seneca. De speculis duae opiniones sunt, alij enim in his simu lachra cerni putant, idest corporum nostrorum figuras a nostri corpori bus emissa S, ac temperatas, alij imagines aiunt non esse in speculo,sed ipsa aspici corpora, retorta oculoru acie,& in se rursus deflexa. Sed nil ad rem haec pertinent, quomodo res videamuS,

sed quomodo imago similis debet e speculo reddi. Deinde si velis speculum aeri coparare, des oportet mihi eandem laruitate corpori S, eandem aequalitatem,eunde nitorem, atqui nullae nubes similitudinem speculi , per medias saepe transimuS , nec in illis non cernimus, qui montium summa conscendu ut, spectant nubem, nec tamen imaginem suam in illa cernunt. Possidonius contra eos,qui irim imagine Solis dicunt,caua nube cocepta dic ut, ait.Id, si ita esset,deberet imago se ingerere nostris obtutubus ex profundo nubis per tantum interstiti j, quantum Cca ab occi-

210쪽

ab occidente est ad ortum, hoc est a Sole ad nubem,quae speculum Solis dicitur, id vero esse falsum euiden S comprobat experimentum , quum saepius visatur iris longe ante nubis supersi ciem, in qua apparet. Praeterea extra speculi centrum imagine apposita cauo speculo obuersa videtur, ideo rotunda Solis circumferentia sursum versia nobis infra versa videri deberet: sed hoc absiurdissimum est. Contraria huic opinioni Nicolai Peripatetici est , ait enim aer, terra, & aqua accedendo, & aer recedendo semper in orbes suas curuabunt superficies, & elatos Vapores a frigore in nubem conuersos, Sol feries eius imaginem, ut convexum speculum arcualem ostendit. Sed hoc etiafalsissimum est, nam ascendentes vapores recta a terra ad caelum tendunt, ut ascendente S videamus, nec totum hemisseriucomplent, ut conuexam superficiem recipiant, sed partem ad nos proxima: alia quoq; accidui absurda, quae pudet refellere. Iridem circularem apparere. Prop. XIII.

QV i A ixis in sublimi apparet, iter nobis ad eam perscrutandam interciditur, ideo ex his, quae in his inferioribus vivemus, ad ea quae in sublimi fiunt, ascendere conabimur. Sed causas rotundationis aggrediemur. Sed ut facilius haec difficillima intelligantur, aliquas praepositiones praemittamus oportet. Primo quod radi j a Sole in pyramidis modum iaculantur, non illos dico, qui a centro se diffunduntur, nam hi nos perpe-

SEARCH

MENU NAVIGATION